Clariss. et utriusque linguae professor ac doctor publicus Danieli Fino d. Alexander Guarinus
Cur, Daniel, prohibes studiis incumbere graecis
Tassinum et suades nostra videre prius?
Nonne potest ambas pariter perdiscere linguas?
Si modo qui novit tradere doctor adest.
5
Nam nisi graeca forent non multum nostra valerent,
Priscorum ut monstrant scripta diserta virum.
Hortatur Flaccus nos exemplaria graeca
Versari assidua nocte dieque manu.
Graeca prius disci sanxit si Quintilianus
10
Non te illum contra velle iubere decet.
Nonne etiam nostri verbis utuntur Achivis?
Codicibus nostris millia graeca legis.
Omnia de Grais nostri vertere poetae,
Omnis et ex illo fabula fonte venit.
15
Fontibus e danais nostrae fluxere Camenae,
Fontibus ex illis nostra redundat aqua.
Quid tibi prodessent graeco sine codice Musae?
Nomina quis nondum lingua latina dedit.
Quaeso igitur, Daniel, elementa capessere graeca
20
Horteris iuvenem moribus ingenuum.
Quamvis non lyricae tibi munera mitto Camenae,
Accipies placido tu tamen haec animo.