Celio Calcagnini carmina 1

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023

Altre sezioni


Clariss. d. Coelius Calcagninus Danieli Fino

 

Cum Lucina manu geniales promeret ignes

      Passa comas, pectus nuda, soluta sinus,

Aonides lauros hederis et bacchare cingunt,

      Atque novos cantus et nova plectra movent.

5

His cunas hederis, hac lauro ornate sorores:

      Nuper enim Finum filia fecit avum.

Auctus prole mari Daniel, doctissimus ille,

      Cui debet cultus Aonis ora suos.

Is Daniel vates cui non vota invita fundunt;

10

      Qui reparat siccas pene Heliconis aquas.

Tu vero festive puer risu excipe matrem:

      En avia auratae vellera texit ovis.

Non aliunde tibi sunt vitae exempla petenda:

      Quod secteris habes quodque imitere domi.

15

Mater enim formam, censum pater optimus addet;

      Ast animi ingenui stemmata fingit Avus.