Aureus interea medium superaverat orbem
Phoebus et Oceani properans vergebat ad undas
Cum sic ad regem senior conversus Alethes:
Quod felix, fastumque tibi, Boemunde, tuisque,
5
Europaeque, Asiaeque omni, Libyaeque patenti,
Iamdudum aspicimus tanti primordia belli,
Vt volumus, resque ipsa suo se pondere librat;
Et precibus nostris placidas Rex magnus Olympi
Advertens aures, iam nunc fore monstrat, ut olim
10
Ipse tibi manifesta volens haec omnia firmet,
Tantorumque operumque praeclara incoepta secundet.
Ergo age (quando quidem melior pars acta diei
Admonet haud longe terris instare tenebras
Noctis et Hesperio properare a littore somnum,
15
Nec caenae dum tempus adest) in tecta vocari
Nostra iube lectos, quos mens tua destinat una
Ire viros, almam cum primum crastina lucem
Aurora extulerit, vegetosque e mollibus artus
Ingressurus iter stratis erexerit hospes.
20
Tum Robertiades vultuque et pectore laetus.
Ista, inquit, mihi, sancte senex, tam grata voluntas,
Quam quae olim votis rerum prosperrima nostris
Eveniunt, faustisque preces successibus aequant.
Namque ego dum tantam tacitus mecum ipse revolvo
25
Hanc curam et partes urbis convertor in omnes,
Te solum statuo, molem qui muneris huius
Ingentem subeas, qui nostra fidelis ad aures
Pontificis mandata feras, ac protinus uni
Polliceare fidem, dextramque ad iusta paratam
30
Arma: modo haec reliqui veniant in foedera reges
Gallorum, quos ille adiit digressus ab urbe
Nuper, ut Abdaridem cunctos accendat in hostem.
Quoque id commodius confectum ex ordine reddat,
Concilium in mediis nunc primum indicit habendum
35
Arvernis, regesque illuc, populosque vocari
Imperat et magni proponit praemia facti
Ipse mihi praesens praesenti ingentia, fratrem
Dum pacat, mentemque unam conatur utrique
Addere et aeternae calcaria subdere laudis:
40
Omniaque incassum nam nos discordia demens
Impulit infecta tristem dimittere pace.
Nunc autem, quando haec certo sine numine Divum
Confieri nequeunt et iam via lata patescit
Hostis ad excidium Scythici, Solymaeque salutem,
45
Ite illuc celeres, postquam lux tertia Solem
Extulerit terris et me fore dicite iussis
Parentem atque ultro subeuntem pondera rerum
In partem et cunctas ad tanta incoepta paratum
Fundere opes, nostri nervos et viscera regni.
50
Haec ille et, noctis cum iam pars prima sub undas
Oceani stellas secum devexa tulisset,
Caenati serae se composuere quieti.
At non et Petrus non et longaevus Alethes
Per membra atque artus dulcem fudere soporem
55
Ante, pias quam mente preces et voce tulissent,
Aeternum numen concepta in vota vocantes.
Interea roseis Aurora invecta quadrigis
Fluctibus ex alti surgit maris et sua coelo
Astra fugans, retegit montes, camposque patentes:
60
Primaque sollicitis hominum corda anxia curis
Excitat ad varios terraeque, marisque labores.
Illi igitur, postquam venientem a limine regem
Voce salutarum humili, laetumque precati,
Felicemque diem, prior est ita fatus Alethes.
65
Quod mandas, fierique iubes, rex opime regum,
En tibi praesto adsum, nec melongaeva senectus
Effoetaeve queunt incoepto avertere vires.
Conatum modo respiciat dominator Olympi
Hunc nostrum et rerum eventu fortunet euntem.
70
Interea (nisi forte alter videatur) ad aram
Nicoleo sacrum fieri de more iubendum est:
Quo communis amor, natique, patrique supremi
Spiritus a nobis in vota, precesque vocetur,
Allaturus opem linguae, cum facta potestas
75
Dicendi fuerit, tua cum mandata referre
Pontifici heroum mediis in millibus unus
Cogar inops animi, longoque infractus ab aevo.
Ille mihi persaepe alias praesensque, volensque
Affuit oranti, dulcesque ex ore loquelas
80
Extudit et voces, quibus impacata Pelasgum
Pectora lenimus, populoque avertimus iras
Immanes, ullis opus insuperabile verbis.
Vsque adeo magnum est divina afflarier aura.
Haec ait et regem praeeunt ad templa secutus,
85
Primum ambas de more manus, induit ambas
Purpureis plantas soleis: obnubit amictu
Candenti caput et latos circumtegit armos,
Inque crucem filo pectus super impedit acto:
Cui Pelusiaci talos currentis ad imos,
90
Inque sinus laxe byssi spatiantis honorem
Addit et adducta cohibens premit omnia vitta.
Tum vero e collo tactum prius ore, labrisque
Demittit venerans limbum, quem sedula textrix
Ternarum spatiis crucium distinxerat aequis.
95
Postremo horrentem multum superinduit auro
Et diti Serum contextam e vellere vestem.
Mox niveum tegmen, gemino cui vertice duplex
Surgit apex, gemmisque procul radiantibus ardet,
Protinus imponit capiti, quo taenia subter
100
Demissa hinc atque hinc pendet brevis inde precatus
Aeternum numen, labentem desuper auram,
Sanctam auram, communem auram Natique, Patrisque
Toto animo, tota fundit pia murmura mente
Cervus et verbis, precibusque potentibus ipsum,
105
Ipsum unum presso ore Deum, cui pontus et aether,
Cui parent elementa, vocat: venit ille vocatus
Coeleste in crustum et donum (admirabile) Noae.
Inde autem postquam precibus, sacrisque litatis
Casta sacerdotum series praecessit euntem,
110
Succedunt proceres, mox turba incondita vulgus,
Longaevique senes, nec non longo agmine matres
Omnia succensis illustrant compita flammis:
Densa diem, Solemque suum funalia vincunt.
Ille Deum, genitumque Deo, sanctam parentem
115
Voce vocat, coeloque animas, mentesque receptas,
Ordine quamque suo: vocem chorus omnis eandem
Vna iterans implorat opem, qua labibus olim
Placatus nostris, oculos mortalibus aequos
Advertat miseris alti regnator Olympi.
120
Haec postquam repetita, die sancteque, pieque
Altera et alterius festo lux agmine vidit,
Rege salutato senior discessit Alethes,
Nobilium in primis iuvenum comitante corona.
Quaque adeunt, certis implent rumoribus urbes,
125
Oppidaque Italiae: bellum exitiale parari
In Turcas, Arabasque feros, divinitus actam
Advenisse diem, poenas cum penderet hostis
Sacrorum, ararumque Dei, cum libera collum
Exueret Solyme, flueret iam maior Orontes,
130
Ac coelo grates ageret Nicaea, Tyrusque.
Daunius haec primum, qua panditur Appula tellus,
Audiit et pelago quae brachia porrigit Ancon,
Dives opum, dives pictai vestis et auri.
Nec non et bellum Rubicon indicere suetus
135
Hostibus imperii sed nunc civilis amator
Dissidii et patrio qui sanguine foedus abundet.
Quin pater Eridanus, populi quem mille fluentem
A dextra, laevaque colunt, qui dissecat arva
Insubrum, superumque rapax defertur in aequor,
140
Talibus impulsus monitis commovit ad arma
Ipse suos, miroque animos calefecit amore
Bellandi atque Asiae campos, Syriaeque videndi.
Mox et Inalpini fama inflammantur eadem,
Allobrogesque olim rebus gens laeta novandis
145
Illa quidem, sed nunc regum studiosa suorum.
Ergo ubi iam Graias horrendi verticis Alpes,
Duraque piscosi superarunt saxa Lemani,
Quaque Araris, Rhodanique una se flumina iungunt,
Accelerant gressus, Nannetumque arva petentem
150
Et cursu ingenti certantem atque amne Garumna
Transmittunt Ligerim et celebri clarissima fama
Moenia, quae gelidis Elaver praeterfluit undis,
Adveniunt, rigidi subeuntes ardua montis.
Huc Latiae Pater excelsae qui praesidet arci,
155
Terrarumque omnem moderatur legibus orbem,
Accierat reges, populisque aeterna ferentes
Iura sacerdotes, quicumque viam, quae tendit ad astra,
Ostendunt mediis inter vaga flumina Celtis.
Huc ubi Iapygia venisse ex urbe profectos
160
Audiit ad sese summus Pater, ilicet omnes
Imperat hospitio recipi, paucosque moratus
Inde dies, dum se longo recreare labore
Possent et memori mandata revolvere mente.
Mox autem rerum custodem in tecta senatum
165
Advocat atque una seniorem accersit Alethem.
Convenere patres, lectissima corda, suaque
Vnanimes clara sublimem in sede locatum
Pontificem densa circumsedere corona.
Affuit et procerum virtus et maxima vulgi
170
Vndique convenit vis inconsulta, procaxque.
Ac veluti ingenti vitiosae ex ilicis alveo
Corticibusque cavis densae simul undique nubes
Egrediuntur apum, volitantque ad florea Tempe,
Rura catervatim nusquam tamen una petentes;
175
Sed varios vario populantes agmine saltus.
Haud aliter quicumque urbem, quicumque colebant
Arvernorum agrum, diversa e parte ruebant
In tecta et sacri palatia celsa senatus.
Protinus ingenti strepitu completa remugit
180
Regia et insueto gemuit sub pondere tellus,
Pulvereamque altum prorupit in aera nubem,
Dum teritur pedibus venientum et pressa fatiscit:
Quorum alios propere ingressos spatiosa recepit
Aula, alii sub porticibus consistere iussi
185
Vestibulum ante ipsum creber nam rumor ad aures
Iamdudum acciderat cunctorum, ab Iapyge rege
Mitti oratores, longinquaque bella parari.
Ergo ubi consessu in medio data copia fandi
Atque alii tacuere omnes, sic infit Alethes.
190
O Pater, o custos populorum, o maxime, cuius
Discedens terris, qui nunc tenet ardua coeli
Astra Deus, certae voluit committere curae
Cunctorum, quicumque aura vescuntur inani
Christicolae, rituque pio assuevere, salutem;
195
Venimus extremis Daunorum a finibus usque,
Emensi Italiae campos, coeloque minantes
Et glacie rigidas, nivibusque perennibus Alpes:
Venimus huc celeres, iussit ceu maximus armis,
Maximus imperio et pietate insignis et uni
200
Ipse libens tibi qui sese et sua regna suosque
Subiicit et fasces ultro, saevasque secures
Roberti proles magni Boemundus avitas:
Quas Siculi, quas Ausoniae pars maxima, quasque
Illyrii, Graiique omnes venerantur et horrent.
205
Ille dare in primis sua nos haec oscula iussit,
Quae damus et sanctis advolvimur usque volentes.
His pedibus, coramque genu Sanctissime flexo
Numen adoramus praesens, quo limina coeli
Clausa piis aperis et aperta nocentibus obdis
210
Certus, iterque hominum nullo reparabile nisu
Obstruis aeternum, sontesque ad tartara trudis
Impia, ubi certae certam spem quisque salutis
Abiicit et lento consumitur impius igni.
Mox si forte aliquas generosa pectoris iras
215
Excitat exoriens Persarum in finibus hostis,
Dum cladem Europae infandam, exitiumque minatur,
Dumque aras et templa Dei, dum funditus imis
Eversurum animis verae pietatis honores
Sperat, opes Asiae late populatus et urbes;
220
Hoc uno si forte metus, quo certius ullus
Haud turbare potest mentes, animosque piorum,
Sancte pater (ceu fama refert vulgata) moveris,
Ipse opibus regni, quascumque habet, ipse vetustae
Militiae cunctis se viribus adiuturum
225
Conatus, nullasque vices bellique, domique
Vitaturum unquam spondet, modo iusta parentur
Arma, quibus Turcarum acies, Arabumque rebelles
Perdomitae nostris cedant legionibus agros,
Oppidaque et populos, quorum cervicibus haeret
230
Turpe iugum, pater, an potius miserabile dicam?
Dicam utrumque equidem, nec dicto ludar inani.
Ecquis enim nescit nostrorum crimine patrum
Crevisse et partis Latium spoliasse trophaeis?
Dum se desidiae dedunt, dum corpora bello
235
Fortia desuescunt, dum se somnoque, ciboque
Enervant, odiisque animos civilibus implent:
Sic stravere viam, qua nostra invaderet et audax
Hostis et Aegaeas sese penetraret in oras
Et campis Asiae et Libyae poteretur opimis.
240
Ac nunc ille quidem Solymae (proh dedecus ingens)
Regnat ovans, Christoque Deo multo ante sacratas
Funditus evertens (quae quis tristissima fando
Temperet a lachrymis?) tolli iubet impius aras;
Proque aris, templisque suis stabula alta reponit
245
Dirus equis, nostro quos sanguine pascat, alatque:
Fretus ut iis miseras misero premat undique gentes
Servitio et dura iam compede vinciat orbem
Terrarum, ac media dominum se sistat in urbe,
Pressurus mox colla iugo tibi Galle, tibique
250
Germane armipotens, tibi dulcia pignora natos
Ablaturus, ut in mores, ritusque nefandos
Coniiciat, castasque nurus, tenerasque puellas
E gremio matrum raptas ad stupra reservet.
Et, quos ad laudem et decora alta Britannos, quosque
255
Ausonia et felix ad spem virtutis avitae
Europa extulerat mater, nec ad ulla crearat
Servitia et labes, ignominiosaque vitae
Dedecora, ingenuos ollis abolentia fastus
Et quicquid virtutis habent a stirpe relictum,
260
Ad sese abductos (heu dira opprobria) cogat
Iungere semiviros obscoena, incestaque lecti
Foedera, vel Caribus lixis inhonesta, Syrisque;
Membraque praeduris sectos persaepe flagellis,
Aut foribus vigiles astare ad limen, herilisque
265
Observare oculi nutus et verba potentis;
Aut ancillarum conclusos molibus altis
Custodire greges, quibus improbus ille tyrannus,
Ille Dei, nostrumque hostis teterrimus omnium
Praeficit exectos ad munia foeda ministros
270
Et tamen haud magnum fuerit vicisse superbos,
Elatosque animis populos, ubi vincere sueta
Assuetas vinci nulla formidine gentes,
Illa olim redeat nostra in praecordia virtus.
Namque Itali si forte duces, acresque Britanni
275
Et Galli coeant una socia arma ferentes,
Seque adeo in privas acies, privosque maniplos
Sigillatim omnes populi secernere pergant,
Abdaridas quotiens in pugnam atque arma vocarint,
Praestabunt numero; quamvis certamine in ipso
280
Privae acies privos adeant peditesque, equitesque.
Ergo age sancte Pater, quoniam, quod poscere votis
Tota videbatur iampridem Europa, quierunt
Mota odiis inter populos civilibus arma
Et se cessurum fratri Boemundus avitis
285
Finibus imperii spondet, regnisque paternis,
Scilicet et circum florenti milite septum
Aggressurum armis Asiae, si iusseris, oras:
Vel quemcumque pio statues praeponere bello,
Illius auspiciis in proelia semper iturum:
290
Aggredere ingenti dignum pietate, quod ulla
Non abolere dies, memorique evellere mente
Possit opus, non ulla animis delere vetustas:
Vel si se toto permisceat aequore tellus
Et rapidis summus conflagret ab ignibus aether,
295
Absumens aevi monimenta aeterna prioris:
Aggredere o pater atque Asiae miserere, tuum quae
Auxilium implorans, ad te post funera mille,
Mille hominum caedes et versas funditus arces
Confugit et supplex oculis te respicit unum,
300
Vnum orat Solymae plebes miseranda, quod hosti
Serviat Abdaridae, quod iniqua facessere iussa
Cogatur: sed quae nil ferre dolentius umquam
Posse putet, quam quod dominis servire profanis
Illam urbem videat, cuius nulla orbita, nulla
305
Sint loca, quae CHRISTVS pedibus nos presserit et quae
Non habeant nostrae vestigia fixa salutis.
Haec Boemundus et haec Syriis qui nuper ab oris
Nuntiat adveniens gravia et miseranda relatu
Cuncta quidem, sed longe ipso teterrima visu;
310
Ac se praesentem praesens unum omnia saepe
Perpessum et flagris caesum servilibus artus
Testatur, dum sancta pius loca visit et arae
Adsistens humilis divinum numen adorat,
Hic vester, vestra in patria iam natus et altus,
315
Civis et a puero sanctae vetus incola eremi.
Haec postquam fari desit grandaevus Alethes,
Cunctorum assensus procerum, vulgique secutum est
Murmur, ut Alpinis cum flabra increscere sylvis
Incipiunt, pulsumque aura nemus omne remugit.
320
Vtque etiam Zephyrus tumidum cum verberat aequor,
Exagitatque ruens fluctus stridentibus alis,
Scinduntur spumae et scopuli sparguntur acuti.
Atque aliquis prope se stantes affatus amicos:
O utinam vera ut nobis oracula fudit
325
Iste senex, ita Pontifici videantur et omnis
Protinus Abdaridas Europa armetur in hostes.
Haec ille. Ast alter. Subeat modo pectora talis
Cura patrum, me me in partem misisse pericli,
Communique operam iuvet impendisse labori.
330
Sustulit inde oculos summus pater atque verendae
Maiestate manus agere alta silentia iussit:
Oraque prolixa penitus canentia barba
Et multis longae rugis inarata senectae
Vertit ad affusam vulgi, procerumque coronam
335
Atque haec sedata moestus sic voce locutus.
Non his, o procerum lectissima pectora, quae nunc
Audistis, resonat primis conquestibus aures
Nunc primum: fletus quoniam, lachrymasque dederunt
Saepe alias oculi et luctu mens victa resedit
340
Ipsa suo, dum moesta nihil superesse videret,
Auxilium unde aliquod miseris afferret, opemque:
Tanta olim populos discordia, tantus ubique
Seditionis amor reges in bella vocarat,
Quorum armis, quorum im primis virtute decebat
345
Defendi imperii fines: procul undique pelli
Abdaridas; Solymae ius libertatis ab ortu
Scilicet, inque caput nostrum sine more ruentis
Turbinis, horrifica postquam cecidere ruina
Omnia, quae medii disterminat unda profundi,
350
Oppida et Europa longe discludit ab alta.
Sic tibi, summe Deus, scelerum certissime, vindex,
Cunctorumque operum iudex aequissime, visum.
Nunc autem quoniam, quod nec conatibus unquam,
Nec votis cessit nostris, quod oportuit, ullis,
355
Vnanimes vincit felix concordia fratres,
Ausoniis quorum late dominatus in oris,
Gratia magna tibi regum Deus armipotentum,
Mentibus infundis caecis qui lumen, agisque
Et cohibes, quandoque libet, populosque, ducesque.
360
Magna quidem sese rerum atque inopina facultas
Offert, o dubii fidissima robora belli,
O gens armorum studiis exercita Galli;
Qua cupide arrepta, quis non intelligit unis
Cessurum tanti decus indelebile facti:
365
Cum praesens Gallos, cum sera fatebitur aetas
Eiecisse Asia e media, corda impia, Turcas:
Cumque urbs sancta Dei Solyme, cum dives Idume
Iuris facta sui dicet, se fortibus ausis
Deberi vestris vestra virtute redemptam?
370
Gallorum proavi dextris victricibus usi
Atque animis nullum docti praestantibus usquam
Posse iter occludi, quamquam insuperabile, quamquam
Rupibus obseptum vastis atque undique tutum
Defensore suo; tamen hi magnamque, bonamque
375
Italiae partem quondam tenuere, colonis
Eiectis, qui tunc illic habuere, marisque
Ionii superum permensi classibus aequor,
Substructam Delphis mendacis Apollinis aedem,
Aedem auro et gemmis nitidam, sectoque elephanto
380
Conspicuam et positis opulenta sacraria donis,
Vertere in praedam et populos uno agmine adorti
In media potuere Asia componere sedes,
Indereque aeternum victis de nomine nomen.
Et quota Gallorum pars tum fuit illa iuventus?
385
Nec numero certe vobiscum aequanda, nec armis:
Nec pariter belli dubiis exercita rebus,
Sed vaga et imperiis ductorum incommoda pubes.
Adde quod auspiciis falsorum impulsa Deorum,
Finibus egressa e patriis aliena subegit
390
Regna tamen, domuitque utros feritate tremendos.
Vos, quibus ante alias summa est praestantia gentes,
Sive animos, sive egregias spectabimus artes
Militiae et firmas robusto in corpore vires;
Vos, victor quibus ipse Deus, Deus ipse praeibit
395
CHRISTVS ovans, circumque atra formidine cinctus
Fulguraque et rapidas demittet ab aethere flammas
Hostilem in turmam, inque acies, inimicaque castra;
Vos cultu gens una pio gratissima coelo,
Natam in servitium gentem atque infensa Tonanti
400
Municipia, e Scyticis nuper digressa cavernis,
Non modo regna metu vestra ut solvatis ab atro
Omnibus instantis tam dira a gente pericli;
Vestra sed ut virtus miseranda ergastula frangat
Christicolis Asiae, Libyaeque patentis alumnis,
405
Invasisse pio dubitatis impia bello?
At non ille tuus semper memorabilis heros,
Ille tuus quondam fortissima Gallia, ductor
Martellus, numero quanvis et viribus impar,
Abdemarum Libyae victorem in regna ruentem
410
Vestra et Aquitani late foecunda tenentem
Arva soli et circum magnis legionibus auctum,
Occurens mediis dubitavit sistere campis,
Celtaurumque oris populos prohibere rebelles.
Ille igitur multo tepefecit sanguine campos
415
Atque cadaveribus Ligerim complevit inultis:
Et terram innumeris caesorum intexit acervis,
Nullus ut ad diros remearit nuntius Afros
Excidio ex tanto; sola res didita fama
Abdaridum, qui longe aberant, tum perculit aures.
420
Nec nos decipiat, nostris quod longius absunt
Finibus et caedes alio miscentur in orbe:
Praesto aderunt, ferroque omnes atque aere corusci,
Vlturi strages, quas accepere suorum.
Omnis enim iratis facilis via quicquid et illic
425
Nunc perit, Europae toti perit; impia si non
Gens extincta cadat, pia gens cadat omnis oportet.
Namque ut ulla lupis pax est et mitibus agnis:
Sic et amicitiae ratio, sic iusque, fidesque
Nulla potest inter natos Coelique Erebique,
430
Esse umquam: vigeant atris infecta necesse est
Corda odiis; quamquam interdum concordia discors
Distinet assultus illorum et comprimit iras,
Donec ad insidias rursus, caedemque refecti
Fallaces animos, periuraque foedera vertant.
435
Ergo agite, o iuvenes, tantorum sanguis avorum,
Certa ducum soboles, rerum spes una labantum,
Hoc vos tam iustum vobis deposcite bellum.
Ite, aperite viam ferro: vos fortia fortes
Facta decent; ignavia aliis sint otia cordi,
440
Quorum praeclarae tangit praecordia laudis
Nullus amor, nullo ad magnas spes suscitat aestu
Gloria, nulla domi maiorum inflammat imago.
Ipse sua vos voce vocat Deus; ipse paravit
Iamdudum vobis Asiam victoribus omnem,
445
Quam mox imperio devinctam et lege regatis.
Quamquam aliter si tota cadat res (omen abesto
Triste procul, potiusque Arabas se vertat in hostes)
Expectare tamen coelestia praemia vestri
Conatus, vestrum cui non optabile? Cui non
450
Et turpe et miserum rediturae parcere vitae?
Nec spatium angustum brevis et mutabilis horae,
Aeternae, ac certae praeponere velle iuventae
Et circumscripto nullis a finibus aevo?
Vix ea fatus erat, procerum cum coetus ovantem
455
Sustulit exultans clamorem ad sidera, qualem
Nubibus abruptis dare saepe tonitrua suerunt,
Poscentes bellum, seque in longinqua vetantes
Tempora perplexis differri ambagibus, idque
Vnum omnes ore exclamant, unum ore frequentant.
460
Vult Deus hoc fieri bellum, iubet arma moveri
Haec Deus et specubus resonans respondet ab imis
Vox eadem: quin ipsae etiam cecidere volantes
Tecta domosque super sublimi ex aerae lapsae.
Non secus ac Boreae cum iam frigentibus auris
465
Impulit autumnus steriles a vertice sylvas;
Arentes labuntur humi, ramosque relinquunt
Aerios, passimque fluunt ex arbore frondes:
Aut cum maturas decussit ab ilice glandes
Horridus, ac suibus dat pabula laeta subulcus.
470
Intremuere Alpes, fluviusque exterritus unda
Substitit: atque amnem Ligeris, cursumque repressit
Ilicet et Rhodanum Volcae stupuere morantem
Et sese extremo revocantem ab littore Rhenum.
Iamque adeo clamor cum consedisset et omnis
475
Conventus procerum, vulgusque et turba sileret,
Percussus subito sanctus Pater omine mentem:
Extudit hanc vocem vestro Deus (inquit) ab ore,
Extudit o proceres, crebroque iteravit eamdem
Ille Deus, qui se vobis, comitemque, ducemque
480
Exhibet atque animos stimulis accendit acutis.
Subiicit ille faces, quibus inflammatus ad arma
Tam pia sollicita pertentet pectora cura
Quisque sua, reddatque parem se foribus ausis.
Vos igitur posthac, quoties il bella, necesque
485
Ventum erit, afflati quam nunc quasi numine vocem
Pectore fudistis, memores, repetatis et una
Illa eat incoepto ceu cognita tessera bello.
At tu, clare senex, cuius gratissima nostris
Mandata invicti regis vox auribus affert,
490
In patriam cum te referes, refer ordine quicquid
Egimus atque illi grates age nomine nostro
Ingentes: hortare tenax persistat, idemque
Vrgeat incoeptum cunctis memorabile seclis;
Seque suae egregios causa pietatis honores
495
Speret adepturum capta admirabile urbe.
Nunc autem tanto tantorum ex agmine patrum
Ecquis erit, nostro qui nomine primus amicas
Consectari acies poscat sibi et addere sese
Audeat, his animo nusquam, nec viribus impar?
500
Vix haec fatus erat, gemini cum sede relicta
Surrexere viri, latum quos tonsus in orbem
Sacrati capitis vertex, quos linea vestis
Circumiens humeros operit candore nivali:
Hi sibi commissos fidei, curaeque perenni
505
Insigni populos animi probitate regebant,
Rite ministerio sacrorum et munere functi
Pontificis, cunctos ceu pignora cara fovebant,
Addemarus Biturx et Narbonensis Hilelmus:
Ambo aetate pares, pariterque ad iussa parati,
510
Coeptaque ad optatum cupidi perducere finem;
Ambo alacres vitam, praesens si postulet usus,
Fundere et a claris ambo maioribus orti:
Sed qui divitias et nobilitatis honores
Promeritis hominum longe postponere suessent:
515
Vna utrisque eadem virtus, pietasque ferebat
Ingentes animos famamque et amabile nomen:
Illi inter Celtas et proxima rura Cadurcis;
Huic inter populos, Isarae qui fluminis undam
Suscepturam aliud celebri mox nomen ab amne,
520
Quique tuos sparsis incerta Druentia ripis,
Dum Rhodanum ingrederis, tumidumque excurris in aequor,
Epotant latices atque arva feracia versant.
Surrexere igitur quamprimum e sedibus ambo,
Atque humiles adiere Patrem: tum poplite flexo
525
Ad terram, pedibus dederunt sancta oscula sanctis:
Post autem Addemarus supplex sic voce profatus.
Haud equidem, tanto quod nos dignemur honore
Sancte pater, viresve pares satis esse putemus
Tanto oneri et tantae nostros supponere moli
530
Insuetos humeros, ultro nos, nostraque primi
Christicolum audemus communi offerre saluti.
Sed quoniam iniussi mandatum linquere munus
Esse nefas scimus, ne cum custodia longe
Acris abest, pleno lupus insidietur ovili
535
Atque animas ovium raptarum in tartara secum
Ducat ovans, ideo nosmet modo sistimus ipsi
Sanctos ante pedes, solvique a lege rogamus.
Ibimus unanimes quo tu, Sanctissime, cumque
Iusseris et populos ritu lustrabimus illo,
540
Quem semper coluit pietas sincera, colitque.
Ibimus atque armis, opibusque et sanguine nostro
Privati socios et tanta iuvabimus orsa.
Nec nos militiae nobis deposcimus ullum
Munus et in nostros ius exercere tribules.
545
Vnum illud concede Pater, capiamus ut arma,
Inque hostem adversum servata lege ruemus.
Hoc far erit; praeeant alii, nos castra sequemur;
Et primi ante acies, pugnam cum miles inibit,
Corpora, quaecumque haec fuerint, sistemus uterque;
550
Morte obita ut nostris animos addamus, humumque
Sanguine perfusam CHRISTO sacrasse feramur.
Haec pius Addemarus: nec multum deinde moratus
Pauca quidem, sed plena Deo, subiecit Hilelmus.
Quicquid erit, seu vita mihi comitabitur usque,
555
Sive illam in mediis continget ponere campis,
Cuncta animo stat ferre alacri. Tu pectoris huius,
Sancte Pater, maculas, quoniam potes, elue cunctas.
Dixerat. Ille autem lachrymantia lumina coelo
Sustulit et duplices palmas cum voce tetendit.
560
CHRISTE Deus, qui corda hominum succendis et uris
Igne novo, miroque novae pietatis amore,
Ardorem hunc animis reliquorum immitte, tuosque
Da, Pater omnipotens, laetos ex hoste triumphos
Ducere et im patriam victricia signa referre.
565
Vos autem illustres animae, vos ite, vicemque
Vos explete meam: dictis et pondus inesto.
Seu bona, sive etiam dira atque infanda precentur
In meritos, iubeantque aris procul esse profanos
Christicolum et sonte communis absistere coetu:
570
Ius tamen Addemarus legati et nomen hebeto,
In partemque oneris tanti succedat Hilelmus,
Tempus ubi et rerum praesens sic exigat usus.
Haec Pater. Ast illi suscepto munere laeti
Discessere ambo, solitaque in sede quierunt.
575
His actis animum divina impulsus ab aura
Ante alios, florensque annis iuvenilibus Hugon,
Hugon sylvarum latebras consuetus iniquas
Quaerere et informes ursos prosternere, aprosque:
Regia progenies; sed qui, nec bella, nec hostes
580
Nosset adhuc, laudisque avidus tamen unius esset
Et nota virtute duces complexus amaret:
Eximit e numero sese tum primus et ultro
Pontificis presto parentem hortatibus offert.
Ad quem tum senior Pater est his vocibus usus:
585
Macta nova virtute, novum sic fortibus ausis
Ad superos aperitur iter; te nobile quondam,
Aeternumque decus memori clarabit in aevo,
Grataque te solum reliquis tribuentibus omni
Heroum e numero, qui factum illustre sequentur,
590
Posteritas vero Magnum cognomine dicet:
Sic volumus, sic nostra libens Deus omina firmet.
Tum vero proceres delecti accedere et una
Militiae certatim omnes dare nomina sacrae.
Quorum se longe princeps Goffredus agebat
595
Tullingus, cunctos humeris et vertice toto
Exuperans, forma insignis, mediaeque iuventae
Ora intonsa ferens et maiestate verenda,
Iucundus populis, nec formidabilis ulli,
Militiam caste veterum de more colebat:
600
Quin et flagitiis dignas imponere poenas
Suetus, inoffensas servabat pectoris iras.
Illum olim Eustachio peperit formosa marito
Ida ducum, regumque parens: genitoribus Ida
Clara suis, ritusque pii sanctissima cultrix,
605
Praescia venturi vates. Ast acer in armis
Eustachius, Morinos fuerat qui maximus inter
Et Gessoriaci rerum flectebat habenas,
Iucundo spolians ipsum se nomine patris,
Misit in imperium, Leucis quo libera solus
610
Iura daret, pacisque unus, bellique gerendi
Arbiter, ut primum liquisset avunculus auras
Aetherias. Ergo is regni moderatur adepti,
Artibus et clarus pacis, sed clarior armis
Et ducibus circum et praestanti milite septus
615
Pontificis placida sic voce est fatus ad aures.
Summe Pater, cuius nutu et verba iubentis
Qui vultu, qui secum animo contempserit audax,
Ille hominum dignus qui coetu exclusus ad hostes,
Vrbe, domo, patrioque solo vagus, exul, inopsque
620
Atque exors erret vitae communis et expes.
Sed si militiae quis detrectare laborem
Huius amet, pressasque iugo crudeliter urbes,
Seu Libyae, seu sint Asiae, sanctumque Sepulchrum,
Noster ubi plagis iacuit confossus iniquis
625
Servator Deus, aeternae via sola salutis,
Eripere e manibus Turcarum negligat; ille
Ille, Pater, manes diris defixus ad imos
Atque ad nigrantum sedes, loca senta, meretur
Sentiat ut trudi vel vivensque, vidensque.
630
Nemo igitur, nisi fallor, erit tam turpiter ortus,
Nemo animo tam demisso contemptus, inersque,
Tamque sui socors (utero modo terra cadentem
Gallia materno cupidis exceperit ulnis)
Abneget ut tantis se nunc accingere coeptis,
635
Ipse equidem, de me quicquid promittere possum,
Praesto adsum, vitae, quaecumque est, prodigus huius
Atque hoc in bellum regna effussurus, opesque.
Haec ubi dicta dedit Leucorum maximus heros,
Pauca refert Pater Vrbanus: quas dicere grates,
640
Quas ve referre parem tibi, dux fortissime? Quando
Nil reperire queam, quod non praestantibus impar
Sic meritis, quae te illustrem super aethera tollunt.
Ipse Deus, Deus ipse dabit, mihi crede, laborum
Praemia magna tibi, Solymae cum ceperis arces,
645
Signaque submittens sancto victricia templo,
Feceris in media nudis vestigia plantis
Vrbe et adorandam supplex extruxeris aram.
Interea capiti tegmen, cui fausta precati
Rite sumus verbis solemni more peractis,
650
Impositum subeat meriti diadematis instar:
Et lateri hic noster laevo tibi pendeat ensis,
Qui fuget hostiles subito terrore phalanges.
Haec memorans, laetae laetus dedit oscula fronti
Et stimulis auctum magni dimisit amoris.
655
Huic se, Tectofagas inter qui maximus ibat
Imperio, adiunxit comitem; cui vivida bello
Dextera, consiliisque habitus fidissimus auctor:
Omnia mature properabat et omnia certum
Ad finem voti compos perducere suerat,
660
Quae peragenda forent: quando nec doctior alter,
Seu librare metum, stimulos sive acribus acres
Addere et armatas acies atque agmina certis
Instruere ordinibus, nec quisquam impellere turmas
Promptior in caedes, inimicaque castra, manusque
665
Conserere et pugnae loca commoda nosse futurae:
Seu valles, collesve humiles, campive iacentes
Instent, seu saltus surgentis in ardua montis.
Illi Atacem quicumque amnem, quicumque rapaces
Illiberimque, Obrimque bibunt, quicumque palustres
670
Agrorum tractus habitant, ubi saepe latentes
Fuscina, dum limo innocui vescuntur et unda,
Perfossa defigit humo (mirabile) pisces.
Illi etiam munitae arces, quas Cemmenus alto
Vertice habet, bellis penitus gens dedita parent;
675
Parent et celebris cultissima rura Tolosae,
Quam gelidus pulchro praeterfluit amne Garumna.
Huic galeam cono insignem, cristisque comantem
Dat Pater et pectus thorace inducit aheno;
Verbaque pauca viro non rerum improvidus addit:
680
I, bone quo virtus tua te vocat, i, pede fausto,
Vtque soles, patriam factis decorare memento.
Inde animis, opibusque ingens et providus aestu
Ingenii, manibus promptus, facundus et ore
Insequitur Stephanus nulli virtute secundus;
685
Si sit opus tacitas hosti componere fraudes,
Occultosve dolos celeri praevertere cursu,
Instantemque fuga sociis avertere cladem.
Carnutum pubes, Senonumque effrena iuventus,
Laeta virum mediae versantem in limine vitae
690
Insequitur, quando consueta facessere tanti
Iussa ducis, permulta manu certamina belli
Contulit atque omnis prorsus discriminis expers
Saepe domum vacuo rediit tutissima campo.
Illum igitur Pater Vrbanus donavit euntem
695
Insigni clypeo, duplex cui circuit oras
Vndique et in sese rediens subit aereus orbis,
Quaque superficies late patet, evomit umbo
Inducto ex adamante ignes, monstratque natantem
Delphinum, medio qui captet in aequore praedas,
700
Retibus inclusas praedas, inclusus et ipse;
E quibus ut primum libuit se carcere rupto
Liberet et tutas referat se tutus in undas:
Atque his ornatum verbis discedere iussit.
Quas artes olim belloque et pace decoras,
705
Dux animo pariter, dextraque invicte potenti,
Exercere soles, tecum sint usque; nec ulla
Immemorem capiant sociorum oblivia, sed te
Excitet et virtus dubiis in rebus et acre
Consilium, quae iuncta una tuta omnia reddant.
710
Post autem venere duces, duo fulmina belli
Roberti; non illi, iisdem qui patribus orti,
Sed qui diversa maiorum a stirpe profecti,
Non secus ac gemini fratres sese inter amarent;
Inque hostem pariter ruerent, gressumque referrent.
715
Idem utrique animus, caedisque insana cupido.
Alter ab Iceno natus patre; regia cuius
Sponte sua extremi faciebant iussa Britanni,
Et Tule et rigido glacialis Hybernia coelo,
Oceano disiuncta procul: tamen ipse Caletum
720
Littora servabat custos, populosque regebat
Assuetos gladio pugnam committere et arcu.
Alter Rholonis proles fortissima Cimbri,
Imperio qui Leuxovios frenaret et armis,
Aulercosque et Nannetes: cui protinus uni
725
Pareret gens, Oceanum quae spectat et Arcton;
Gens assueta leves in gyrum flectere habenas
Assultantis equi et celerem convertere cursum,
Inque hunc, inque illum tela intorquere, facesque.
Latum illi pectus, impexaque barba, genaeque
730
Horrentes, rigidis adopertaque brachia setis:
Caedem oculis, caedem vultu, caedem ore minatur.
Rebus in adversis ad agendum pronus et audax,
Verborum longe parcissimus: unus avorum
Qui facta egregiis aequare ingentia factis
735
Vellet et in longum virtute extendere famam
Ipse suam, seros olim quae clara nepotes,
Ex se quod prodit, verum decus esse moneret.
Quin etiam, si quando hostes dare terga fugaces
Cogeret atque acri premeret vestigia planta,
740
Aequabat celeri Borealia flamina cursu,
Vsque adeo pedibus velox et corpore pernix.
Ergo utrique suam nodis atque aere rigentem
Donat habere viris clavam, geminasque bipennes
Vrbanus; placidoque haec insuper addidit ore:
745
His olim Carolus Libycos est usus in hostes;
Illius his etiam in pugnam comes irruit Eudon;
Quos animi virtus ingens, quos dextra, fidesque
Spectata egregii vinclo sociarat amoris:
Accipite ergo hilares et spes hinc discite vestras.
750
At postquam cessere retro, vacuique patebant
Vnicuique aditus, dubius similisque timenti
Advenit ora ferens casto suffusa rubore
Arpinus Biturix, quo non formosior alter,
Nec iuvenem quisquam robustior; ille palaestram
755
Exercere agilem, longeque ad sidera discum
Mittere er aerias vectem intorquere per auras;
Quin etiam armatus sublimem ascendere saltu
Suerat equum, versoque super dare corpore gyros
Aerios, seque ipsum alta componere sella:
760
Rursus et in terram tergo revolutus ab alto
Defluere atque levi vestigia figere planta,
Non me quod ducibus credam, Sanctissime, tantis
Aequandum et primi dignum cui dentur honores;
His ego nec fastis, nec par aetate, nec usu
765
Rerum ullo aequandus, magnis heroibus addam:
Verum ut militiae duros perferre labores
Incipiam atque artes bellorum his nosse magistris,
Quicquid ero, tibi semper ero bellique domique.
Nam me nullus amor patriae, me nulla parentum,
770
Quos ego composui dudum tellure sub ima,
Cura subit, dubium coeptis quae avertat ab altis.
Praedia nec mea me mutare, urbemque pigebit,
Quam mihi decedens pater ipse reliquerat, auro;
Tu modo virtuti, si qua hoc in pectore virtus
775
Esse potest, laetus linguaque, animoque faveto.
Dixerat, at contra senior sic ore locutus.
O praestans animo iuvenis, praestantior actis
Evasure tuis, non te virtutis egentem,
Seu sit Arabs, seu Persa fugax, seu Turca, videbit.
780
Interea, nobis quem mater Iberia misit
Sithonia conceptum aura, Zephyroque tepenti,
Portet equus, pugna qui multum exercitus acri
Irruit in medias acies, equitumque catervas
Aggrediens, rediit spoliis ornatus opimis.
785
Haec Pater et stabulis promissum munus ab altis
Imperat educi; circum ille hinnitibus auras
Personat et crebris cavat ictibus ungula terram
Et frenos mandens spumas agit ore nivales.
Nunc parere manu doctus decurrit in orbes
790
Multiplices, seu dextra vocet, seu laeva ruentem:
Nunc etiam stabili firmans vestigia gressu,
Non secus ac scopulos, media constitit in acta,
Interdumque, vagae quoties laxantur habenae
In spatium, rapidus praetervolat Euros.
795
Mox ingens, abiegna, gravis superadditur hasta,
Quam gelidae summis in verticibus Pyrenes
Expositam Boreae millesima viderat aestas.
Haec, inquit, Capeti numquam frustrata vocatus,
Cum res Gallorum primus sibi vindicat armis,
800
Et Senonas, Rhemosque iugo subiungit eodem:
Vade age et aeternum factis fer ad aetera nomen.
Sustulit inde sacrae decus inviolabile dextrae,
Inque crucis speciem circumtulit. Ilicet omnes,
Deletis animo maculis iuvenesque, senesque
805
Discessere illinc, seque ad sua tecta tulerunt;
Inque vicem crebris acuunt hortatibus iras:
Totaque concepta flagrant praecordia flamma.
Omnibus idem animus crudelem excindere gentem,
Vlcisci scelera et Solymos exolvere duro
810
Servitio, populisque piis afferre salutem.
Gallorum extemplo cunctas it fama per urbes,
Decretum in Turcas bellum: passim arma parari:
Certos esse, quorum invictissima virtus
Excierit forteis tanta ad certamina Gallos.
815
Nec minus Italiae postquam pervasit ad oras
Nuntius atque avidas laetis rumoribus aures
Complevit populis, quos fida Britannia, quosque
Dives opum et praestans animis Germania nutrit,
Certatim expediunt et se belloque, viaeque
820
Iniussi accingunt; hic nervum explorat et arcum,
Hic ocreas multo circum squallore, situque
Perpolit obductas, galeamque ex aere nitentem
Induit atque humeris loricam obtendit; aduncaeque
In gladios abeunt falces, abit omnis in enses
825
Vomis et alterni revomunt sua flumina folles,
Dum passim innumerae positis incudibus urbes
Tela novant, saevaque acuunt mucrone sagittas
Atque hastis, iaculisque addunt inamabile ferrum.
Et spes quisque suas accendere promptus et acer
830
Castigare moras, socios hortatur et urget.
Quae nos desidies, quae mollis inertia lentos
Detinet atque Asia iamdudum avertit opima?
Sunt vestes, sunt arma illic, sunt plurima equorum
Armenta et nusquam argenti vis maior et auri.
835
Haec illi, quos Belga pater collegit in unum,
Belga Deo gratus, sed longe audacior aequo,
Quemque animi, non certa ducis praestantia raptim
Duceret, inque acres cupientem impellere hostes.
Ille igitur festinus iter dum praecipit et se
840
Primus agit, vulgo accurrunt, exercitus ingens
Augetur magis atque magis, quascumque per oras
Fert gressum, innumeris viduat cultoribus agros;
Inclyta quos eadem raptabat in arma voluntas.
Parte alia misti populis comitantibus ibant
845
Heroes, supraque omnes capita alta ferebant
Illustres, veluti sparsa inter nubila quondam
Coelestes splendent radiis fulgentibus ignes;
Maiores ignes, primaque in nocte micantes.
Quos aliquis forte aspiciens. Quas, inquit, in oras
850
Hos iuvenum flores, hodie, mea Gallia, mittis?
Et Ver ipsa tuum primum nunc demis ab anno,
Heroum dum te tantorum robore nudas?
Quo sine quis fines nostros tueatur, opesque?
Contra alius. Nescis quam sit foecunda virorum
855
Gallia, vel sumptis quantae virtutis in armis.
Vanaque formido te decipit et tamen istum
Terrorem Deus infidos avertat in Afros:
Gallorumque decus laetis successibus auctet.
Quod fore non dubiis sperat mens provida signis.
860
Nam quis nunc tantis obsistere viribus ausit?
Ipsi Asiam infidi properent nisi dedere Turcae,
Vndabunt subito madefacti sanguine campi,
Omniaque iniecti flagrabunt oppida flammis.
Sed tamen immensum miseris terraque, marique
865
Instar iter: tranandi amnes: superandus Amanus:
Expugnandae artes: bellum cum gente gerendum
Infesta et numquam quae fessa laboribus ullis,
Abstulit, invicti quaecumque habuere Quirites.
Haec ille atque alii pagos et compita circum
870
Dum iactant eadem secum repetuntque, vicissim,
Ipsae etiam inter se nuptae, innuptae puellae
Et fractae longa iamdudum aetate parentes
Templa adeunt, reditumque suis et laeta precantur
Eventa, ac multis onerant altaria donis.
875
Post autem coram aggressae natosque, virosque,
Quaeque suum, tristi discedere voce queruntur.
Nate meae quondam spes magna et sola senectae,
Ecquis praeterea miseram solabitur? Ecquis
Ipse suis manibus morienti lumina claudet?
880
Tu tamen incolumis (precibus Deus annuat aequis)
Cum Solymam ingressus positas veneraberis aras,
Atque animo supplex sancto advolvere Sepulchro,
Nate, patris (si iusta peto) matrisque memento.
Haec illa. At contra coniux iuvenem complexa maritum
885
Si qua tenet, mediis interserit oscula verbis,
Inque sinum lachrymas fundens affatur euntem.
Nam cur me miseram, desolatamque relinquis?
Cur cupidam tecum non advehis? Ipsa laborem
Ferre viae, saevosque aestus et frigora possum.
890
Nil grave, quod tecum patiar, mihi cesserit umquam;
Sim modo iuncta comes lateri; sim debita lecti
Pars et cura tui: te sarcina fida levabo:
Te sequar et pro te saevis mea pectora telis
Opponam, quotiens inimica in castra fereris.
895
At proceres, iamdudum armis, rebusque paratis
Quisque suis, postquam sacris de more litarunt,
Vnanimes movere loco fulgentia signis
Agmina et instructas ad sancta incoepta cohortes.