Antonio Tebaldeo carmina 31

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad Baptistam Guarinum

 

Qui solitus fueras solio spectandus ab alto

      Tradere discipulis scripta vetusta tuis,

Cogeris ad duri lapidosa cacumina montis

      Vilia ruricolis reddere iura viris,

5

Agrestesque tua lites componere voce,

      Qua nihil huic populo gratius esse solet.

Quae totiens Gallos longisque e partibus Indos

      Traxit ad Alcidae subdita regna duci.

Quis tibi tunc animus, sua cum tibi iurgia narrat

10

      Rusticus, et rauco concutit ore caput?

Hic queritur fractas nocturno tempore saepes,

      Hic pecus, ablatos ingemit ille boves.

Incisas alius vites et plurima clamans

      Conqueritur pratis damna tulisse suis.

15

Quid loquor haec demens? Quis te felicior alter?

      Qui procul a tantis cladibus esse potes.

Cui dum bella fremunt totum diffusa per orbem,

      Securum superi contribuere locum.

Fortunate nimis, viridi qui tutus in umbra

20

      Mellifluis comples cantibus omne nemus!

Ad tua ridentes concurrunt carmina nymphae

      Teque suum vatem quaeque puella vocat.

Colligit illa tibi violas, illa ordine texit

      Lilia, serpillum purpureasque rosas.

25

Te Meliboeus amat, Mopsus miratur, et ipse

      Tityrus argutos tollit ad astra sonos.

Hinc vario mulces animum post carmina lusu,

      Nec pateris turpi membra perire situ.

Nunc te venandi retinet, Baptista, voluptas,

30

      Circuis ardenti lustra ferina cane.

Nunc volucres visco captas, nunc cura moratur

      Retia vicinis tendere fluminibus.

Hinc fessus molli corpus deponis in herba

      Qua fons perspicuis parvulus exit aquis.

35

Sed ne te pudeat silvas habitare remotas,

      Ipsi etiam silvas incoluere dei.

Sunt te Apollineis nimium loca grata Camenis,

      In quibus est semper cantus et alta quies.

Qui montes, qui saxa, feras commovit et ornos

40

      Threicium memorant incoluisse nemus;

Nec non Amphion, Cadmeae conditor urbis,

      Incoluit silvas et loca sola senex.

Haec quoque magnanimis natura Quiritibus olim,

      Cum regerent terrae iugera pauca fuit,

45

Cum geminos fratres capiebat canna palustris,

      Cumque sua nudus Iupiter arce foret,

Tempore quo consul pellitus aratra movebat,

      Ducebatque suum praetor in arva pecus.

Adde quod utilitas non parva et copia lucri est:

50

      Munera fert plena rustica turba manu.

Vndique concurrunt ad te, certantque coloni

      Alterius donis vincere dona suis.

Hic tibi dat turdos et pressi munera lactis,

      Hic vitulum, teneram donat et alter ovem.

55

Nec tibi castaneae molles, nec mitia poma

      Desunt, et cerasis laetus abundat ager.

Ast ego stridentes lituosque audire tubasque

      Cogor, et obsessa maestus in urbe moror.

Quam bene nomen habet Ferraria ferrea: ferrum

60

      Nunc habet, et ferro diruta paene iacet.

Nec tantum saevi patimur fera proelia Martis:

      E coelo gravior missa ruina venit.

Quid pugnare iuvat? Quid saevos manibus hostes

      Pellere, si muros fortior hostis habet?

65

Quis lacrimas teneat, saeva nisi saevior ursa,

      Cum miseri coniunx contegit ossa viri?

Cum pater ad tumulum cari fert corpora nati,

      Praeparat et propria tristia busta manu?

Herculeas ultra Gades viridesque Britannos

70

      Tendere, trans terras, trans freta longa iuvat,

Praeteritas quotiens clades et damna revolvo,

      Seque offert patriae tristis imago mihi.

Vive igitur, Guarine, locis contentus in istis,

      Hic ubi nec strepitus, nec timor ullus inest.

75

Interea, tantos miserata aliquando labores,

      Imponet bellis ira superna modum.