Lorenzo Gambara de navigatione Christophori Columbi 1

Reference basis text: Cristina Gagliardi, 1993

Editing of the digital edition: Annachiara Barizza

Other sections


In Mariam Virginem

Padre Deo Deus atque immortalis Iesus,

Matre homo, mortalisque simul, plurissima partu,

Quem dedit in lucem hanc nostram Galilaeia Virgo.

Non illi grave pondus erat, quod ventre gerebat,

5

Cum lumen, verbumque Dei, non pondus haberet.

Felix ante alias, caeli quae facta fenestra es,

Per quam perspicuum lumen diffudit in orbem

Terrarum aeterni proles illa inclyta Patris.

Scalaque facta poli es, per quam conscenderet altum

10

In caelum mortale genus, mandata secutum,

Quae iussit Pater omnipotens, rerumque Creator.

Tu nitidum iubar es, summi tu ianua caeli,

Atque Dei templum est venter tuus, aurea Virgo.

Tempora nec mirum est, tua si bissena coronant

15

Sidera, nam tuus ipse suo cum lumine Christus

Iustitiae sol caelesti te vestit amictu,

Tuque pudicitiae speculum admirabile: namque

Nulla in te macula est, tu praestantissima virgo

Es longe formosa, licet sis fusca colore.

20

Tu generis nostri longe praelata puellis

Omnibus es Patre ab aeterno, et quem non capit orbis

Maximum, ille tua clausit se Christus in alvo.

Filia tu, tu sponsa Dei, tu mater Iesu,

Mortales fuso maculas qui sanguine tersit.

25

Exora Maria alma tuum natumque Patremque,

Vt nunc susceptum valeam percurrere munus,

Pandere et huic nostro tot regna incognita saeclo,

Et fer opem (ut solita es) nostris Virgo inclyta coeptis.

 

Argumentum

Fernandi imperium exequitur Ligur: aequora puppe

Conscendit triplici, solvens a Gadibus; oras

Ad Fortunatas classem primum applicat, inde

Guananaim. E Cubae mox tempestate repulsus

5

Littore, Quiqueiam venit; Oceanoque remenso,

Hispano regi inventas edisserit urbes.

 

Granvellane, virum referam, qui littora primus

Ingentis tetigit Cubae, novaque astra retexit,

Et freta tot quondam nostris incognita nautis,

Nuper et inventas Cancri sub sidere terras.

5

Antoni Perenotte, sacri pars magna senatus,

Accipe quae quondam iussisti carmina, ab Afris

Cum domitis Caesar dulcem claramque redisset

Parthenopen victor, qui forti milite densas

Tot Turcarum acies validis superaverat armis

10

Et pulsum regem regnis induxit avitis.

Non sine te maris immensos invadere fluctus

Tentasset mea cymba, novo nec in aequore vela

Tendere, sed Mellae tenuisset parva fluenta,

Hic ubi Chineas arces, atque arma, virosque,

15

Florentemque urbem ingeniis, opibusque potentem

Concinerem: fuit haec olim nam condita ab alto

Sanguine Cenomanum, quae gens fuit aspera in armis,

Auxit et Italiam laetis successibus, unde

Cenomani illorum dicti de nomine montes.

20

Te Carolus semper magno est dignatus honore

Namque tibi curam soli commiserat omnem

Regnorum, imperiique simul, bellique togaeque

Tempore. Nunc breviter memorabo, quae genitori

Rettulit ipse tuo longe admiranda Columbus,

25

Post lautas epulas et mensae dona secundae.

Iam caelum et terras tenebrosa involverat umbra

Humida nox, pelagique sinus, unoque favebant

Ore omnes, et erant mensis sublata secundis

Pocula iam, solitoque pius de more sacerdos

30

Egerat ingentes submisso vertice grates

Aeterno caeli et terrae rerumque parenti,

Cum Granvellanus coepit: "Nova gloria gentis

Christophore Ausonidum, dic nunc ex ordine portus

Inventos a te, dic regna, tuosque labores.

35

Et toties sileant vates iactare Pelasgi

Innumeros terrae tractus lustrasse viasque

Alcidem, Bacchumque Indos penetrasse, sua quas

Purpurea exoriens terras sol luce revisit:

Hae vatum sunt ambages, longeque superstes

40

Illorum fama est maior, quam vivida virtus,

Et totum implerunt variis erroribus orbem.

Felix Ausonia tellus, cui contigit uni

Totius mundi imperium, nunc et quoque felix

Quae talem te laeta tulit sub luminis oras,

45

Cui Deus omnipotens alto dignatus Olympo est

Tot pelagi monstrare vias, tot regna, tot urbes

Egregias, quas maiorum non viderat aetas.

Per te namque illae Cancri sub sidere gentes

Vnumque trinumque deum agnovere, repulsis

50

Numinibus, veri quae gens ignara colebat,

Quos omnes nostri tinxere salubribus undis.

Fondescent dum vere novo Taurique sub ortu

Stellantis nemora, et partus non terra negabit

Alma suos, dum purpureis e collibus uvas

55

Vinitor ipse leget, metet hordea grandia messor,

Notus eris fama aeternum, qua praecipitans sol

Invisit gentes alias et qua redit ad nos

Atque orbis spatium hoc revoluta luce revisit".

Tunc Ligur innixus solio sic fatur acerno:

60

"Quod petis ut narrem populos inventaque nuper

Tot maria, et nostris incognita sidera nautis,

Expediam, nec te longo sermone tenebo:

Nec mihi res memorare leves, nec cuncta referre

Mens est, atque oras tantarum evolvere rerum,

65

Sed dicam quae causa animum iustissima nostrum

Moverit hos tentare sinus, quos alluit ingens

Oceanus, fluctuque ferit, pelagoque revincit,

Ne videar tantos frustra subiisse labores.

Hanc caeli molem immensam et spatia ardua zonae

70

Quinque tenent, quarum mediam sol lampade torret

Assidua radiisque coquit (sic prisca vetustas

Credidit), extremae scelerato frigore torpent

Perpetuisque rigent nivibus, glacieque perenni.

Non illis aestas ulla est, redoletve novum ver

75

Floribus, aut illic praeceps autumnus aprico

Colle rubet. Nix alta tegit iuga celsa tenetque

Planitiem, silvasque, suos non flumina tradunt

In mare perpetuos cursus: silet aura, nemusque

Fronde carens. Frustra silvis intenderet altis,

80

Aut alta convalle plagas venator Orion.

Hic mare non notum nautis: has inter utrasque

Et mediam tantum colimus nos maxima regna.

Haec sibi iam pridem veterum solertia finxit,

Sideribusque dedit nomen, centumque locavit

85

Monstra polo et positas varia sub imagine formas,

Quae laetas messes et amicos insuper imbres

Agricolis persaepe solent praedicere, et annos,

In quibus aut ingens segetum, aut penuria vini est.

Sed mundi, nec vana fides, primordia dicam.

90

Principio Deus omnipotens cum conderet astra

Fulgentesque poli sedes, spatia ardua caeli,

Solemque, lunaeque globum, noctemque diemque,

Ille idem terram e nihilo, pontumque creavit:

Implevitque feris terras et piscibus altum

95

Aequor, avesque simul silvis immisit opacis.

Mox hominem propriis manibus fabricator Olympi

Formavit facili ex limo, praesensque recentem

Illi inspiravit vitam, terramque patentem

Illius imperio subiecit et aequora aperta.

100

Credere nec dignum est ipsum fecisse vacantes

Tot maris ingentes tractus, tot inhospita regna,

Et mundi liquisse duas habitabilis oras.

Est regio Tanaim iuxta Rhodopeiaque arva,

Non umquam viduata gelu nivibusque, nec aura

105

Assidue gelido Boreae spirantis ab axe.

Hanc tamen innumerae gentes coluere, coluntque,

Frigoribus etiam mediis sua rura domosque.

Quid referam Thracum regem, quibus imperet oris,

Quosque regat late populos, quibus asperat ingens

110

Strymonias Aquilo ventosis flatibus undas?

Frigentis Scythiae non carmine prosequar oras

Arvaque, et ad gelidum constructa mapalia littus;

Hic ubi pastores ursorum pellibus usi et

Frigora nil curant hyemis, specubusque iuvencos

115

Includunt et proceras dant ignibus ornos,

Sive oritur canis Icarius, scu frigida caelo

Nix cadit et niveo terras obnubit amictu.

Extremi Garamantes habent armenta gregesque,

Quos numquam stabulis claudunt, et nocte dieque,

120

Aut silvas, aut prata tenent, semperque vagantur.

Illic perpetua est aestas et nescia brumae

Torrida, sed superante aestu caelique calore

Vnda tepet longe Oceani et cava flumina fervent.

Insuper Aethiopum gens totum nota per orbem est

125

Atque Arabum, nec non populorum, qui loca zonae,

Quae media est tepidas inter, quam torret iniquis

Sol radiis: non posse gelu perferre, nec aestus

Terrarum pontique genus mortale putabat

Aetas prisca hominum quondam, quae vana fuerunt

130

Somnia. Nam iuvenis virtus spectata sub armis

Pellaei haud potuit longum differre morarique,

Atque rei veterem famam dubiumque removit.

Ille etenim valido formavit remige classem,

Elegitque duces assuetos vincere semper

135

Bellando, iussitque novas inquirere terras,

Quique sinus magni Oceani Austrum inter et Eurum

Detegerent, qui dum sulcarent invia quondam

Aequora terrarumque plagas videre per aequor.

Taprobana in medio posita est, quarum insula laeti

140

Dives agri, dives gemmarum aurique, boumque,

Atque frequens late populis, corruptaque nullo

Aeris infecti vitio, sed quaerere testes

Tantarum haud opus est rerum, namque aequoris aestus

Arentis Libyae tenuerunt fortibus alnis

145

Iam Lusitani, fundaruntque oppida et urbes,

Et nautis iter insuetum invenere, novamque

Tellurem, populosque alios immanibus ausis.

Ipse ego iam Libyae ratibus vada salsa cucurri,

Guineamque adii gemmarum aurique feracem.

150

Quin etiam cum saepe iterans maria alta profundi

Oceani, Gades ultra prope Lusitanos,

Noctesque totosque dies vigil observabam

Littore ab occiduo, quaedam vaga flamina certis

Temporibus anni et certis spirare diebus:

155

Haec gigni ex aliqua tantum tellure putabam,

Quam rebar longe distantem a littore nostro.

Quid memorem populum undantem, quem Scandia misit

Frigida in has partes, quas tunc vastavit, et igni

Tradidit, et praeda in patriam remeavit opima?

160

Extremique Scythae montes liquere supremos

Mongalli atque armis Asiam domuere, tenentque

Imperio quasdam partes. Islandia ponto

Oceani vasto est, rigida et porrecta sub Vrsa,

Perque dies multos distans a littore Thule.

165

Accessi has olim partes, ubi non ego vidi

Perpetuis nivibus montes albescere semper:

Non etiam hic frigus penetrale ita regnat, ut unda

Fluminea haud possit gelidum se evolvere in aequor,

Pascunturque ferae silvas, maria aspera delphin

170

Hic secat, atque lupus fluviorum pascitur undis.

Innumerabilibus populis cum terra frequens sit,

Occasum quis nam variis sine gentibus esse,

Et sine terrarum spatio pelagique negabit?

Terrae etenim septem pars est subiecta Trioni,

175

Pars etiam subiecta Noto, subiectaque Eoo,

Vnde aliqui veteres olim, qui non nisi partem

Noverunt mediam hanc terrae, maris esse putarunt

Oceani immensosque sinus atque alta fluenta,

Quae tegerent spatium hoc indeficientibus undis.

180

Conscia sed veri longa experientia damnat

Hanc rem, credibilem quondam, qua praevius almum

Lucifer adventare diem mortalibus aegris

Nuntiat. Innumeras dicunt sub sole oriente

Oceani nautas vidisse per aequora terras

185

Et longe distans a nostro littore littus.

Has interposita est sat multum nota Cipango,

Multarum rerum dives, nec flumina desunt

Auroque et variis semper currentia gemmis.

Esse habitatum etiam quidquid sol aureus ambit

190

Lumine purpureo haud dubium est, dumque hoc mare nauta

Verberat arboribus, semper nova regna prius non

Visa videt, tractusque maris, terrasque patentes.

Hinc etiam magni heroes bellique domique

Praeclarum duxere genus: Germania testis,

195

Galliaque, et nostris divisa Britannia terris,

Quique bibunt undam Eridani, Rubiconis et amnem,

Vulturnique colunt ripas, atque Acidis oras

Trinacrii, et longe montes littusque Pachini;

Nunc quoque tot proceres, habitant qui maxima regna

200

Europae, stirpem illorum sese esse fatentur.

Spero equidem post me non multo tempore nautas

Venturos, retegent sparsas qui per mare terras,

Littus et invenient occasu a solis ad ortum

Continuum, quae crediderant iam lapsa virorum

205

Secula tot vana esse hominum figmenta, nec ullum

Vlterius posse esse solum, sed inhospita tantum

Aequora et Oceani tantum notissima monstris.

Hanc igitur terramque coli, trabibusque profundum

Proscindi haud dubium est, et quae mala frigora densant

210

Ipse calor laxat, passa est quaeque herba calores,

Rore suo hanc reficit per noctis luna tenebras,

Nam nitidus cum sol sero sub vespere terras

Liquit et ante oriens quam sese ostendet ab orbe

Eoo, aerios rores bibit arida tellus.

215

Hinc laetae veniunt segetes et mollia campis

Gramina, et occultas vires terra alma ministrat

Arboribus: virgulta greges et roscida tondent

Pascua, et in dumis ducit rosa nata colorem.

Hactenus ut finem faciam, Perenotte, loquendi,

220

Dum causam expedio, quae me tentare profundum

Impulit, ut ternas Fernando a rege carinas

Instructas peterem, patriis qui nuper ab oris,

Quas secat Hesperius foecundo flumine Baetis,

Expulerat Numidas atque agmina Barbara victor.

225

Tunc ternas dedit ille rates, quas laetus ad undam

Pallensis portus deduxi robore duro,

Pendula perque altum converti carbasa versus

Non longe positas Hispano a littore Gades,

Cum silvis iam poma rubent et collibus uva

230

Iam rubet, et foetu curvatur pampinus, et cum

Trans mare, permetuens hibernos garrula soles

Remigio volat alarum, brumamque nivesque

Increpitat, tepidosque dies adfectat hirundo,

Atque catervatim Maurusia regna revisunt.

235

Nam circum facies placidi maris, et celer Eurus

Et mitis, monstrabat iter per caerula tutum.

Pinzones mecum vexi, qui marmora nostra

Atque mare Oceanum lustrarunt abiete longa,

Et ventis hyeme in media se opponere norant.

240

Vna frater erat non belli ignarus et alto

Venturas tempestates praedicere, et Austros.

Miles erat mecum solitus tolerare laborem

Militiamque gravem, durique incommoda belli

Fernando sub rege, suis dum Barbara terris

245

Agmina victor ovans infestis expulit armis.

Difficili haud cursu tranquilla per aequora Cades

Deveni; hic donis opulentum et marmore vivo

Templum adii Christo extructum, cui debita feci

Vota libens, Patrique simul, ne regna petentem

250

Extera me tandem sineret, sociosque, ratesque

Illidi scopulis mergive sub aequore vasto:

Et tu stella maris, quae non te condis, ut astra

Cuncta solent, toto effulges sed semper Olympo,

Cui cedit splendore nitens luna et rutilus sol,

255

Ille diem terris quamquam vehat et vehat illa

Siderea noctis caeli per inania lumen,

Dum nos hac classe exigua freta mota tenemus,

Incerti quo nostra ferant vaga lintea venti,

Da nostram hanc puppem portus intrare, marisque

260

Per tantos tutam ire sinus. Ferque, inclyta Virgo,

Ipsa viam hanc facilem miseris: tu namque potentem

Concilias nobis caeli terraeque Parentem.

Post ubi legerunt pontes et vincula nautae,

Mox celer immensum conscendi a Gadibus aequor

265

Et cursum pelago intendi, qua praecipitans sol

Occiduam in Cancri vergit sub sidere partem,

Sidereum linquens caelum surgentibus umbris.

Canariasque viam versus tentamus, ibique

Flammiferam legimus Teneriffem, e vertice cuius

270

Saxum ingens altumque globos prorumpere ad auras

Flammarum, et longo tractu splendescere noctem,

Praecipue Eois cum flant e partibus Euri.

Ignarus tamen ipse viae, nec territus unda

Insolita, aut metuens incognita sidera nautis,

275

Ausus vel stagna alta ratis proscindere rostro,

Sed summi Patris auxilio confisus, et aura,

Ad Fortunatas Euro feror alite terras.

Hic ubi mane novo sacris de more peractis,

Oceani ingredior latices prius intentatos,

280

Tunc nostras primum senserunt aequora puppes,

Quae nullae secuere rates, non navita vidit.

Pandimus et velorum alas, nosque Eurus euntes

Prosequitur, validis et lintea flatibus implet.

Conversus vero ad socios sic ora resolvi:

285

'Navita, vel milesque fuat, qui lumina primus

Per noctem, aut molem et montes aspexerit, hunc Rex

Extremae Hesperiae donabit munere multo;

Quare agite, o socii, gemmis auroque petamus

Non gravidam bellis terram, nec littora nostris

290

Pervia'. Et his dictis assueta invertere fluctus

Remigiis pubes securas navigat undas.

Ipse ego surgentem solem vagaque astra notabam,

Nec non occasus illorum, et nubila, et aure

Intenta spirantem auram, placidique tenorem

295

Servabam maris incoeptum, et mea semper ad astra

Lumina vertebam, nam me non noctibus illis

Vlla quies (pacata forent licet aequora) pressit.

Hoc cursu magnetem illum, quo in pixide nautae

Vtuntur, quo monstret iter, non semper eundem

300

Deprendi spectare locum, stellamque polarem

(Vt dicunt): nostris res nondum haec cognita nautis.

Orta dies sine nube, Euri surgebat ab oris,

Et radiis sol purpureis et lampade fulva

Aureus Eoum spargebat lumine littus,

305

Trigintaque dies iam vela inflaverat Eurus

Cum timidus nollet ultra procedere miles;

Sed quamvis cuncti vellent in regna reverti

Hesperiae, longi pertaesi per freta cursus,

Ipse viam tamen haud volui convertere, namque

310

Classis erat non fracta Noto, non murice caeco,

Nec fractus miles pugnata ob bella per undas.

Turbatur semel atque iterum formidine ductor,

Dum toties vidisse solum per lata putavit

Aequora, saepe maris frustra tranasse profundum

315

Herbosum, et varias volucres, populosque natantum

Haud nostris forma similes, tunc miles amarus

In me tumidusque ira mussabat, et ense

Saepe minabatur mihi mortem, cum tegit umbra

Nox caelum, vel luce dies, et spargere in aequor

320

Insuper, atque novam monstris me linquere praedam.

Iamque orbem vaga luna suum compleverat et iam

E summo rediens sese ostentabat Olympo

Lumine sublustri, cum iam nox ipsa teneret

Oceanum et terras caligine, et Eurus apertos

325

Per fluctus ageret tenui iam flamine puppes:

'Visa mihi haud longe terra est' Rodericus Hiberus

Navita ait summi servans carchesia mali

'Nonne etiam Zephyrum flantem sentitis et auram

Iam notam nautis?' E tellure propinqua

330

Laetitia exultant omnes laetique salutant

Vocibus hanc visam post tanta pericula terram,

Nauticus aequoreas tunc clamor personat undas:

Hanc piceis mixtam tenebris prospexi ego primum,

Mox comites videre alii, cum nox silet atra.

335

Tunc socios terram hanc versus convertere proras

Confestim iubeo nautasque incumbere remis,

Vixque iubar caelo sese ostentabat et astra

Cedebant primo radiantis solis in ortu:

Gratior haud umquam terris, nec laetior orta est

340

Vlla dies, mage nec claro sese extulit ortu.

Nam circum mare pacatum ridebat et alto

Nostra vehebatur pelago sine remige classis,

Cum procul aerios montes, geminasque videmus

Circuitu longo sparsas per caerula terras,

345

Mox alias, mox inde alias: nam clara fuerunt

Signa prius nobis sulcantibus haud procul esse

Tellurem optatam toties, votisque petitam.

Hic nos laetitia lacrimas effudimus, altumque

Aethera, spectantes Christo, Mariaeque parenti,

350

Aeternoque Patri, geminos qui temperat axes,

Reddidimus cuncti submisso poplite grates,

Quaeis nostrae ducibus cursum tenuere carinae

Iam tutum et nullo ventorum turbine victae,

Et nullo comitum amisso; dehinc talia fudi,

355

Convertens oculorum orbes convexa ad Olympi:

'Tu Pater omnipotens ignota per aequora cursus

Da faciles, ne nos inter maria invia surgens

In pelagi cursus Auster ferat atque recursus'.

Harum prima novos flores herbasque tenebat,

360

Arboris et virides frondes; fontesque lacumque

Hac media ingentem vidi, nam nullus ibi mons

Eripiens prospectum oculis erat aequora iuxta.

Currebat gens ad littus visura carinas

Attonita et stupefacta rei novitate, putabatque

365

Esse rates nostras tot monstra natantia ponto.

Tangimus hoc fessi littus, laetique subimus

Guananaim portum, parvamque intravimus urbem,

Et grato accepti hospitio revocamus opima

Amissas mensa vires. Nam mitis erat gens,

370

Vultus item est illis placidus, frons lata licet sit,

Quae corpus paulum et faciem turpabat, et ora.

Non forma exiguum corpus, crinemque resectum

Supra aures crassum et nigrum pars maior habebat.

Estque color oleae similis, qui vergit ad atrum.

375

Atque aliquis nudatum ensem, gladiumve tenebat,

Tractabatque manu, ceu lignum, at post ubi apertum

Aspexit vulnus, trepidansque gemensque dolebat.

Quaerebat signis an nos venisse suprema

E sede aetherea, et caeli colere ardua tecta,

380

Atque una cum caelitibus. Ferrique per urbem

Tunc belli signum iubeo, passimque viarum

Strata per atque forum cornu instrepuere recurvo,

Et totam implevere novis clangoribus urbem.

Parte alia fractos sonitus dedit aenea moles

385

Flammis permixtos rutilis, et littus et aequor

Intremuere sono insolito: longe insula Cubae

Audiit et sonitu gens est exterrita tanto.

Vrbemque hanc parvam sine caede et sanguine regnis

Hesperiae primum adiunxi, namque ordine cuncti

390

Acta palam assensu cives populusque probarunt.

Non fluat e terrae venis aurive metallum,

Aut aeris, ferrive licet, sitque insula pauper,

At gens illa tamen gestat bipatentibus aurum

Naribus. Hic gentes sunt nudae et versicolore

395

Pictura exornant corpus. Armantque praeustas

Piscis dente sudes vice ferri, sunt quibus hostes

Pellere consueti et circum sua regna tueri.

Septem ex his iuvenes mecum per caerula vexi.

Hic vidi aspectu horribili torvoque Molossos,

400

Quos sine latratu referunt componere soles.

Atque hic non pelagi tractus, non noscere mores

Permisit breve me tempus, nam nocte dieque

Detegere has terras ingens me cura premebat.

Mox iter ingentis direxi ad littora Cubae;

405

Quattuor aspexi non longe per freta terras,

Quarum cuncta novis redolebant floribus arva,

Consita erant passim arboribus, queis garrula lympha

Non deerat, fugiens per gramina odora, rigansque

Vicinum nemus atque halantes floribus hortos.

410

Res vero bis terris nulla est mihi visa relatu

Digna mage hac, quam nunc memorabo: ramus adoptat

Ramum alium, variis foliis varioque colore,

Pomaque sunt intus varios servantia succos

Cortice non simili, mater quae stipite ab uno

415

Daedala terra creat; haec numquam poscit avari

Dura ministeria agricolae sub tempore veris.

Dehinc nos ardentes placido cava lintea ponto

Solvimus atque viam velis deflectimus inter

Has pelago sparsas nullo discrimine terras.

420

Illic nos silvas legimus, quas longa gerebant

Littora, et arva simul nullis obnoxia rastris;

Vidi lanigeras non longe a littore silvas

Et passim arboreis pendentia vellera ramis.

Vidi et odoratos alio sed littore lucos,

425

Frondentes quorum rami mollissima servant

Vellera, quae levibus siliquis inclusa teguntur.

Quid memorem pictas volucres, quae florea circum

Prata volant, cantusque suos noctique dieique

Aequant, et variis implent concentibus auras?

430

Frondosisque sedens ramis Philomela canebat,

Quas inter canit Eois non natus in oris

Psittacus, et volucrum cantus imitatur, et altis

Arboribus strepit, et lingua nova verba loquaci

Ingeminat, repetitque avium per guttura voces.

435

Hic volucres fundunt cantus sub mense Decembri,

Pars dulcem frondentis alunt in vertice pinus

Progeniem, pars ova fovent, pars arbore nigra

Nidificant latebrisque domos frondentibus abdunt,

Namque dies erat hic tepidus, ceu vere rubenti.

440

Non desunt illic portus et flumina nautis

Grata nimis Zephyri si quando spiritus undis

Insonat insequiturque rates revoluta per alta.

Accessi tandem Cubam, magnumque fluentum

Tendere in Oceanum vidi, portumque capacem

445

Non parvae intravi classis, tutumque procellis;

Namque erat hic portus saxis circundatus altis,

In morem stagnantis aquae, quo clausa silebat

Vnda, nec undantes fluctus ventosque timebat.

Nec longum haec statio tenuit me, sed cava ponto

450

Vela dedi, numquam linquens ea littora Cubae

Per multos soles. Resonans sed flatus ab alto

Vertice spirantis Boreae et maris unda tumescens

Terruit ulterius procedere. Nec mora vento

Obverti adverso sinuosa per aequora cursum,

455

Permetuens instantem hyemem, pelagique furorem,

Et gemitum. Cum iam Boreas nos horrifer oris

Quiqueiae appulerat, legerent et carbasa nautae

Laetitia perfusi animum et de more coronas

Puppibus aptarent, subito praetoria pinus

460

Est brevibus inflicta vadis, qua longa iacebat

Saxea planities subter mare, puppis et imis

Solvitur icta vadis, nautasque relinquit in undis.

Continuo impellunt socii per caerula cymbas,

Auxiliumque ferunt timidis, ratibusque reponunt

465

Incolumes: navis scopulo sic fracta resedit.

Corpora sed madidi comites dum littore curant

Et sagula ad tepidum solem madefacta reponunt,

Protinus ingredior densum nemus; hic ubi primum

Conspexi indigenas cursu iuga celsa secantes,

470

Nosque videre viros cupidi, nova cernere regna,

Tela manu intrepidi capimus, sequimurque fugaces.

Tunc illi celerare viam, et transmittere cursu

Praecipiti patrios colles, et fidere silvis:

Haud aliter fugere viri montes super altos,

475

Quam timidi damae sub primae tempora lucis

Conspecto procul herbosa in convalle leonum

Agmine, dum silvis errant, sic illa petivit

Turba virum loca nota metu, seque abdidit umbris.

Compressi subito gressum tristisque redibam

480

Ad naves sine praeda, ederis cum condita virgo

Concussit folia et frondes, quibus ipsa latebat.

Has motas petimus frondes, tunc abdita virgo

Exiluit facie insignis, sed fusca colore;

Confestim illa capi sese permisit et una

485

Mecum incedebat silvis non moesta sub altis.

Haec ducta ad naves epulis expletur, et alba

Induitur laena, disponuntque ordine crines,

Crystallum dant et digitis et iaspide; cingunt

Virgineum latus, hic gentes nam corpora nulla

490

Veste tegunt, nudi incedunt, et cum redit aestas

Et cum bruma redit, venit et cum purpureum ver.

Mox virgo in notos rediit iam libera colles,

Primoresque petit nemorosa in valle latentes,

Ostenditque habitus, atque ordine cuncta recenset,

495

Narrat et ingenium gentis mite et genus alto

E caelo venisse novum: tunc ocius omnes

Decurrunt properi, qua semita ducit ad aequor,

Et veniunt ad nos ultro, signisque salutant,

Cum quibus et digitis loquimur, nutuque frequenti.

500

Planitie fractam scopuli ut videre carinam,

Tranarunt rapidi stagnantes lintribus undas,

Et patrium ad littus remos, et vela, rudentesque,

Et ratis arma ferunt: tunc gaza reducitur omnis

Nautica et ad littus defertur lintribus altis:

505

Nos illos donis fessos cumulamus agrestes,

Crateras septem vitreos, et pocula septem

Fictilia, heroum variis decorata figuris,

Bissenasque damus tunicas, totidemque cothurnos.

Interea dum nos iam quassam in murice puppim

510

Teximus, aptamusque trabes, redit extera pubes,

Quae nobis fuit auxilio, et lectissima secum

Frusta auri, atque auro permixtas portat arenas,

Et teretes donant parvo pro munere baccas.

Noctesque totosque dies ad littora nota

515

Orbe alio advectas gentes visura ruebat

Turba virum, natisque patres, pariterque nepotes

Permixti, armatosque duces mirantur, et auro,

Purpura et indutos proceres, sonitusque tubarum.

Gestat acu hic pictam tunicam, cristasque volantes,

520

Hic picturatis radiantia baltea signis.

Ast alii tenuere locum, quo quadrupedantes,

Insultantque solo, glomerantque in littore gressus:

Praevertuntque Notos cursu, et candore ligustra,

Et vix in prima figunt vestigia terra.

525

Miranturque novos habitus, mirantur et arma

Bellantum non visa prius nec cognita quondam.

Parte alia volitare vident sine remige puppes

Atque maris penetrare sinus, licet Auster aquosis

Incumbat pelago nimbis, hyemesque minaces

530

Ingeminent, piceisque cadant e nubibus ignes.

Sternit humi se quisque, sonum dum territus haurit

Auribus, effundit reboans quem ferrea longe

Machina, fumososque ignes attollit ad auras,

Perstringitque oculos flammis fumoque sequaci.

535

Erexique crucis signum venerabile curvo

Littore confectum palma pinuque virenti,

Quam populi circum signis nutuque colebant:

Vnanimique sacerdotes haec carmina sacra

In laudes, Pater alme, tuas cecinere: 'Deum te

540

Laudamus, trinumque Deum, Dominumque fatemur:

Te Patrem aeternum veneratur littus utrumque.

Te veneranda cohors caeli et caelestia regna,

Atque potestates sublimi voce vicissim

Insigni, te laude ferunt super omnia, quae tu

545

Fecisti, et caeli spatiosa per atria dicunt

Ter sanctum, nostrumque Deum, Dominumque Patrem

Te celebrant, cum cuncta tuo sint numine plena,

Qua sol luce sua lustrat, dum circuit oras

Aethereas, tractusque maris terrasque patentes;

550

Atque tibi assurgunt gentes felicis Olympi,

Et duodena cohors comitum te Christe tuorum

Concelebrat, fudit quae pro te caesa cruorem,

Quorum vox late occiduas pervenit ad oras,

Atque Arabum, Indorumque domos. Vos o quoque vates

555

Abramidae, quibus ore dedit praedicere nati

Adventum Deus ipse sui et rerum abdita. Vosque,

Qui quondam sparso meruistis certa cruore

Praemia, nunc alacres Dominum laudate supremum.

Vos quoque virginei coetus, quibus una fuit mens,

560

Vna pudorem ipsum a teneris coluisse, nec umquam

Concessos subiisse toros, nec floris honorem

Virginei amisisse, Deum laudate parentem

Immensae maiestatis. Vos o quoque sancti

Caesariem lauro insignes, palmasque tenentes

565

Dextera Idumaeas alacres, et vestibus albis

Induti, immensas Patri vos dicite laudes,

Caelestique simul divini numinis aurae

Nos etiam Christum unigenam, magnoque Parenti

Aequalem canimus, summi tu magna Tonantis

570

Gloria, stellantisque poli: dignatus et alvo

Tu de virginea nasci, tu funus acerbum es

In cruce pro nobis passus, quos sanguine et ipsa

Morte redemisti, patefactaque ianua caeli

His nece Christe tua est, tua qui sunt iussa secuti.

575

Es Patris aeterni aeternus tu Filius, et Rex

Gloriae, et ad dextram Patris omnipotentis, et alto

Ipse sedes solio sublimi in vertice caeli;

Venturumque diem te iudice credimus olim,

Quo tu digna malis et iustis praemia reddes.

580

Tu nobis igitur succurre precantibus et nos

Aspice, sulcantesque ignota haec caerula puppes

Innocuas serva, et dextram ne subtrahe nobis,

Namque in te posita est spes nostra, sinusque repostos

Te maris Oceani duce nos penetrasse fatemur.

585

Quas et agam grates tibi nunc, qui me duce terras

Non visas olim voluisti ostendere saeclo

Huic nostro atque alio positas sub sidere gentes?'

Iam Guacanarilli pervenit rumor ad aures

Externos venisse viros, littusque tenere:

590

Obstupuit Cemium repetens oracula secum

(Indigenae sic appellant sua numina gentes),

Noluit et capere arma manu et depellere classem

Finibus, eventu rerum factisque sinistris

Territus. At properans ad littora nota tetendit,

595

Atque ultro dedit ex auro mihi munera multa,

Et sumus hospitio a populis et rege recepti,

Anseribusque alius nautas onerabat opimis,

Pars patrias epulas et viscera tosta ferebant.

Sed dicam cur depositis rex venerit armis,

600

Rettulit ipse olim nam rem mihi saepius omnem.

Quiqueiae extremus rex Guarionexius oris

Et Guacanarillus, materno sanguine iuncti,

Dum super imperio Cemes rebusque futuris

Consulerent, flexoque orassent poplite ad aras,

605

Interea per quinque dies, solitoque sopore

Et solitis epulis sese abstinuere, nec umquam

Cessarunt in vota oculos ad numina semper

Intenti, quibus est adytis vox reddita: 'Reges

Audite haec responsa: dies inopina propinquat,

610

Qua regnum hoc felix et regia sceptra tenebunt

Vestibus indutae gentes, quas extera classis

Hunc vehet, evertentque urbes, operosaque templa,

Et quoque nos legesque novas et sacra docebunt.

Nec vos, o reges, vox haec deludet inani

615

Augurio: tu rex populis audita referto'.

Inde recens illos luctus moerorque tenebat,

Atramque invisamque diem taciti expectabant.

Finierat, tremuitque solo mota ara recusso,

Concussaeque fores templi, et penetralia longe

620

Insonuere: fragor templi tecta alta replevit.

Tunc reges rerum attoniti novitate recedunt

Tristes et Cemium populis responsa retexunt.

Tempore, quo has terras petii, rex Guacanarillus

Ingens extincti regnum iam patris habebat,

625

Praeclarum referens nomen genitoris amati;

Iam ratus advenisse diem, quo dicta supremum

Finem habeant Cemium, vectas sibi iungere gentes

Foedere amicitiae quaerit, speratque tenere

Posse sua imperio tali sub foedere regna.

630

Dum vero surgens attolleret aethere Taurus

Cornua, decrevi remeare ad littoris oras

Extremae Hesperiae, victorque inventa referre

Tot maria atque alio gentes sub sole repostas:

Praecipue liquidi soles et vertice ab alto

635

Leniter aspirans Zephyrus discedere tum me

Cogebat, laetumque meos invisere reges.

Vt vero faciles populos, mitem quoque regem

Aspexi, visum est paucos mihi linquere posse

His terris impune viros, et tollere parvis

640

Securam tectis arcem, et circumdare fossa.

Xamana in regione novi sub tempore veris

Exiguae vallos arcis de cespite vivo

Extruxi ex trabibus nexis et vimine flexo,

Aggereque incinxi valido. Atque ex milite certos

645

Delegi bello expertos, quos Guacanarillo

Commendo, illorumque ducem liqui Rodericum,

Corduba in arma parens primo quem miserat aevo,

Assuetum obsessas urbes et castra tueri.

Dehinc ipsum regem placido sic alloquor ore:

650

'Maxime rex, qui sponte tuis consistere regnis

Invitas fessam hanc classem et consurgere portu

Littoreo sinis hanc molem, victumque ministras,

Promissis maneas oro, quae saepe dedisti,

Et serva hanc gentem precor, et defende cohortem

655

Hanc solita pietate: erimus, rex inclyte, numquam

Immemores tanti meriti, regnisque potentem

Atque armis nostrum iungemus foedere regem.

Non veni populare domos, non perdere ferro

Hanc gentem, vel te patriis expellere regnis'.

660

Et mox ad socios converti lumina et illos

Talibus aggredior dictis: 'Vos bellica pubes,

Vnanimes laetique dies agitate, metumque

Mittite, nam vobis validum rex maximus ultro

Auxilium feret, imperio qui littus, et undas,

665

Et circum regit hos montes, atque oppida circum:

Vos regis quaecumque sequi ne temnite iussa.

Quae vobis, iuvenes, praeclaro hoc digna labore

Praemia persolvam? Caelo quae gloria iam vos

Sublimes factis ventura in saecula tollet?

670

Fernandus vobis meritos persolvet honores,

Non sine muneribus magnis. Convertere cogor

Per maria alta rates, iterumque revolvere fluctus

Vt Regem faciam certum cursusque viaeque,

Quasque alio sub sole novas deteximus urbes:

675

Vere novo has iterum dulces rediturus ad oras'.

Tum rex laetus ait: 'Curas seclude sequaces,

Dux demisse polo, nam miles nullus adibit

Hos armis: haec terra mea est, et caerula circum,

Semper eos ope praesenti auxilioque iuvabo.

680

Per mare pacatos tibi dent tua numina vento'.

Mox meme et socios dextra petit, et tenet ipsos

Amplexu, lacrimansque alios complectitur, et sic,

Corde nefas versans, se in regia tecta recepit.

Tunc comites intrant arcem sub foedere regis,

685

Et nautae mare purpureum nigra rate currunt,

Nam flabat crepitans Zephyri levis aura per aequor

Suadebatque maris cursus tentare patentes.

Indigenasque decem, fratemque, per aequora mecum

Ducere decrevi, certosque relinquere in arce,

690

Ne forte imperio premeret trabis advena terras

Regnaque, littoreosque sinus, populosque propinquos.

Et mox aequoreas curva rate verrimus undas

Et tandem Hispanas Zephyris comitantibus oras

Deveni, Taurus celso cum surgit Olympo.

695

Et primum accessi Gades, altariaque auro

Et donis onerans, Christo pia vota supremo

Facta prius solvi, solverunt et sua mecum

Vota alacres media templi testudine nautae.

Protinus has linquo terras, puppesque volarunt

700

Immensum mare per, laetique potimur arena

Optata et tandem regalia tecta subimus,

Et simul inventas alio sub sidere gentes

(Nam regem egregium bello tunc Barchino habebat)

Narramus regi. Atque auri purissima dona

705

Perferimus, baccas, nostrisque volucres

Dissimiles, similesque etiam, nam corpore maior

Psittacus est, pulcherque magis, pennisque coruscis

Et variis, quam nos cavea servare solemus.

Cinnamaque attulimus suavi fragrantia odore,

710

Acriaque, et gustu torquent quae protinus ora,

Atque aloen herbam, quae tristi est plena liquore.

Solus per silvas et prata cuniculus illis

In terris quadrupes depascit gramina: mecum

Hunc triplici vexi specie. Mirarier omnes

715

Quos illinc vexi iuvenes, pallentiaque ora,

Auribus et simis dependens naribus aurum,

Deformes visu ac breviori corpore. Tum rex

His visis, mora nulla, parat classemque virosque

Expertos bello atque armis, suetosque periclis,

720

Et lectos centum artifices, totidemque colonos.

Addit mille viros, qui secum barbara contra

Agmina pugnantes victricia signa tulerunt.

Magnanimus non defit equus, qui Baetica pascit

Pascua, quique Tagi vitreos bibit accola fontes.

725

Narrarem ac breviter dum regna inventa, sinusque

Tot maris, et sparsas per tot maria aspera terras,

Fernandi iussu, populo spectante, sedebam

Illum et Reginam iuxta, qui magnus in oris

Est honor extremae Hesperiae, quin sponte supremum

730

Rex me rectorem classi praefecit et alto

Oceano. Dehinc vectigalia regia dono

Quaedam concessit, fratrem quoque non sine honore

Dimisit, cui iam partas concesserat oras

Vt regeret, littusque maris, populosque Quiqueiae.

735

Artifices mecum varios, armentaque vexi.

Omnigenumque gregem delegi, armentaque primum,

Vt maribus cum tempus erit submittere possem;

Elegi in spem gentis equos, selectaque farra,

Grandiaque herbarum beneolentum semina, ut hortos

740

Tam pingues nostri colerent. Plantaria viva

Camporum nemorumque tuli, nam haud nascitur illis

Partibus ulla arbor, nisi pinus stipite recto

Et tereti, celsaque coma, proceraque palma:

Duritie hac sunt indomita, quibus arma ferox gens

745

Conficit atque enses, ferri est sine terra metallo,

Hosque acuunt saxis, quae secum flumina ducunt.

Collibus apricis dum vero rusticus uvas

Iam legeret, properansque domum sarmenta referret,

Scinderet atque agros procurvo vomere, iussi

750

Erigere et malum, maloque innectere funes,

Ne ruere antemnae, scindi ne carbasa possent.

Hispanas etiam conplures maximus ardor,

Tantarum et rerum novitas, adapertaque regna,

Impulerunt ignotum aequor percurrere mecum,

755

Vnanimesque damus spirantia flamina classi.