Cristofano Serarrighi carmina 2

Reference basis text: E. Garavelli, 2008

Editing of the digital edition: E. Garavelli

Other sections


Ni foret mihi semper ille praesens

Et meus pater et poli, usque solans

Me, qui nunquam animam a se abesse solam

Hanc sinit; sed ei est salutis auctor,

5

Laetarer minus, et magis dolerem:

Vt pulli, a quibus avolavit ultro

Mater longa petens. Sed eius almum

Verbum, nec modicum a me abest; quod ipse

Suo munere iam spopondit esse

10

Mecum videlicet, fidelis usque in

Horam hanc pollicitis stetit, stabitque.

Quis ergo potior comes feratur,

Si qui morte sua tulit misellis

Vitam olim, fuit, est, eritque mecum?