Antonio Tebaldeo carmina 56

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad Beatam Virginem

 

Omniferae latas Naturae extollere vires

      Conata est studio maxima turba suo.

Illa quod argento, quod fertilis aere, quod auro est,

      Saxaque non uno tincta colore parit.

5

Dissimiles laeto partu quod procreat herbas,

      Diversisque solum contigit arboribus;

Quod volucrum dispar format genus, atque ferarum,

      Quod liquidas variis piscibus implet aquas,

Quodque hominum innumeras species producit, et istis

10

      Plura etiam, quae nunc praeteriisse sinam.

Sed licet immensis ad sidera laudibus illam

      Tot nova, tot veterum scripta diserta ferant,

Ipsa parum dicunt, et adhuc laudare feracis

      Naturae ingenium non potuere satis.

15

Et tamen illius pereunt miracula tandem,

      Aeternumque nihil composuisse potest.

Quanto igitur minus ipse tuas attingere laudes

      Carminibus valeam, Virgo beata, meis,

Non tibi de rebus quaesita est fama caducis

20

      Immortale tuo corpore fluxit opus.

Aetherei per te soboles patris aedita, cuius

      Adventu miseris gentibus orta salus.

Quo sine nec frondes, nec venti, aut astra moventur,

      Quem mare, quem caelum, quem veneratur humus,

25

Quem tremit horrentis dominator pestifer orci,

      Cui sanctos olim sustulit ille patres.

Cum laudare igitur nequeam, te, Virgo, precabor,

      Vt mihi praesenti numine adesse velis.

Ad te confugio, quae numquam surda roganti

30

      Esse soles, Natus cui nihil ipse negat.

Nam sine praesidio caelesti evadere nullus

      Iudicio potis est tanta pericla meo.

Respice me viridis peragrantem prata iuventae

      Lubrica, quae multos praecipitare solet.

35

Aspice quam diro vexetur pressa tumultu

      Vrbs mea, quam multis opprimar insidiis.

Nec mihi consilium, nec propugnacula prosunt,

      Vsque adeo portas vis inimica quatit.

Hinc ventris rabies numquam satiata voracis

40

      Surgit, et hinc auri flagrat anhela sitis;

Erigit inde suas ventosa Superbia cristas,

      Hinc vultu praeceps emicat Ira truci.

Hinc mihi livor edax, hinc ocia vana minantur,

      Ignivomamque ferens caeca libido facem.

45

Dux magis assidue violenti exercitus instat

      Obsessum variis extenuare modis.

Hic numquam induciae, cunctis pugnatur in horis,

      Militibus requies nec datur ulla meis.

Quod si coepta diu furibunda haec bella manebunt,

50

      Vrbs demum longo fessa labore cadet.

Sed tua si summis vexilla in turribus hostes

      Aspiciant, pavido terga timore dabunt,

Attonitique, enses, et equos, et scuta relinquent,

      Vt fugit inspecto mollior agna lupo.

55

Ergo adsis celebrem, regina, habitura triumphum,

      Mixtaque cum lacrimis suscipe verba piis.

Ah petiisse tui frustra me limina templi

      Prostratum ad sanctos ne patiare pedes.

Maxima laus fuerit quassatas hostibus arces

60

      Paeneque iam captas eripuisse tuis.

Innumeraeque urbes eadem quas dura fatigant

      Proelia, victrici se tibi, Virga, dabunt.