Antonio Tebaldeo carmina 42

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad Flaccum

 

Si quod habes corpus fieret tibi mentula totum,

      Non tibi magna satis mentula, Flacce, foret.

Esse igitur quantum dicam tibi, Flacce, Priapi?

      Me nisi mens fallit, mentula nulla tibi est.

5

Audes ipse tamen vulvas tentare potentes:

      Immineant nescis quanta pericla tibi.

Te vereor vasto cunnus ne sorbeat haustu,

      Haustus ut a magna est Amphiaraus humo.

Sed reor arte facis: nam cunno, Flacce, vorari,

10

      Vt rursus nasci dent tibi fata, cupis.

Nam, cum sic parvo natus sis corpore, dicis:

      Si rursus nascar, fors ego maior ero.

Sed cave ne sterilis subeas penetralia cunni:

      Illic nam semper perditus ipse fores.

15

Hoc igitur parvo contentus corpore vivas,

      Atque aliquid potius quam nihil esse velis.