Antonio Tebaldeo carmina 35

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Hieronymo Pictori

 

Tam similes nostris potuisti fingere vultus,

      Vt faciem nobis te rapuisse rear.

Sic nasum, sic colla gero, sic ora comasque:

      Talia sub nostra lumina fronte sedent.

5

Naturae fateor laudanda potentia multum est:

      Plus tamen ingenii vis celebranda tui.

Namque illi aetheream cum corpore iungere mentem

      Concessum est: anima, quod facis ipse, caret.

Sed tibi dexteritas, tibi tanta industria dextrae,

10

      Tam docta vivus ducitur arte color.

Spectantum ut fallas, Hieronyme, lumen, et omnis

      Picturae sensum iuret inesse tuae.

Quae tibi nos igitur referemus praemia? Vitam

      Das mihi: quid vita grandius esse potest?

15

Sed quoque, si nescis, norunt Hieronyme, vates

      Pingere: tu nostro carmine pictus eris.

Carmina nec spernas: praebent quoque carmina vitam,

      Carmina pictura secula plura vident.

Durat adhuc magni divinum carmen Homeri,

20

      Sed quis Apelleum nunc mihi monstret opus?