Francesco Maria Molza Dido 2

Testo base di riferimento: P. Serassi, 1747

Cura dell'edizione digitale: Michela Naccari

Altre sezioni


Sancte pudor, pudor heu facibus temerate maritis,

      Quas male nubendi sustulit alter Hymen,

Accipe quae fundit tibi verba novissima Dido,

      Dum parat inferias sanguinolenta suas.

5

Parce precor saltem moriturae, parce luenti

      Morte quod admisit vita pudenda nefas.

Sat vixi, dum vita fuit sociata pudori,

      Altera ab alterius nescit abesse sinu.

Victima debuerat tibi iam cecidisse libido,

10

      Floreret fato vita pudorque pari.

Tu Numen, pectus templum, cor sancta fuisset

      Ara, rubor ferrum, funeris auctor honor.

Me miseram, non ara sacris, ast area bello

      Cor fuit, et validas sensit in arma manus.

15

Sensit et antiquo deiectum culmine Regem,

      Et non legitimi Principis arma tulit.

Scilicet in solio cordis pudor arduus olim

      Constitit, et rexit regna pudicitiae:

Casta verecundas pingebat purpura malas,

20

      Cingere quae solita est regia membra clamys;

Alba coronatos mordebant lilia crines,

      Famae lecta manu consita honoris agro.

Si qua meas fureret per venas flamma rebelles,

      Compressit princeps bella proterva pudor.

25

At postquam edomuit iam bella domestica sceptris,

      Munit ab hostili moenia prima metu.

Et regni fines rigido custode tuetur,

      Ne via finitimis hostinus ulla foret:

Inde oculos locat in speculis, pro moenibus aures,

30

      Clausa hosti ut servent hostia pervigiles.

Arcem quique fremit debellaturus Iarbas

      Miscuit incassum viribus ille dolos.

Si loquitur, vox victa cadit; si blandius orat,

      Frustra orat, frustra congerit arte minas.

35

Si lacrymat (lacrymae quid non potuistis amantum?)

      Labitur e cupidis irrita gutta oculis.

Praeteriti decus altum aevi, stant castra pudoris,

      Nec tremefacta minis, nec temerata prece.

Sed quid non cernat quamvis sine luce cupido?

40

      Et quid non possit sit licet ille puer?

Argus ad exitium, validusque ad damna Tipheus

      Et videt, et vincit regna Pudoris Amor.

Ille aditus cordis molles speculator oberrat,

      Metitur vires, ingeniumque loci.

45

Et qua prona patent Hymeneo castra pudico,

      Admovet innocuas, et sine fraude manus.

Tros venit Aeneas, terris agitatus, et undis,

      Errantesque gerit dura per arma Deos.

Excipitur, Priamique necem, Troiamque labantem

50

      Narrat, et Vxoris facta gemenda suae.

Nuntia tum pietas inimici dulcis amoris

      Arietat ignota corda pudica face.

Et licet obstaret primi reverentia lecti,

      Attamen ignaro in pectore vulnus alo.

55

Si gemit ille, gemo; queritur si crimina Graium,

      Ipsa etiam Graium crimina tanta queror.

Suspirat, nostro rumpunt suspiria corde;

      Si lacrymat, lacrymis proluo moesta genas.

Si rogat Anchisem, Anchisem mea vota fatigant;

60

      Si dolet erepta coniuge, Elisa dolet.

Si furit in Danaos, Danaos ego vulnere figo;

      Sanguineus spargit tela, cruentor ego.

Dedisco proprios, alienos disco furores,

      Femina femineo grandior ingenio.

65

Tum, cor amat, dixi, sunt haec vestigia amoris,

      Ille sua alternat callidus arte vices.

Protinus ingenuum suffundo per ora ruborem,

      Pristinaque in pavido pectore bella novo.

Anna sed (insano soror heu crudelior hoste)

70

      Ventilat indomitas corde micante faces.

Illa meo primum deiecit ab ore ruborem,

      Hostibus illa prior credula stravit iter.

Deduxit tacitis Hymeneum passibus Anna,

      Improbus at rabidi frater amoris erat.

75

Anna soror, soror Anna meis cur hostibus arcem

      Prodis, et heu foedus seditione feris?

Quas clades miseranda gemes, quae fata sororis,

      Vt tua foedabis unguibus ora soror!

Sensit et hoc caelum, lacrymasque effudit in auras,

80

      Suffit et atrato sole meare diem.

O utinam subitam traxissent antra ruinam,

      Cum nos imbriferens egit in antra furor.

Victima regnanti cecidissem casta pudori,

      Victima divinis invidiosa focis.

85

Aut mecum sceleris iam fama sepulta iaceret,

      Obrutaque ingenti pondere tuta forem.

Diis aliter visum. Regno te trudit avito,

      Sancte Pudor, flammis imperiosus Amor.

Tu fugis, et fugiens disiecta per arva susurros

90

      Mille feris, nostrum pendis ubique scelus.

Ah tandem iam pone modum, iam parce querelis,

      Sufficiat vultus immaduisse meos.

Si fremis, ultores iamdudum et concipis enses,

      Si sedanda meo est longa cruore sitis,

95

Mortem, opto; mortemque dabit mea dextera, crede,

      Heu quid ago? ah potius confice corda pudor.

Laete pudor, miserae ferrum tu sufficis unus,

      Et durae caussam mortis inermis habes.

Sed propria cadat usa manu moestissima Dido,

100

      Vindicet ut propria crimina dira manu.

Illa tuo interimat regnantem in corde Tyrannum,

      Et pereat tantis dives ab exuviis.

Ibo, ibo, ferroque meum rimabor Amorem,

      Quis scit an et ferro Numina victa cadant?

105

Te, quodcunque meo sedes in corde superbas

      Numen habes, Dido sanguinolenta vocat.

In tumulum solium vertens, in funera Regnum,

      Victrix victoris vivet in exequiis.

At tu sancte pudor nostro iam pascere fato,

110

      Dum lavat effusus probra nefanda cruor.