Giovanni Pietro Astemio appendix Tarvisiensis

Dyrcaeus ad Abstemium

 

Quid tuis poterat mihi Camenis

Suavius? Quibus est meae nomen

Insertum Theiae tuaeque? Ocellos

Basiare cupis nigros puellae

5

Quam ipse depereo: quid? Haud firmem te

Rivalem mihi? Sed volo pati te:

Volunt id superi, te eis teneri

Rebus, queis ego; quicquid ipse tu,

Abstemi, illud amas. Sumus volente

10

Nostro id sidere, mente nos eadem;

Quare dii tibi dent frui mihique

Theia quam Venus et simul Cupido

Nobis candidulam, piam, benignam

Reddant et facilem, nitor nisi et forma,

15

Queis haec grata placet, facit superbam.

Nobis fas erit huic labella, ocellos,

Collum candidius nive et latentes

Contrectare manu sinu beato

Mammas: nos Venus his potest beare

20

Quamvis reddere nos queat liquoris

Quinta parte sui beatiores.