Palladio Blosio carminum variorum appendix

Reference basis text: Mary Quinlan-McGrath, 1990

Editing of the digital edition: Annachiara Barizza


1. Faustus Capiferreus

Chisi octogeminis oculis videt atria Ianus

      Lumina fessa refert non satiata Deus

Arescet potius longis meus amnis ab annis

      Lactea quam Blosi carmina Tybris ait.

 

2a. Hieronymus Borgia ad Augustinum Chisium

Divitiae pariunt aliis, Auguste, nitorem:

      Tu lumen, magnum divitiisque decus.

Nam quod regifico sumptu tam ingentia Romae

      Tecta novas: Ancos nomina prisca refers;

5

Quod tot praestantes animas tot clara virorum

      Ingenia hoc aevi fine perire vetas,

Optima queque fovens mensis genialibus ultro:

      Quae iam sint Regum munera vera doces.

 

2b. idem in palatium eiusdem

Stellifero coeli venientem e culmine Romam,

      Ne divum incuset sedula turba Iovem;

Magnanimus vulgo semotam Chisius aulam

      Condidit hanc Tusco, Tuscus et ipse, solo.

5

Vt Deus ipse polo cum iam descendet ab alto

      Sese alium in terris iactet habere polum.

 

2c. idem in idem

Barbaricis postquam furiis ruit inclyta Roma,

      Excessere omnes Vrbe cadente Dei.

Ast ubi regales Augustus Chisius aedes

      Condidit, antiquum restituitque decus:

5

Diique Deaeque simul coelo rediere: beatam

      Vnam hanc certantes quisque fovere domum:

Denique Liber, Amor, Charites, Venus aurea, Pallas

      Mutue iurarunt hunc habitare locum.

Felix cuius amant Dii tecta, Auguste, volentes:

10

      Certatimque homines ore favente colunt.

 

3. Hieronymus Donatus

Felix villula, Chisius Deortun

Quam sedem statuit, nec invidere

Ipsis nos sinit, atque perbeata

Cui totos Heliconis hausit amnes

5

Laudandae Blosius, novosque honores

Omnis, quos dedit, obstupescet aetas.

Aurum Chisius addit erigitque

Moles, sedibus aemulas olympi,

Et pictura animum loquente figit:

10

At Cyprim Blosius Cupidinemque

Et nymphas, charitasque, Deliumque

Cum Musis, genitoque Maia, et ipsum

E celo quoque provocat Tonantem,

Convivasque facit perenne Chisi.

15

Quisquis viderit audietve sumptum

Emirabitur ille purpuramque

Auratos quoque regiosque postes.

Sed quae machina cunque certat astris

Scabro denique conteretur aevo.

20

At qui legerit ista iure seclis

Commendata fatebitur futuris,

Atque isthaec iterabit usque et usque.

Felix villula terque perbeata

Cui totos Heliconis hausit amnes

25

Laudandae Blosius, novosque honores

Omnis, quos dedit, obstupescet aetas.

 

4. Antonius Tebaldeus de Leone et Ghisio

Dum Leo formosis Ghisi discumberet hortis

      Iupiter ad superos talia versus ait.

Quaenam aequanda illis convivia, vera fateri

      Si volumus, vile est nectar, et ambrosia.

5

Quos hominum e terris pepulerunt crimina, Ghisi

      Coelestes revocet mensa beata deos.