Giovanni Battista Pigna Pitys

Testo base di riferimento: D. A. Campbell, 1960

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


Per acuta montium saxa, per auia nemora

Trepidante sola uirgo Pitys et pede celeri

Boream dolo relictum fugit: illius etenim,

Gelidus licet, decorem hauserat igne repositum,

5

Et amore percitus fallere percupidus eam

Varia reuoluerat, sed neque fraude neque minis

Neque blandulis puellam precibus capere potens

Animo furente conuersus in iram ita loquitur:

'Tibine esse sic potest haec muliercula domina,

10

Tibi concitare cui uis sonum et aequora pelagi,

Tibi peruicaci ab altis fluuios trahere iugis,

Tibi qua caua antra, qua et acuta cacumina reboant?

Licet haec superba quod Pana sequi uideat eam,

Tamen arrogantiorem hanc rigidos prope lapides

15

Rape percute ange uexa, rape percute crucia.

Tegeaeus igneus, maximus a Iove genitor

Genitor sit, igneus sit, tremebundus is etiam.

Glacie tua ipse contra genita omnia resecas:

Roseas tamen genas candidioraque niue ius

20

Lacerare membra? quis te furor incitat animae?

At at illa, fugit supplicio sine merito?

Placidus in hanc eris saeuus in omnia Boreas?'

Dum ait haec amore nec non rabie simul agitur.

Veluti secuta tigris sua pignora fremitans

25

Quod eam relinquerent: ira paternaque pietas

Dubium inferunt, graue anne impetat anne remaneat.

Vbi Phoebus inferos quadrupedantibus adiit,

Feriuntque fulgido sidera lumine tenebras,

Et ubi dehinc uidet lassula quae loca petiit,

30

Nimio soluta cursu tremefactaque nimium

Faciem sinumque gemens flentibus irrigat oculis

Et in aurea coma complicitis quoque manibus

Trahit haec ab intimo pectore uerba miseriter:

'Vt ab omnibus procul gentibus aspera iaceo

35

Prope saxa: ut haec citum in lustra pedem fera tetuli.

Vbi et a quibus licet praesidium petere mihi?

Aliquamne opem mihi belua monticola feret?

Patriam in meam redibo ipsa ubi sim inscia penitus?

Vbi dulcis o mea domus lacrimanda uiduaque?

40

Vbi dulcis o mea mater, dryades ubi sociae?

Vbi iam estis? obserabit mea lumina digitis

Piane mulier? erone mortua condita tumulo?

At erunt mihi ferarum fera corpora tumulus.

Sed ut hinc et haec monstra simul truculentia fugiam,

45

Boream sequar trucem saeuo credita domino?

Ego per agros, ego per splendidulum solita lacum,

Ego uitreae decus aquai, ego graminibus honor.

Ego flos puellularum placida et tenera satis;

Ego Deliae, comes, eius choreas agere sciens.

50

Rigidum sequar deum per Rhodopes iuga niuibus

Redimita? Caucasum sidera qui tenet humeris

Rigidum, uel insularum otius stabula colam,

Quibus Aeoli instrepunt caeco carcere famuli?

Misera ah misera gemo, nec mihi consilii aliquid.

55

Quid agam? quid in his umbris? o qui me rapiant et hinc

Moribundam in urna condant?' super his magis etiam

Lacrimatur, atque mox uerbera uerbaque pariter

Geminant. felices horae quibus est ratio breuis.

Nam ubi Pan uidet querentem hanc, subito affuit hilari

60

Facie, micante cornu et radiantibus oculis.

Superatur haec tandem. antra ingrediuntur in eadem.

Tamen ipsa fingit metuens neque amans. Amor itaque

Animo ferens id aegro repetensque memoria

Inimicam ei fuisse hanc nimium, ferus animo

65

Volat e Cypro sua, adversaque litora Lyciae

Nemorosae et inde pergens freta Carpathia sinit

Metuenda nauitis; hinc Gnidos oppidaque Iouis

Celebrata centum, istinc Lydia dextera fugiunt;

Et ab alto transuolans Aegaei aequora tumidi

70

Patriam Thoantis Lemnum ingreditur saxaque superat.

Vigilem esse eum atque uittatum etiam iuuat, etenim

Melius Soporem adiit, ad quem is ita ora resoluit:

'Placidissime Somne, qui cuncta tenes ueluti et ego,

Humilibus et altis idem, o domitor deum et hominum,

75

Age, namque tu potes caelicolum afficere patrem,

Mare nauigante nato. et Phrygia ad latera Asiae.

Pete Pana languidum, qui iuga ad Arcadica iacet.

Caput illius preme sic, ut sua numina minime

Boream a puella iniqua mihi pellere ualeant.

80

Ego reddidi semper Pasitheam tibi facilem.

Etiam ista iam attuli (unguentaque odorifera dedit)

Genetricis eleganti mihi composita manu.

Age nunc abi citus, sic te perpetua quies

Tenebraeque sempiternae atque silentia foueant.'

85

Capit ille iussa magni Veneris pueri, et adest

Subito super dei tempora. concutit in ea

Liquidum papaver, et nympha cadit pariter ubi

Sibi proximum Leti consocium accipere uidet.

Iterata post basia lumina eis Sopor operit.

90

At ab Alpium recessu in freta se intulit Aquilo,

Etenim ex eo quod arsit gelidum mare petiit.

Penetrauit illud ut flatibus impeteque suo

Face liber esset: at incendia suxit ita fera,

Ita lambit igneam nympham, ita spiritum adhibuit,

95

Vt aperiat licet guttura, spiret et abeat

Sub aqua algida, nihil denique proficere queat.

Amor improbe, qui deorum quoque pectora penetras!

Ferus hic adire censet tumidam Pityn iterum,

Iterum precari eam supplice uoce miseriter.

100

Sed Apeliotes illum excitat atque aperit uti

Pitys antra propter Arcas nemorumque deus erant.

Fremitat Boreas noua ob haec nuntia, talia referens:

'Vt agiter, haud opus quod mihi tympana retonent

Strepitantia et querula cornua, cornua querula,

105

Tua Liber arma; nam sum pater Ogygius ego.

Ego sum impetu deorum Berecynthia genetrix,

Ego Moenas, ego furor ipse. at quid haec mora trahitur?

Age, dissipa ...' atque nec uox sequitur, rabidus ita est.

Igitur citus Pityn saxa per aspera lacerat.

110

Superum haec pietate fit pinus, et ingemit hodie

Aquilone flante, quantum horridus ille, memor adhuc.

Deus o Riphaee, Maeotice, Hyperboree, Scytha,

Gelide, niuose, rapacissime, saxifrage, ferox,

Rabie potens, potens grandine, fulgure, tonitru,

115

Deus o uagum domitans aerem et horrisona freta,

O Aquilo, o Arctoe, o ignifer, o nemoriuage,

Procul a mea pinu sit furor iste tuus: abi.

Tibi sat sic alterum eius ramum impetere diu.

Procul a mea silua sit furor iste tuus: abi.

120

I alias in arbores; i atque aliud nemus agita.