Ad Ludovicum Dominicum
O quam summo animi mei dolore,
Id quod saeva necessitas subire
Cogit, alloquiis tuis amice
Nunc absum; quibus heu levabar hoc, quo
5
Premor pondere carceris, futuri
Nunc prorsus gravioris, atque amari
Magis, quod domus una cingat ambos,
Ambos et separet, sinatque nusquam
Frui, quod prius, allocutione,
10
Et vultu, atque oculis tuis, videndi
Me desiderium tui perurit
Quando, est et misero intimas medullas.
Cur me non miserum vocem? Cui amici
Congressu haud licet, heu, frui venusti,
15
Peritissimi, et artium bonarum
Alumni omnium, et elegantis, et quo
Musis charior est, eritve nullus.
At tu molliculis tuae Camoenae
Lusibus (nam aliter negatur) isthinc
20
Interdum releva iacentem Amicum.
Nil enim mihi gratius, magisve
Charum unquam poterit, potestve ferri.