Celio Calcagnini epigramma

Exi lucidus undecumque Luci

Tersus, frugifer, elegans, rotundus

Nec graues metuas subisse rhonchos

Adeptus modo pristinum decorem,

5

Quem doctus Beroaldus et disertus

Lima restituit seueriore.

Nec solum tibi reddidit priorem

Cultum: at si quid erat parum remotum

Consuetudine, dispulit tenebras

10

Et lucem dedit enitentiorem.

Quare sub studium eruditiorum

Exi lucidus undecumque luci.