Teofilo Folengo Moschaea al. red. 1

Reference basis text: M. Zaggia, 1987

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec

Other sections


Grandia moscarum formicarumque furentum

      Proelia, desdegnos, fata cruenta cano.

Tunc et alhora suos abscondit Apollo cavallos,

      Cum ruere armatos vidit in arma duces.

5

Cuncta per intornum tellus quassata tremabat,

      Poca super caelos nec cagarella fuit.

Gens ceratana sinat vecchias cantare bataias,

      Squarzet Virgilios turba pedanta suos.

Magna fuit, confesso quidem, ruinatio Troiae,

10

      Quando cavallazzo credidit illa buso;

Fare parangonem sed quisquis voiat ad ipsam

      Dictus ab egregia gente bachioccus erit.

Maxima materies ista est, quam sprezzat Homerum,

      Sit nisi macronicas dignus habere deas.

15

Non est Clionis, non est impresa Polynae:

      Hanc melius somam Togna gaiarda ferat.

Huic igitur summite humeros, Tognola, valisae

      Sisque, precor, tanto digna fachina peso.

Vrbs est in medio mundi, Moschaea vocatur,

20

      Cui fuit aeternum nomen et est et erit.

Haec in cervello Romanos una tenivit

      Vnaque vastavit cimicas, una grysos.

Vincitora fuit variis spessissime guerris

      Pensavitque altos subdere saepe deos.

25

Non armis tantum praestat provincia, sed non

      Accumulat tantas ipse Milanus opes.

Quid Vegnesa bravat galeazzis grandibus illis,

      Quarum tot riccas fert cava panza somas?

Quidve Zenovesi loca per longinqua traversant

30

      Carracasve menant per freta larga suas?

Cum mercantiis totum Moschaea per orbem

      Navigat itque alium sola trovare polum.

Vndique mosca suos fert remos, undique robbam

      Congregat et spadas undique sola menat.

35

Mosca per Italiam, per Franzam perque Todescos

      Passat et in Spagnae non timet ire sinum;

Per totas Asiae transcurrit mosca marinas,

      Tartaricum nodat mosca Poiesa fretum.

O quantum locus est infelix atque dapocus

40

      In quo sdegnetur ponere mosca domum!

Non ibi nobilitas, ibi non altezza videtur,

      Regales quoniam praticat illa casas.

Non dux, non princeps, non rex, non denique papa

      Mangiat, ni tavolae stet sibi mosca comes;

45

Immo rapraesentant vix coram rege piattum,

      Credenzam regi mosca galanta facit;

Vixque saporito repletur coppa Phalerno,

      Protinus in dulci gurgite mosca natat.

Non metuit celsam regum discurrere frontem

50

      Reginisque suos stampat in ore basos.

Stabat in imperio moscarum maximus ille

      Rex, qui Sanguileo nomine dictus erat.

Sexcentas urbes, castellos mille regebat,

      Quorum montagnae pars sita parsque mari.

55

Est urbs quae Francoys dicta est Pelleraque, Crostis,

      Stroncia, Merdabragas, Tegnaris, Ossa, Muluc.

Ergo hic Sanguileo dum summa in sede repossat,

      En sprovista sibi mosca stafetta venit,

Anxia pro cursu multoque schitata lavacchio,

60

      Sanguine cui tepido testa ferita pluit.

Illa spaventoso se vultu portat inanzum

      Et regis tandem se butat ante pedes.

"Heu, quid hac indarnum - clamat -, rex, sede superbis?

      Heu, quid solazzas nec tua fata vides?

65

Heu, quia non lautis prodest squaquarare vivandis

      Splumatosque super nocte iacere thoros.

Heu, male gustigolo caricas mangiamine mensas,

      Heu, male dat schenam magra cavalla suam.

Frustra sbercigeros asini corroditis occhios,

70

      Frustra vos pascit stizza gratata canis,

Frustra tegnosos stimulatis dente pitoccos,

      Frustra dat lautos qua eque carogna cibos.

Siccine vos giovat bognones suggere dulces?

      Siccine marza suas Pranza ministrat opes?

75

Siccine delectat villanas rodere gambas?

      Siccine Todescas saepe lecare bragas?

Tenditis, ah, panzam Lombardis pascere quais:

      Nulla potest vestros merda latere canes.

Non est iste modus quo sis celeberrimus, o rex,

80

      Quo tua Caesarico fama sit aequa sono;

Haec via non illa est quae te, nos nostraque servet,

      Sed magis ad marzam cogimur ire stuam.

An latet exemplum te porci Sardanapali?

      Si latet, orecchias nunc mihi porge tuas.

85

Inter femineas capitanius ille catervas

      Gessit prodezzae signa notanda suae.

Dum modo de Bacchi Venerisque libidine tantum

      Pensitat et pinguis nodat in affine brodi,

Improvista sibi tempestas venit adossum,

90

      Scilicet armigeris ducta bataia viris.

Vulnera spadarum non sunt basa grata donarum,

      Femineum targas non patet esse latus.

Lamentabatur nimium pesare corazzam

      Et nimis elmettum molle gravare caput.

95

Quando cavalcabat, miser hac pendebat et illac,

      Vt male supra asinum soma ligata facit;

Gobbus ad arzonem palmam attaccabat utramque

      Et pectoralem credidit esse briam;

Ibant stafferi ter centum circa cavallum

100

      Et, ne cascaret, brachia tensa dabant.

Sed quando trombae trepidum "taratantara" sensit,

      Vanuit impletis ille repente braghis.

Ammisit regnum, ammisit poltronus honorem:

      Femina costumis, nomine vixit homo.

105

Ecce tibi sortem reminiscor Sardanapali:

      Alter, ni sapias, Sardanapalus eris.

Tu stas, Sanguileo, tibi stesso scalpere ventrem

      Et nescis regni pessima damna tui.

Butta via mantum regalem, butta bachettam,

110

      Vadat et in centum fracta corona micas;

Indue corottam, decet haec tua funera, cappam

      Reginaeque tegat nigra veletta caput.

Aurea de summis cameris spalleria caschent,

      De fundo ad cuppos sit nigra tota domus.

115

Vt desperatus Stygium domanda diablum,

      Forcaque sit vitae cura suprema tuae.

Rex formicarum fortissimus ille Granestor,

      Si nescis, populos trat sotosora tuos:

Centum mille uno fudit certamine muscas,

120

      In portuque tuas miscuit igne rates;

Ragnifugam, campi caporalem, carcere chiavat,

      Quem supra forcas colla tirasse puto.

Artelaria nihil sboccavit nostra balottas,

      Nam fuit in lactis tota negata lago.

125

Sic ego mortiferas accepi quinque feritas,

      Pro quibus en stanzas deserit alma suas".

Sic dicens illam tiratis calzibus eflat,

      Quam sacer ocarum nunc paradisus habet.

Talibus auditis suspirum tale budellis

130

      Rex cavat, ut visa est ira tonare Iovis,

Mox veluti pazzus regalem contra decorem

      Saltat ab aurati protinus axe troni,

Dat sibi guanzatas, tundit sibi pectora pugnis

      Collericoque sacram dissipat ungue togam.

135

Moscarum subiti clamores atria complent

      Totaque palmarum plausibus aula tonat.

Accurrit maesta urbs, stipatur ubique palazzus

      Nec tanti constat sat bene causa mali.

Ecce maritatae squarzato crine madonnae,

140

      Qua eque suo rauco clamitat ore virum;

Conclamant patres natos natique parentes,

      Communis vidua crescit in urbe dolor.

Non tantus Romam strepitus sotosora butavit,

      Cum Caesar Bruti mortus ab ense fuit.

145

Iamque super volucrem balzarat Phama cavallum,

      It via nec trombam spiccat ab ore cavam.

Mille galoppatim complerat iamque miaros

      Nec datus, ah, stracco spelta nec orzus equo.

Per totos mundi sentita est tromba paesos,

150

      Donec ubi regnat Scannacavalla rivat.

Scannacavalla gigas est magnus rexque Lisaeae,

      Quae sua Commacchio terminat arva freto;

Ipse tavanorum populos gentemque governat

      Nilque tiranizans savia testa fuit;

155

Rex huic moscarum dederat pro uxore sorellam,

      Cui beltas Helenae, Merdola nomen erat.

Non stat hic indarnum: cugnati fata repensat

      Et cantarellis ponere frena iubet;

Ista cavallorum razza est animosa batais,

160

      Quorum culattas ferrea barda tegit.

Imponunt famuli varias canzante copertas,

      Rex salit et velox alba chinaea volat.

Illico tota cohors post cursum regis arancat

      Et cantarellas it stimulando suas.

165

A tergo veniunt cariazzi tardius, ut qui

      Vallisas portant in sua terga graves;

Ardua colla ferunt multo re sonante sonaio,

      Quos mea limagas nomine Gosa vocat.

Vnius in manco mensis rex stancus arivat,

170

      Cui dolet ob longam qua eque culatta viam.

Moschaeae portas multo non absque tumultu

      Introit et drittus regia tecta petit.

Hic iam desmontat staffam retinente barono

      Ac subito scalae montat otanta gradus.

175

Iamque venit dentrum, per salas perque caminos

      Passat et hic moscas cerhit ubique gramas;

Antiporta levant celeres hinc inde scuderi,

      Per centum cameras Scannavalla meat.

Ducitur altandem dentrum penetralibus altis,

180

      Rex ubi moscarum Sanguileonus erat;

Qui tunc cugnato visto se appena redrizzat

      In pede nec potuit non madefare genas.

Scannacavalla etiam quantillas lumine gozzas

      Edidit at laetos sic dedit inde sonos:

185

"Quo tua, Sanguileo, prudencia nota calavit?

      Quo mens, quae binos terret utrimque Ioves?

Non animus cibi stat regis, non scaeptra tenentis,

      Non est cotali danda corona viro.

Si Tamira sui flesset pro morte fioli,

190

      Scampasset magni gensque caputque Cyri.

Si tot amazzatos lagrimasset Roma guereros,

      Scipio non primum ferret in orbe cridum.

Degenerant nimium lachrymae minuuntque decorem,

      Nilque potest savio turpius esse viro;

195

Sunt lachrymae pueris magis aptae suntque puellis

      Quae bagnant causa fletibus ora levi.

Nos quibus immisit sennum natura virilem,

      Vt quid ab adversa sorte gitamur humo?

Nosco valencisiam pelago saltante nochieri,

200

      Nosco animum fortis Marte furente ducis.

Iuppiter humanam si vellet sternere gentem,

      Summamus - cur non? - proelia contra Iovem.

Seu fas sive nefas, debemus regna tueri,

      Non tamen ut lachrimis, sanguine sed proprio.

205

Age, Sanguileo, propriae te redde rasoni,

      Nosce parentadi quanta sit umbra tui.

Vosque senatores savii gentesque tribunae,

      Conseium vobis tam date, quam populo:

Si vos lugetis, sic urbs maestissima luget,

210

      Si vos ridetis, ridet et illa simul;

Conseium regi vestro praestate saputum:

      De vobis regimen non piat ille pocum.

Agmina moscarum si bello tanta morirunt,

      Num quoque reliquiis zarra lavanzus erit?

215

Sunt, sunt moscarum, sunt vendicanda tavanis

      Funera, sunt squadris bella cienda meis.

In punto mittam sexcentos mille tavanos,

      Quos facit armigeros longa bataia viros:

Pars equitando solet curvas portare balestras,

220

      Pars alio grossos more cavalcat equos,

Pars pede fert piccas, pars implet pulvere schioppos

      Sbombardantque mihi per mare mille rates".

Dixerat haec animosque sibi revacaverat aegros

      Inque suo steterant corda fugita laco;

225

Vergognantur enim lachrymis imitasse putellos

      Ac ita maturam deposuisse guisam.

Postquam Sanguileo ter strinxit Scannacavallam

      Et grates docto reddidit ore suas,

Congregat ad "din don" campanae grande pregaium

230

      Istaque tunc popolo verba pochina facit:

"Sic, sic alta volunt, sic pensant sicve comandant

      Numina, sic filos forfice Parca taiat.

Scannacavalla tamen verbis consolat amicis

      Datque suus grandem sermo disertus opem.

235

Eya, quid indarnum nos mondo vivimus isto?

      Non est ut cedant arma cruenta togae.

Non vos affectos seu patris sive fioli

      Vincat, sed patriae respiciatur amor,

Nec tantum patriae, sed regis, sed capitani

240

      Ragnifugae, quem nunc scivimus esse presum.

Nonne recordatis quas tanta per arma, per undas,

      Hic policanaea fecit in arce provas?

Nonne qod in Cutica, quando sex mille pedocchios

      Brusavit superos igne tocante polas?

245

Xersis in armata si dux tunc ipse fuisset,

      Fors isset alio tanta facenda modo.

An dux perdendus talis, non qualis habetur,

      Seu sit sive fuit seu paladinus erit?

Parlamenta igitur vadant, veniamus ad arma:

250

      Moscas armari per mea regna volo.

Cum septemcentum transibimus aequora fustis:

      Quaelibet est virdae scorcia longa fabae".

Sic ait et: "Fiat, fiat - Moschaea cridabat -,

      Fiat quod noster rex cupit atque iubet".

255

Mittuntur cunctas in bandas illico bandi,

      Currunt ad iussos qua eque stafetta locos.

Plena tesororum reserant aeraria patres,

      Soldatis siquidem debita paga datur.

Non nisi tamburros sentis accendere Martem

260

      Atque petezzantes tantararare tubas.

Contra formicas odium crudele stigatur,

      Quarum se pasci vene cruore bravant,

Qui iurat patrem, qui vendicare fradellum,

      Qui bramat spadam sanguibratare suam.

265

Iuppiter at sub se iam baltegare solarum

      Senserat et smortos cernit in ore deos;

Smergolat in colera, chiamat: "Cur tremmat Olympus?

      Cur mea sunt fumo sydera brutta nigro?

Numquid adhuc veniunt nos assaltare Gigantes

270

      Bassaque gens nostras struggere cercat opes?

Heus, Vulcane, focum pegolamque, bitumina profer

      Cumque trementinis sulphura mista nigris;

Porta spaventosum fulmen: brusabitur orbis;

      Humanum, quam nos, malo perire genus".

275

Mercurius respondet ei: "Ringratia fatum,

      Quod non contra tuos guerra fit ista deos.

Nunc tamen est tempus quod quatti stemus acasam

      Solque stet in thalamis lunaque scosa suis.

Nullus praesumat seu divum sive dearum

280

      Iam modo venturas cernere velle brigas,

Ne, bombardarum quando scoccamina fiant,

      Rumpamus nobis colla cadente polo.

Inter formicas et moscas tanta coorta est

      Ira, furor, rabies, collera, stizza, focus

285

Vt, nisi pacificet calabronus maximus illas,

      Diluvius mundo sanguinis alter erit".

Iuppiter intremuit, solem remanere comandat,

      Qui striggiare suos tempus habebit equos.

Neptunus quoque rumorem sub gurgite sensit

290

      Itque sua in fundo tota roversa domus:

Nymphae concurrunt trepidae divique marini,

      Quos huc, quos illuc multa paura fugat.

"Quis Satanasus - ait Neptunus - trentaque para

      Tam cito compellit vos scapolare viam?

295

Aeolus absque mea numquid rex ille saputa

      Per mare garbinos lassat abire suos?

Eya cito, nostrum spatienter ferte tridentem:

      Aeolus hic audax est aliquando nimis".

Triton respondet: "Non hoc solet ille fracasso

300

      Mittere diavolos nostra per arva suos,

At sunt armatae centum settanta galaeae,

      Quae zenzalarum millia mille ferunt.

Itur in auxilium moscarum, Mangiaque vacca

      Dat regio squadras et Codegora suas.

305

Nonne maris schenam tanto sub pondere sentis

      Flectier? Ah, nimias portat apena rates!

Sunt calcinelli, peverazzae suntque capaces

      Cappae, sunt conchae dimidiaeque nuces.

Talibus utuntur corsari navibus et qui

310

      Mercadanteschis mercibus aequor arant.

Rex zenzalarum Cosinus nomine passat

      Hoc pelagi golfum terrificatque deos".

Neptunus sese tanto sermone tasentat ,

      Itque per algosas corde tremante casas.

315

Gaudet Sanguileo, zenzalis obvius ibat,

      Quas magno in portus cepit honore suos:

Artelaria sonat "bom bom" allegrezzaque fitur

      Et campanarum "din don" ad astra volat.

Vixque arrivarant zenzalae, maximus alter

320

      Fit sonus et mundi machina tota tremit:

Innumerae apparent banderae desuper Alpes

      Armorumque procul tersa metalla nitent.

Numquid erunt Sguizeri? Numquid Vascones et illa

      Gens brava curo squadris Italiana suis?

325

Ista Todescorum num proles apta batais?

      Mandat Spagnolos num quoque Spagna suos?

Non sunt Spagnoli, Taliani, Lanzque chinecchi,

      Non sunt Vascones, non Sguizerique simul,

Sed moschinorum descendunt culmina squadrae

330

      Rexque suus nomen Siccaboronus habet.

Nec quo descendit, nec ubi sol nascitur umquam

      Dux tam crudelis, quam fuit iste, fuit,

Iurarat siquidem totum sibi subdere mundum

      Atque Iovem sediis praecipitare suis.

335

Non fuit in guerris nec erit magis armiger alter

      Et qui plus hostis temneret arma sui.

Huic tota Ebrietas provincia, Tartaris aequor

      Atque Barillensis subdita vallis erat.

Sanguileo tantum capitanum laetus abrazzat,

340

      Mox bona soldatis dat casamenta suis.

Partibus ex aliis veniunt myrmicaleanes,

      Qui grottas habitant, rustica turba, cavas.

Non fuit in terra gens assassinior umquam,

      Quae formicarum membra vorare cupit:

345

Vt metuit soricus gattam leparettaque braccum,

      Sic formica istos contremit, ayme, ladros.

Rex huius populi crudus Myrpraeda vocatur,

      A quo nulla umquam forza stimata fuit:

Sive sit Herculeum robur, sive Hectoris ingens

350

      O sit prodezza, unum non stimat ille figum.

Menat hic armatos sexcentum mille guereros:

      Nemo cavallaster, quisque pedester erat.

Quinque simul reges ergo Mars fortis adunat,

      Qui soldatorum mille miara guidant:

355

Scannacavalla gigas, Myrpraedo, Cosinus et ille

      Siccaboronus atrox Sanguileoque ferox.

Omnibus insemmam iunctis formica petenda est:

      Contra formicam mundus in arma ruit.

Sanguileo cunctos capitanos chiamat in unum,

360

      Verba quibus docto protulit alta sono;

Supra caput stronzi montaverat altior altris

      Ac ibi, quae orandi sint documenta, dabat.

Seu sit Sanguileo armatus sive togatus

      Vincitur hinc Caesar, vincitur inde Cato.

365

Mox ubi soldatos oratio longa feroces

      Egerat, ordinibus campus abire parat.

Sanguileo rutilis vestiverat arma metallis

      De duro ciceris cortice facta nigri;

Dimidiam gussam fert pro targone fasoli

370

      Estque sibi porchae lancea soda pilus;

Excusat fortem milii pars mezza celatam,

      Stat pro pancera maxima gussa fabae.

Interea grandis fit sgomentatio campi:

      Ducitur indomitus Sanguileonis equus.

375

Hic erat ex illis quos dicunt nomine grillos,

      Qui faciunt saltos ampla per arva leves.

Ista cavallorum duplex est razza: camini

      Vna busos habitat, ruris at una foros;

Mantellus baius illis istisque morellus;

380

      Hi currunt, illi saltibus astra petunt.

Sanguileonis erat totus niger ergo cavallus,

      Quem stranium numerus gentis apena tenet;

Nitritu reboare gravi sentitur Olympus

      Totaque sub pedibus terra tremare suis;

385

Imbrattat sabiis caelum cum calcitrat, et cum

      Soffiat e naso, spiritus astra fogat.

Sanguileo cunctis facientibus illico largum

      Saltat in arzonem, stringit et urtat equum;

Mox ad naspantes ficco sperone galoppos

390

      Hunc movet ac gentes it rasetando suas.

"Vivat Sanguileo! Vivat Moschaea!" - cridatur;

      Cernis et antrattum mille cavare bretas.

Tota super grossos equitant moscamina grillos,

      Centum grillinis mille feruntur equis.

395

Scannacavalla suos alia quoque parte tavanos

      Ordinat et squadras praticus octo facit.

Magnus hic est busto, sed sensu magnior alto,

      Doctus et ad guerrae scire piare modos.

Ad strabucconem sua numquam gesta movebat

400

      Inque armis Fabius Maximus alter erat;

Mente ferebatur savia, non corde feroci,

      Vt faciunt plures absque rasone duces,

Qui, nec apizzatur simul atra barufola guerrae,

      Omnes in pezzis praesto taiare volunt;

405

Non ita maturus rex Scannacavalla solebat,

      Immo reposato fatque refatque modo.

Hic habuit quondam cum vespa forte duellum,

      Qui tandem multo victor honore fuit;

Illius e cauda stoccum detraxit aguzzum,

410

      Qui plus quam mortis frizza forando forat.

Ast ordinanza Cosinus ponit in altra

      Zenzalas, aliis ne minor esse parat.

Lendinis hunc totum pellis durissima coprit,

      In qua nulla taium spada tacare potest.

415

Non nisi de humano zenzalae sanguine vivunt,

      Vnde cruentatos cernis habere musos.

Non usant spadas, stoccos mazzasque feratas:

      Zenzalis piccas tradito, victor eris.

Sunt scarnae, assutae, nervosae, saltibus aptae,

420

      Vnde sciunt hastas ben manegiare leves.

Fantaria quidem tota est, cui iuncta nigrabant

      Myrmicolionis agmina ducta viris.

Grillus equus moscam, fert cantarella tavanum,

      It zenzala pedes myrmilioque simul.

425

Non minus ergo suos curat Myrpraedo guereros,

      Quos bene guarnitos unit et arte docet.

Gens sassina quidem est, at in armis pratica multum

      Et cui phama magis quam sua vita placet.

Sunt pedites cuncti, picchis utuntur aguzzis,

430

      Quas segetum summis prodit arista comis.

Hos regit ille gigas Myrpraedo stupendus in armis,

      Totum farfallae quem tegit ala finae.

Inter formicas et hos de gente ladronum

      Semper guerra fuit, est quoque, semper erit.

435

At moschinorum rex crudus Siccaboronus

      Sfodrato squadras instruit ense suas.

Se parpaionum duris vestiverat alis,

      Est tineae scutum mezza ganassa suum.

Mittit corseros regio Fornarica fortes,

440

      Quos panarotos nomine dixit Adam:

Sunt lunghi et nigri, vecchio de pane creati,

      Qui moschinorum esse probantur equi.

Moschini armantur stuppa, quae circa borones

      Circaque cannellas dura venire solet.

445

Est mussattorum talis destrezza, quod uvae

      Trant vinazzoios belligerando graves;

Ex his semper habent carneria piena balottis,

      Cum quibus elmettos duraque scuta terunt.

Post has ergo acies, post agmina plurima mostrae

450

      Obtinuit duplices qua eque caterva pagas.

Sanguileo vecchios reseraverat ante tesoros

      Nec sua sparagnat praemia militibus;

Spendit abundanter, quia sic faciendo valent

      Reddit soldatos dispositosque mori.

455

Non modo stendardos, modo non insignia narro,

      Namque nocet capiti chiachiara longa meo;

Si varias scribam linguas variasque dovisas,

      Nullus et inchiostrus nullaque charta sat est.

Non nisi banderae, nisi non vexilla volazzant

460

      Suntque pavaionis littora piena tesis.

Hic contestabiles, caporales et capitanos

      Lanzaque spezzatas magnanimosque ducas,

Marchesos, contos, alpheros, logotenentes

      Cernebas proprium sollicitare gradum;

465

Hic lanzae, spadae, targones, scuta, celadae,

      Hic trombae, gnacarae, timpana, corna, cifoy.

Circumcirca tremunt colles reboantque riverae

      Celsaque de vastis rupibus echo tonat.

Soldatos animat trombarum "tararan" illud

470

      Atque nihil mortem corda stimare facit.

Navibus interea complentur littora carchis,

      Milia per salsas vela videntur aquas:

Hae sunt carracchae, sunt fustae suntque galaeae,

      Schirazzi, grippi lignave quaeque maris;

475

Scilicet armatae sunt multo milite scorzae:

      Dimidiae giandae dimidiaeque nuces.

Trant sursum anchoreos rampinos undique nautae,

      Vela favorevolis dant sofianda notiso

Ter centum cordae mollantur sive tirantur,

480

      Vnde cridat rauco multa cirella sono.

Non monitiones, non hic vittuaria mancat,

      Maxime sed guerris artelaria decens.

Sanguileo primus galionem scandit in amplum,

      Qui patuit cortex gambaris esse vodus.

485

A poppa et prora stant centum passavolantes,

      Gens ubi balottas dat scaravazza suas;

Gens scaravazzorum, quam larga Boetia nutrit,

      Ballottas mira fabricat arte graves.

Tota suum regem seguitat Moschaea valent

490

      Vix infassatus restat in urbe puer.

Denique sgombrantes portum lata aequora complent,

      Quae male soffrendo pondera tanta gemunt.

Incutit horrorem caelo terra eque marique

      Tam numerus rerum, quam sonus atque cridor.