At rex Turcarum primo certamine victus,
Quanquam urbem regni sedem totius et arcem
Amisisse dolet, tristesque in pectore curas
Concipit, auxiliis Persarum exutus amicis,
5
Eversisque Asiae rebus, tamen usque dolorem
Dissimulat vultu, secumque affatus euntes
Hortatur, verbisque animos exuscitat acres
In bellum et rursus vires festinus, opesque
Instaurare parat. Quid enim casusque, diesque
10
Non afferre potest sperantibus? Inquit et ultro
Quicunque adversis potuit succumbere rebus,
Ille iacet merito fortuna oppressus iniqua:
Nec regnare decet, nisi quem non deserit unquam
Imperii virtus semper fidissima custos,
15
Qua nos praeteritae sarcire incommoda pugnae,
Acceptamque ignominiam depellere fas est.
Atque, hoc ne quenquam fallat, providimus ipsi,
Nam, quaecunque urbes nostra ditione tenentur,
Millia multa virum nemorosa ad Dyndima cogent,
20
Quos Lycus et Sagaris, Peniusque, Hispanisque, Cratesque,
Quos Hermus, quos Pactolus, quos amne Caicus
Alluit undoso et viridanti gramine pascit.
Non deerit, qui saxa Cilix colit aspera, quique
Flumina Corcyrii potat frigentia montis;
25
Docti omnes arcu celeres torquere sagittas.
Atque illos, quoniam tanti praenuntia casus
Sedibus e patriis excivit fama propinquis
In Galatis posuisse ferunt iam castra, novemque
Vix iter a nobis absunt semota dierum.
30
Sic ait et fidis circum stipatus amicis
Antetulit celeres latebrosam ad Gorgona gressus,
Vallem aptam insidiis, latrociniisque frequentem,
Quo parte ex omni numerus se contulit ingens
Bellatorum equitum, Persae qui iussa Tyranni
35
Vnanimes faciant, victumque in sceptra reponant
Et tota ex Asia Gallos depellere tendant.
Nec minus Eustachides, postquam sua praemia cuique
Detulit et magno laudum decoravit honore,
Quos virtute animi, manuumque excellere novit,
40
Edicit cunctis et equos et corpora curent
Et sese expediant, ut cum tuba martia signum
Prima dabit post exactos bis quinque dierum
Anfractus, propere coeptis ingentibus instent,
Atque animos aptent armis, ubi postulet usus
45
Et res ipsa loco sese ostendatque, vocetque:
In primis autem in templis casteque, pieque
Omnia sint operata Deo, mox ordine longo
Post actas grates hominum, divuumque parenti,
Castra sacerdotes laudes de more canentes
50
Circumeant et mente pii, votisque precentur
Aeternas mentes coelesti in sede receptas,
Vt res respiciant Gallorum et coepta secundent.
Nec mora conveniunt lecti iuvenesque, senesque
Carmine qui grates dicant, divinaque longe
55
Facta ferant, ut mira volens effecerit olim
Aegypto in media, monstrisque agitaverit urbes,
Vt populum nube intectum defenderit aestu
Noctis et in tenebris claro praeluxerit igni
Disciderit pelagus, liquidasque coegerit undas
60
Hinc atque hinc, veluti geminas consistere rupes
Atque illac siccis pedibus servarit euntes,
Arentemque manu scopulum sitientis eremi
Diffiderit, laticesque in morem eduxerit amnis
Vndantis. Tu diruptis e nubibus escam
65
Coelestem in mediis miserans descendere castris
Fecisti; tu nimbosis e partibus Austros
Excitos, secum vim tantam afferre volucrum
Iussisti omnigenum, numerus vix quantus arena est,
Quiverit ut iam quisque famem sedare, sitimque.
70
Te Phariae timuere acies, gentesque rebelles
Finibus e patriis longe fugere relictis.
Te pius Abramidum populos per inane tonantem
Suspexit, legemque tuam, tua iussa secutus,
Post varios casus, delecta in sede quievit.
75
Te duce nos etiam saevos prostravimus hostes,
Inque metum, turpemque fugam, quicunque supersunt
Compulimus captamque tibi patefecimus urbem.
Tu Rex et Deus es noster; tua dextera nostrum
Robur, quo freti Turcas invasimus acres.
80
Adsis, o, placidusque iuves et coepta secundes,
Vnde tibi aeternum meriti solvantur honores.
Talia carminibus celebrant iuvenesque, senesque
Alternis resonatque piis clamoribus aer.
At bonus Eustachides, perfectis ordine sacris,
85
Ausonios, Gallosque duces, acresque Britannos
Imperat acciri, laetaeque accumbere mensae.
Complerant quam tosta suum, pecudumque, bovumque
Tergora et viridi liquentia vina Donysa.
At postquam ieiuna fames depulsa, sitisque est
90
Et meritas egit grates pius ore sacerdos
Astrorum regi atque hominum, divumque parenti;
Bencius innexus crinem Parnasside lauro
Astitit et citharae percurrens pectine chordas,
Aeternas laudes et facta ingentia cantat,
95
Delectosque duces, genus alto a sanguine Abrami,
Ante alios omnes Iosuem, qui certa secutus
Iussa Dei, Isacidas Iordanem primus ad amnem
Duxerit, anteferens divini faederis arcam.
Ac tum flumen aquis latum compleverat alveum
100
Et pronum rapidos fluctus volvebat in aequor.
Vixque adeo in primis vestigia fixerat undis
Casta manus seniorum oneri delecta ferendo,
Cum stetit in faciem montis (mirabile visu)
Intumuitque vadis superi pars fluminis et se
105
Sustinuit veniens, parsque infera praepete lapsu
Defluxit fugiens, ripasque reliquit inanes
Et siccum calcare solum dedit arida fundi
Glarea, qua fluidum cumbis iter esse solebat.
Nec prius omnipotens genitor decurrere pronas
110
Sivit aquas, populi series quam tota per alveum
Arentem ingrediens, posuit Iericuntis in agro
Castra, sub excelsis munitam moenibus urbem.
Vltima quae tandem sexti post lumina solis
Arietibus nullis, nullo testudinis ictu,
115
Nec terrae ex imis vento erumpente cavernis,
Dum magno clamore virum, clangore tubarum,
Et flictu armorum totus circunsonat aer,
Procubuere solo subita collapsa ruina.
Perque illam ingressi dant stragem et funere mersant
120
Omnia, nec cuiquam victrix manus, iraque parcit.
Mox canit, ut saevo vastaverit oppida bello,
Inque fidem, verbis, lachrymisque rigantibus ora
Inductus, celebrem Gabaona acceperit, utque
Inde Palaestinas fidens invaserit arces.
125
Quo trepidi terrore duces, populique potentes
Accierint magnas equitum , peditumque catervas,
Funditus Isacidas bello delere parantes.
Sed pater omnipotens, cui nusquam exercitus ullus
Obstitit, aut lectas potuere opponere vires
130
Regna suas, imbrem lapidum coniecit ab alto
Aere et hostiles infregit grandine turmas,
Comminuitque acies, quas ut deleret ad unam
Nuniades, medio se sol remoratus Olympo
Constitit, alipedesque repressit Luna iugales
135
Ipsa suos coeli requiem mirantibus astris,
Et lucem insueti terra metuente diei.
Ergo iis excisis legionibus, addit, ut omnis
A Casio ad Taurum, magnique Euphratis ad undam,
Qua se se late regio pulcherrima pandit,
140
Cesserit Abramidum tum primum in iura, fidemque.
Haec dum suavidico complectitur omnia cantu
Bencius, ingeminant laetum convivia plausum
Et numeris Galli acclamant, Italique sequuntur.
Inde omnes laeti consurrexere, diemque,
145
Quam longum, unanimes per castra, urbemque vagantes
Invisere pii, si quos oppresserit acer
Morbus et acceptum primo in certamine vulnus
Languentes molli cogat decumbere lecto.
Hosque ope praesenti et verbis solatus amicis
150
Eustachides, omni cura, studioque salutem
Procurare iubet, se seque accingere coeptis,
Quae restant, urbem ut Solymam, sanctumque sepulchrum
Servitio eripiant, diraeque tyrannide gentis.
His dictis ibat laudum spectator eorum,
155
Institerant dura qui se exercere palaestra
Aut campi spatium celeri transmittere cursu.
Flectere equos, vibrare hastas, attingere signum
Depulsa ex arcu, nervo stridente, sagitta.
Immo etiam arentes dum sol altissimus agros
160
Vreret et magnos tenuaret fervidus amnes,
Intererat laetus, si qui super aethera discum
Triginta iacerent aequantem pondere libras,
Spectabatque libens, ocreas quos reddere leves,
Et galeas tersa rubigine viderat atra.
165
Addebat se saepe etiam comitemque, ducemque
Coetibus instructis iuvenum, qui comminus apros
Aggressi invadunt, timidosque ad retia cervos,
Aut celeres Onagros, canibusque et vocibus urgent.
Interdum accedens, laetis hortatibus illos,
170
Qui contecti armis fluvios innare rapaces
Certarent, ausique essent transmittere fluctus,
Qua patet Ascanius spatiosi gurgitis alveus,
Implebat, partumque datis cumulabat honorem
Muneribus, pulchrae quae cuique cupidine laudis
175
Inflammare animos et in hostem impellere possint.
Hos inter ludos, eventaque prospera rerum
Orta dies aderat, qua castris vellere signa,
Incoeptamque viam miles procedere iussus.
Cum pius Eustachides primos in tecta vocari
180
Gallosque, Ausoniosque duces, fortesque Britannos
Edicit, cunctosque inter mox talia fatur.
Iandudum, o fortes, concordia pectora, fratres,
Sumpsimus optatae quantum requietis et otii
Sit sumpsisse satis; nunc nos insistere oportet
185
Coeptum iter et sanctam Solymorum tendere ad urbem.
Sed quoniam superanda manu multa oppida, multi
Prosternendi hostes, adeundique ante labores,
Nosque Palaestinis via longa excludit ab oris,
Consulite in medium, qua nunc ratione moveri
190
Castra per insidias gentes, populosque feroces
Expediat, quoque ipsa modo largissima victum
Pabula suppeditent, festivaque copia frugum,
Qua sine militiae nusquam non irritus usus:
Non vires animi solitas, non membra tuentur.
195
Haec pius Eustachides placido sic ore locutus
Consedit tacitus, reliquisque silentibus unus
Attius heroum proles generosa potentum,
Euganeosque inter clarae regnator Atestis,
Surrexit, vocemque audax atque ora resolvit.
200
Maxime Gallorum, soli cui detulit in nos
Imperium virtus belli spectata, domique
Te duce, siqua instant tantis incommoda coeptis,
Aeternum nobis parient in saecula nomen,
Famaque, depulsis Solyma de sede tyrannis,
205
Exciet ad laudes nunquam moritura nepotes
Pergamus, nostris nil non superabile dextris.
Quanquam etenim longamque viam, durosque labores
Et morbos, diramque famem impendere, sitimque,
Ac varios coeli casus, aestuque, geluque
210
Scimus, iterque hostes nostrum observare rebelles;
Attamen haec, quaecunque animis praestantibus usi
Pertulimusque alias et nunc ventura feremus.
Forsan et evenient multo leviora, metumque,
Qui nunc nostra acri pertentat pectora cura,
215
Successus rerum felix ostendet inanem.
Pergamus, Deus ipse suos non deserit inanem.
Attius haec animis longe praestantibus heros.
Quem post principibus comes additus Europaeis
Thatinus, cui Threicii mens nota tyranni,
220
Cogitat assidue fraudem. Non fallitur (inquit)
Qui se cunque Deo fidens committit et unum
Esse putat, cuius tutos nos dextera reddat.
Nec tamen est hominum generi prudentia frustra
Insita, qua freti tristes evadere casus
225
Et lapsas res in melius reflectere suerunt.
Quando igitur iam victi hostes Bithynide terra
Cessere et campos nobis liquere patentes,
Ne bellatorum tot millia tentet egestas,
Ingeminans hinc iam partes exercitus omnis
230
Dissociatus eat; Lydos petat illa, Phrygesque,
Auriferumque Hermum, pulcrasque accedat Hypaepas.
Mox Lycia egrediens Selgae considat in arvis.
Haec autem interius, magnae qua Dindyma quondam,
Et cantu et buxo celebrabant orgia matris
235
Atque inter viridem Cybelon Phrygiasque Celaenas
Tendat iter recta, perque arva feracia fines
Mopsopios, tractusque adiens populetur Isauros,
Inque Lycaoniae cultos se transferat agros.
Hinc autem coniuncti omnes iuga montis Amani
240
Conscendemus et Antiochi de nomine dictam
Incolumes, praecunte Deo, veniemus ad urbem.
Vrbem auro ditem, faecundamque ubere glebae.
Dixerat haec Graius simulato pectore ductor,
Quo bellatorum disiuncta potentia se se
245
Frangeret, ac tandem penitus deleta tyrannum,
Quem metus angebat regni per turpe parati
Et scelus et fraudem, formidine solveret atra.
Sed pater omnipotens, quo gloria tanta triumphum
Eustachidae pareret, clarumque in secula nomen,
250
Servatis una Gallorum, Italumque maniplis,
Heroum avertit mentem, nec callida quisquam
Consilia in praesens animo dispexii acuto.
Ausonios igitur se se Boemundus et acer
Tancredus iussere sequi, qua parte sinistri
255
Deflectunt montes Euxini ad littora ponti,
Eandem etiam secuere viam sua signa sequentes
Aulercique et Lexobii, nec inertia Celtae
Pectora, frigenti quos flumine Sequana lambit,
At pius Eustachides, nec non Rhamundus et Hugon
260
In terras flexere agmen, quas longa Propontis
Alluit, eque alto celsus despectat Olympus
Vertice et hinc atque hinc frigentibus irrigat undis.
Iamque adeo Sagarim properans Boemundus ad amnem
Venerat et iacto muniverat aggere castra.
265
Et noctem somnos ducens exercitus omnem
Egerat atque oriens nondum fulgebat Eous
Effuso spargens sitientia gramina rore.
Cum vigiles sensere hostes descendere ab altis
Montibus et turmas campis effundere apertis.
270
Raptim igitur ductorem adeunt, castrisque propinquos
Esse monent Persas equites, qui scindere vallum,
Qui ferro delere pios conentur et ipsas
Aggere disiecto fossas implere capaces
Innumeri, quos et valles, circumque iacentes
275
Confertos capiant denso vix agmine campi.
Haec vigiles uno ore duci, qui pectore somnum
Iandudum expulerat, rebusque instabat agendis.
Ille igitur Tancredum ad se, Cimbrumque ferocem
Accitos, mandat totis educere castris
280
Armatas equitum turmas, peditumque cohortes.
Ite, ait, instructas acies ita sistite, ut amnem
Pone habeant, ne terga hostes circumdare possint
Impune et dubia nostros concidere pugna.
A laeva, dextraque equitum disponite turmas,
285
Cunctaque delectis, alique ne parte laborent,
Subsidiis firmate suis. Haec pauca locutus
Indomiti lirica aeris, squamisque rigentem
Induitur, surasque ocreis includit ahenis.
Ac laevo lateri fulgentem accommodat ensem.
290
Ensem, quo Rholo Normanni nominis auctor
Regnantem in Belgis Catiulcum aggressus, avito
Et regno et dulci spoliavit lumine vitae,
Disiecitque acies et sanguine miscuit atro
Argennimque, Olinamque amnes, Eriumque, Titumque
295
Exin armigero clypeumque, hastamque ferendam
Fraxineam, galeamque dedit, cui vertice in alto
Amphytrioniades ferro et face conficit Hydram.
Atque haec dum properans ductor festinat Iapyx,
Goffredo in somnis, primae sub tempora lucis,
300
Astitit Ida parens, qualis cum vita manebat,
Errantem et puerum claras excibat ad artes.
Quae te tanta (inquit) dementia, nate, coegit,
Vt verbis adhibere fidem fallacibus ausus
Quiveris Ausonias abs te disiungere vires,
305
Disiectasque equitum turmas, peditumque catervas
Obiicere infidis ad caedem et funera Persis?
Non ducis haec virtus, non disciplina, nec usus
Militiae, quam magnus avus Carlusque, paterque
Eustachius docuit, Morinum cum victor ab urbe
310
Tecum una longe saevos averteret hostes,
Cumque hasta Cattorum acies, regemque rebellem
Fudisti et spoliis rediisti dives opimis.
Surge age et Ausoniis certam legionibus affer
Certus opem, quas Abdaridum gens dira latronum
315
Insidiis positis iam funere inergit acerbo,
Ni tu quamprimum ausis immanibus ipse resistas.
Dixit et in tenues abiens evanuit umbras.
At pius Eustachides, monitis commotus amaris,
Excutitur somno subitus, stratisque relictis
320
Exurgens, animo, quae sint ea visa, volutat;
Incertusque an pergat iter, quo tendere coepit,
An vero expectet, fidus dum nuntius illinc
Adveniat, dubiaque animum formidine solvat,
Ingreditur supplex humili cum corde sacellum.
325
Hic precibus fusis, sacrisque ex more litatis,
Edocet Addemarum, genitricem ut viderit Idam
In somnis, abeunt toto cum sidera coelo,
Hortantem quamprimum Italis succurrere victis,
Divisaque acies iter coniungere in unum.
330
Ille autem admirans. Non haec insomnia, dixit,
Irrita, nec falsis alti regnator Olympi
Ludit imaginibus mentes animosque potentum.
Ergo omnes armari equites, peditumque maniplos
Ipse iube, et cunctos pugnam expectare paratos,
335
Ne nostras improvisus mox verberet aures
Nuntius et frustra auxilium properemus opemque.
Haec illi inter se peragunt, ducibusque vocatis
Aere iubent fulgentem aciem considere campo.
Interea coelo stellis Aurora fugatis
340
Exurgens laeto fulgore retexerat orbem,
Atque Itali, Gallique simul testudine facta
Conferti ordinibus stabant, hostemque propinquum
Et clypeo, gladioque, Macedoniaque sarissa
Exceptura acies, densum porrexerat agmen
345
In laevum, dextrumque latus, cui iunctus utrinque
Ibat eques, Turcas saeva qui mente furentes
Frangeret et longe solidis averteret hastis.
Ergo in conspectum postquam venere piorum,
Implentes vallem diris ululatibus, acres
350
Adduxere arcus manibus, solemque repente
Eminus expulsis obscuravere sagittis.
Non secus ac nubes, media cum aestate volantes
Eripiunt oculis subito coelumque, diemque
Effusurae atrum terris arentibus imbrem.
355
Ergo aliae in clypeis, atque in fulgentibus armis
Haeserunt, aliae nudato in corpore fixae
Bellatorum equitum, peditumque hausere cruorem.
Tum vero Ausonii laxis incurrere habenis
Praecipites, hastasque adversa in pectora acutas
360
Dirigere unanimes: ceu cum furialis ab Euro
Impetus arentes veniens inclinat aristas
In Zephyrum, fugit ille abiens contraria donec
Aura cadit, mox exurgens lata arva procella
Verrit et infesto secum trahit omnia nimbo.
365
Sic patrium decus Ausonios et vivida virtus
Concitat et recto saevos petit impete Turcas;
Sic Turcae sua terga fugae conversa dedere,
Atque hinc atque illinc campo cessere patenti,
Disiecti in geminas, turmis bipatentibus, alas,
370
Irritus in vacuas ut cesserit impetus auras.
Ausonidae frustra cursus aliosque recursus
Dum conferti ineunt, lato nec in aequore cuiquam
Occurrunt, vallem misere pereuntibus omnem
Implerint rigidis transfixi membra sagittis.
375
Tum Robertiades pugna commotus iniqua.
Sistite vos socii, nec inultae dedite morti
Pectora, ait, medii dum, ceu generosa leonum
Massylum in sylvis virtus armisque, dolisque
Obruta saepe cadit, fugitivo eludimur aestu,
380
Nec datur in Turcas dextrarum viribus uti,
Dum se proripiunt celeres, neque pectora nostris
Pectoris pugnando audent opponere et unum
Illud agunt, ut nos cursuque aestuque fatigent.
Ergo alia ratione aditus tentandus et arte
385
Pugnandum, quando nusquam locus ullus apertae
Virtuti, dextrasque labor frustratur inanis.
Conversis castra fugam simulemus abenis
Nos quoque et hinc atque hinc turmas sistamus equorum,
In latera ut liceat venientum invadere, dum se
390
Effundit globus ille iterum, nostrosque sagittis
Eminus obruere atque aciem perrumpere tentat.
Daunius haec ductor. Contra quem talia fatur
Robertus, Cymbri soboles Rholonis. An ergo
Venimus, ut Persas astu superasse fugaces
395
Dicamur? Nostroque olim de sanguine natos
Hoc decus, haec tanti maneat nova gloria facti?
Tum mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
Oceanusque ingens fusis pater obruat undis.
Quin potius, siquid superest virtutis avitae,
400
Irruimus densi, tergoque instamus inerti
Et sequimur quacunque abeunt, seu dextera, sive
Laeva petant, etenim nunquam moriemur inulti,
Ni vitae potius simus, quam laudis amantes.
Vos cornu a dextro densi committite pugnam:
405
Nos autem a laevo Persasque Arabasque prememus
Et primis misti ordinibus miscebimus omnem
Caede aciem, aut victi morte occubemus honesta.
His dictis accensa arsit dux Appulus ira.
Nec mihi vita (inquit) tanti est mea gloria quanti,
410
Quanti et honor claram per caedem et vulnera partus.
Immo haec ipsa dies tergo ne, an pectore notae
Hostibus in pugnam gentes descendere suerint
Ausoniae, Tancredus ait, testabitur et me
Patribus indecorem non unquam haec vita relinquet.
415
Haec illi inter se dum dant responsa vicissim,
Aspiciunt facto venientes agmine Turcas
Rursus et effusum contra contendere cursum.
Non aliter, quam cum Boreas a cardine fluctus
Impulit et motas in coelum sustulit undas.
420
Illae autem in Libycos scopulos et littora vires
Effundunt, versaeque retro franguntur et omnem
Aspergunt circum spumis albentibus oram.
Ergo omnes quamprimum Itali, Boemundus et acer
Tancredus, fraterque bonae virtutis Hylelmus,
425
Ante aciem primi opponunt venientibus hastas.
Verum illi, patrio de more, Cydonia cornu
Eminus in mediam torserunt spicola turmam.
Dumque pedem referunt, ceu consuevere, fugaque
Pulverulenta Italo Turcae dant terga sequaci,
430
Excussus Solymanus equo, cui stridula cornus
Acta procul medios penitus transfixerat armos,
Tardavitque fugam, celeremque in tuta receptum,
Dum cuncti simul assistant, aciesque iacentem
Erigit, inque fero trepidantem affusa reponit.
435
Postquam igitur solitis nullus locus artibus usquam
Linquitur et Turcis Itali miscentur et armis
Arma inferre opus est, vulgo caeduntur utrinque
Innumeri cadit, hic iaculo, cadit ille sagitta:
Confodit hasta alios, alios Balearica fundae
440
Verbera et excussae bellantum in tempora glandes
Prosternunt passim, passim furit ensis, equumque
Vrget equus, peditemque pedes, gemit obruta tellus
Corporibus vitae iucundo lumine cassis.
Hernachus Andronem gladio per pectus adacto
445
Praecipitem deturbat equo; mox insilit audax
In Thermum et clava galeam contundit ahenam.
Exanimes Tancredus humi Biciamque, Tamumque
Deiicit, utque leo crudeli concitus ira
Horrendum saevit, mediumque per agmen equorum
450
Infertur, lateque omnes sternitque, fugatque.
Nec minus interea virtute insignis Hylelmus
Caede madere manus, gladiumque tepere cruore
Gaudet et in bello fratri se vividus aequat.
Ille Lycaonium leto dedit Aegocerontem,
455
Exultantem animis et revocantem in proelia Turcas.
Ille Thoam et clavae percussum interficit ictu
Phradmonidem, Cilicum cui gens assueta rapinis
Paruit, atque ultro ducentem in bella secuta est.
Addidit huic geminos Bithynae gentis alumnos:
460
Delicia matris, Crhomiumque et Daetora, quorum
Non formae variatus honos, non ipsa loquentum
Vox diversa sono patrias veniebat ad aures,
Tum quoque mors eadem nullo discrimine facti
Vulneris ad Stygiam demisit utrunque paludem.
465
Concidit inde manu moriens Celtiscus eadem.
Celtiscus, cui non poterat flaventibus undis
Diram auri sedari sitim Pactolus et Hermus,
Dum populos opibus spoliat, dum vertit in usus
Ipse suos quicquid rerum foecunda creatrix
470
Lydia progignit, quicquid ditissima quondam
Complexa est fero sapientis regia Craesi.
Ergo illum socii non protexere cadentem,
Non urbes extinctum ullae, non oppida flerunt,
At parte ex alia, Sagaris qua spumeus unda
475
Inter saxa fluit, laxum curvatus in arcum,
Intulerat turmas Nannetum ductor equestres
Et caedem ingentem ediderat, qua territus ultro
Fugit Arabs, vertit trepidantia terga Sabaeus.
Ipse quoque in medios hostes se Daunius heros
480
Dum iacit atque manus Persarum caede cruentat,
Orsilochum perimit fixo in praecordia ferro.
Ast inter medios humeros fugientis Opheltae
Immitem totis direxit viribus hastam.
Exiit illa furens latum per pectus adacta,
485
Vnde animam moriens calido cum sanguine fudit.
Et iam prima acies Turcarum exterrita fundi
Coepta erat, inque fugam praeceps conversa ruebat,
Cum pugna ingenti fessis aestuque sitique
Instaurata acies equitum superadvenit et se,
490
Qua globus instabat bellantum acerrimus infert.
Hic Itali, primo stabant ut in agmine primi
Pugnantes, verso cecidere in proelia vultu,
Sanseurinus et Vcoleon et Malvetus a quo
Ordine perpetuo gentis defluxit origo
495
Malvetiae et clarum claro de nomine nomen.
Quin etiam regum Medorum a sanguine cretus
Cambyses gladio praectans, praestantior arcu,
Post quercum latitans Italos Gallosque sagittis
Innumeros prostravit humi; traiecit Hylelmo
500
Pectora, Lutetio guttur, quem Sequana mater
Miserat in bellum, comitemque adiunxerat uni
Hugonti. Ille autem fidus comes haesit Hylelmo,
Nec virtute animi, nec robore corporis impar.
Tum vero patefacta acies: turbatus et ordo
505
Ausonidum, campoque fugax equitatus aperto
Terga dedit Turcis: ac, ni dux acer Iapyx
Opponat se se fugientibus, ilicet hostis
Irruat Abdarides et victor castra revellat.
Nanque aderant primos inter Solymanus et acer
510
Hermachus et vastum pugnae certamen obibant,
Vrgentes humeros fugientum et terga prementes.
Non secus atque canes gemini cum forte leonem
Videre, aut saevis frendentem dentibus aprum,
Accelerant gressum et vestigia pressa sequuntur
515
Et pedibus freti morsu clunemve, femurve
Attingunt, dubiique timent, ne forte reflectant
Ora atque accepto capiant pro vulnere poenas.
Sic illi a tergo turmas, aciemque prementes
Extremum dant quenque neci, metus ingruit ingens
520
Omnibus atque atro nigrescit pulvere coelum.
At Robertiades regnator Iapygis orae
Corde dolens, iraque animum inflammatus amara.
Proh pudor, Ausonii, nostraeque infamia gentis
Dedecora, haud ullis, inquit, delenda diebus,
525
Quo vobis animi? Quo verba audacia tandem
Irrita cesserunt? En haec ad pocula vino
Plena ferebatis vestrum se quenque trecentos
Atque etiam plures ausurum invadere Turcas?
Nunc, o, nunc vobis tempus se se omnibus offert
530
Audendi et laudem per splendida facta parandi.
Haec illum frustra iactantem et funera passim
Edentem et fractos revocantem in castra maniplos,
Quando aliud, quo confugeret, nihil esse videbat,
Armatorum equitum circumstetit ala, nec ullus
535
Ausus adire virum, iactis petit undique telis
Pugnantem, summaque locum virtute tuentem.
Non secus atque leo, longis quem comminus hastis
Invasere acres Libycis in saltibus Afri,
Atque hinc atque illinc densa cinxere corona,
540
Ilicet impatiens conceptam exardet in iram,
In mediosque ruens certum petit unguibus hostem
Et stragem infandam canibus (miserabile visu)
Dat turbans, discerpit equos, tela obvia frangit
Et sensim in tutae se subtrahit abdita sylvae.
545
Sic Robertiades, irae quo concitat ardor
Irruit et Lycii stricto caput abscidit ense
Euryali, Gyndemque simul, patremque Dolonem
Fundit humi, Tamyrimque, Pharetaque, Demodocunque
Et se tutantem clypei munimine Rhetum.
550
Dumque adeo praesens animis et viribus omnes
Sustinet, ac pectus ferus huc obvertit et illuc,
Transfixum iaculo femur et genua aegra trahentem
Sensit eum, quo fretum, equum certamen obibat,
Inque acies densas, inimicaque tela ruebat.
555
Ergo ille e media paulatim excedere pugna
Et terrere hostem et vestigia lenta referre
Relliquiasque Italum in tutos revocare receptus.
Interea pius Eustachides, quem fama morantem
Nuntia commorat tantae saevissima cladis,
560
Agmen agens equitum, Sagarim pervenit ad amnem,
Cum iam fusae acies Italum palantia Turcis
Terga darent, clamorque feriret dissonus aethram
Vincentum et passim crudeli morte cadentum.
Hic Italos numero turmisque recentibus auctos
565
Admonuit nigrum pulvis glomeratus in orbem,
Gallos adventare, sagittiferosque Britannos
Atque insperatam victis latura salutem
Agmina, nec campo Persis cessura superbis.
Ac subito. Venit, ecce venit Goffredus et affert
570
Expectatus opem; tales toto aequore voces
Auditae Ausoniis animos auxere, metumque
Incussere hosti, nec longum tempus et acer
Advenit Eustachides, unaque interrita pubes
Leucorum atque acres arcu iaculisque Britanni.
575
Et primi excussis coelum implevere sagittis,
Innumerosque dedere neci, nanque irrita nusquam
Missa in confertas ceciderunt spicula turmas.
Mox bonus Eustachides, Italis quo densius agmen
Instabat, metuendus equum calcaribus urget
580
Et Chlorei pectus funesta perforat hasta.
Volvitur ille cadens madida moribundus arena
Atque Arabum accusat secum praesagia vatum.
E quibus ipse sibi longos promiserat annos
Et sobolem innumeram, sceptrumque immobile regni.
585
Nunc autem primae succiso flore iuventae
Occidit et nullis formosa e coniuge natis.
Corripit inde manu gladium, ceditque, feritque
A dextra laevaque omnes: fit vi via Turcas
Per medios, limesque agitur latissimus et cum
590
Fertur in arva ruens nivibus liquentibus amnis
Et prosternit humi sata culta, boumque labores
Aut cum sublimi demissum ex aethere fulmen
Ingentes imis ruit ab radicibus ornos.
Iamque omnes equites Parthorum, Arabumque repulsi
595
Vertebant trepidi vestigia concita retro;
Cum se Turcarum ductor fugientibus unum
Opposuit, reprimensque fugam. Quo tenditis (inquit)
Quae latebrae iam vos tutae, qui deinde receptus
Accipient? Tantum ne aliquis se praestat in armis,
600
Ipse suo qui vos vel nomine terreat omnes?
Ite, agite, o proles veterum rediviva parentum
Et mecum unanimes armate in proelia dextras.
Ipse ego Goffredum collecto robore quamvis,
Quamvis et triplici pectus sibi muniat aere,
605
Aggrediar, poenasque mihi persolvere cogam,
Quas meruit, dum regna armis attentat iniquis
Nostra, fidem pariter fallens hominumque, deumque.
Haec ait, ast illi tantis hortatibus acti
In dubium pugnae redeunt, et una
610
Immisti Ausonii coelum clamoribus implent.
At bonus Eustachides ingenti concitus ira
Ense ferit Staphylum, cui Susis sceptra tenenti
E galeae medio surgebant vertice flores:
Tum manibus coelum Typhon immanis et asper,
615
Summus ubi clypeum fulgentem conglobat umbo,
Invadens, pictasque vomens e pectore flammas,
Deturbare Deos sublimi e sede parabat.
Deiicit illum igitur gladio per pectus adacto,
Labentemque ab equo verbis obiurgat amaris.
620
I, nunc, et coelum manibus discinde superbis
Improbe et haec Stygias tua fer memoranda sub umbras
Facta, quibus magni regnum sublime Tonantis
Reclusum penitus voluisti evertere, cui ausis
Persolvens meritas poenas pro talibus ausis
625
Aeternum miser aeternis cruciabere flammis.
Dixerat haec, Dryopemque petens, ubi fibula baltheum
Aurea subnectit imas thoracis ad oras,
Transadigit ferrum, totumque in viscera condit,
Damnatamque animam tenebris e corpore solvit.
630
Inde iit Laogonum, Sipyli cui pascua parent
Atque auro similes Tmolus premit arduus uvas,
Concitat acer equum; fugit ille exterritus et se
Contegit in tergum reiecto umbone, ferumque
Protinus immissum duris calcaribus urget.
635
At bonus Eustachides rapidis velocior Euris
Advolat et gladio per tergum in viscera adacto
Perforat ingentem clypeum, lumbosque per ambos
Vmblico propior recludit vulnere ventrem,
Vgulaque excussum misere proculcat equorum.
640
Nec te humiles, Demuche, preces, nec forma, nec aetas,
Quamvis excellens primo sub flore iuventae,
Servavere tuis; nam dum genus utraque supplex
Flectis humi, veniamque oras et brachia tendis,
Traiectus iaculo guttur cadis et sola terrae
645
Purpureo moriens spargis madefacta colore.
Tecum etiam dextram percussus Amulius aurem
Ense ruit, dum tentat opem tibi ferre, ruensque
Ilicet a laeva fusum vomit aure cerebrum.
Acta etenim ferri cuspis per tempus utrunque
650
Letali summos incidit vulnere servos.
Haec tanta Eustachides dum funera fervidus edit,
Ausoniosque iterum fugientem cogit in hostem
Regnatorem in Asiae Solymanum aggressus Opheltes,
Consiliis bonus atque aevi maturus et uni
655
Credere cui suerat curas et pondera rerum
Cunctarum, seu bella forent, sive otia passim
Laetae agerent urbes et amicae commoda pacis.
Haud ego nunc auctor tibi sim, fortissime Regum,
Adversae ut pectus fortunae opponere tendas.
660
Mutatos vident esse Deos? Vident omnia retro
Versa? Nec e nostris consistere in agmine quenquam
Et Gallorum acies, animisque et viribus auctas
Irruere? Et telis complere recentibus arva?
Caedamus victi, montesque abeamus in altos,
665
Relliquiasque illic, superant quaecunque, legamus.
Forsitan insidiis regio magis apta, locusque
Commodior nobis se se offeret: unde repente
Vindictae dabitur non insperata facultas.
Dixerat haec senior, cupiens avertere Regem
670
Ipse tuum, sibi ne fidens se ferret in hostem
Comminus et forti Eustachidae congressus iniquam
Consereret pugnam, nec Diis, nec viribus aequis.
Ille autem dubitans dictis ne auscultet Opheltae,
Fortunam an rursus belli experiatur et audax
675
Instaurare iterum turmas conetur equestres,
Praecipiti Laedam ad se contendere cursu
Aspicit, isque adeo, postquam data copia fandi.
Eia age rumpe moras (inquit) Solymane, tuoque
Si cupis incolumem servare et reddere matri,
680
Affer opem nato, telis quem plurima circum
Turba premit, semperque recentior obruit hostis.
Nec potis est acri se se subducere pugnae:
Quanquam multa virum leto dat corpora et ultro
Provocat egregia Gallos virtute feroces.
685
Ast unum quis ferre parem se pluribus ausit?
Vix has illachrymans voces e pectore Ladas
Fuderat, oppressum cum nuntius alter et alter
Rettulit Eustachidae sevis caecidisset sub armis
Hyldrinum: signi dandi commissa potestas
690
Cui fuerat, gnatique sui concredita cura.
Hyldrinum, genus Odrysium, quo fortior alter
Non fuit, et pugnam qui tanta ex parte pedestrem
Ederet atque acres violentius iret in hostes.
Auditis his e medio se se agmine Persa
695
Proripit antevolans et me ne deserat (inquit)
Quisquis amat, salvumque cupit natumque, patremque.
Dixerat atque illum rapida velocius aura
Currentem, natique metu, tristique furentem
Ira, equitum turmae actutum primique sequuntur
700
Persarum quocunque vocat fors ipsa parati
Et conferre manum victori et, quicquid acerbi est,
Morte, pati, iuvenem possint ut reddere patri
Incolumem, spemque imperii servare ruentis.
Non aliter, quam cum sublimi e turre columbae
705
Conspexere procul passis Haliaeeton alis
Irruere infestum et praedam captare volentem,
Densentur coeuntque omnes, rapidoque volatu
Praecipites, quacunque viam secat ille, feruntur.
Sic globus Abdaridum furialibus ocyor auris
710
Infertur, qua visa magis crudescere parte
Pugna atrox, hic Hetruscum Silymanum Acestam
Deiicit instantem Persis: ferit Hermachus Vmbrum,
Vmber Hylam, Idaeus Athyn, dat Helenora leto
Cicius, obtruncat dextram Corcutus Ibero.
715
Dumque adeo inter se gladiis pugnacibus acres
Exercent, voluuntque vices, nec iam pote quisquam
Vndique nitendo se se divellere ferro,
Hortatur vox una omnes Arabasque, Syrosque.
Este viri, Solymanus hic est, turmaeque recentes
720
Persarum, quae vos inimica a morte reducant.
Audiit Eustachides, laudisque accensus amore
Accurrit, Persamque gravi videt ense metentem
Gallorumque, Italumque acies et fervidus. Hinc vos,
Vos hinc cedentes, uni mihi linquite tantum
725
Hoc certamen, ait, vindex Deus adsit et olli
Debitus hic mactetur honos et gloria facti
Si sua, terrarum quae divulgata per orbem
Terreat infidas merita formidine gentes.
Haec ait et late patefacto limine, regem
730
In Persam fertur praeceps. Exterritus ille
Constitit, ac secum dubio cum pectore versat,
Pareat an dictis, caroque ante omnis nato
Consulat, instantum modo quem subtraxerat irae
Ausonidum, an rapta Eustachidae ruat obvius hasta.
735
Hoc animus iubet excelsus, generosaque virtus,
Atque accepta recens eversi iniuria regni,
Illud amor patrius, sed qui stellantis Olympi
Nutu sceptra regit, mentem consistere in uno
Haud passus, manibus Goffredi addixit utrunque
740
Et patrem et natum nanque hunc pietasque, pudorque
Impulit, ut durum pugnae certamen iniret
Et cursu patrem praeverteret ipse morantem.
Tum vero furiis actus Solymanus amoris,
Quo genere ruis? Cui nunc te te obiicis hosti?
745
Nate ait? Et fodiens saevis calcaribus armos
Vrsit equum, comitemque illis sese Hermacus addit.
Tresque simul petiere unum, mediumque reducta
Eustachidae clypeum Solymanus percutit hasta.
Contundit clava galeam Ninus, Hermacus ense.
750
Ille velut summis in montibus aspera cautes,
Cui faciem Boreas, humeros diverberat Auster,
Constitit immotus, ferrum exegit acutum
Per fauces, gutturque Nino, quo vulnere primus
Interceptam animam tenues efflavit in auras,
755
Inflexitque caput, ceu flos, cui durus arator.
Vomere praeteriens caulem perstrinxit adunco.
Nec mora. Fulmineum convertit in Hermacon ensem,
Quaque patens oculis admittit cassida lucem,
Egit et a malis disclusit vulnere frontem.
760
At pater horrendum stridens, saevissime praedo,
Qui regno, qui me natis florentibus orbas.
Perge, ait, atque animam ferro tecum aufer eodem
Hanc quoque, sed iustus quantum dolor, iraque possit,
Experiare prius. Gladio sic fatus acuto
765
Irruit et totum clypei septemplicis orbem
Deiecit, rigidique oris thoracis apertis,
Eustachidae strinxit summo de pectore. At ille,
Alte sublatum subit dum surgit in ensem
Et conum insignem galeae ferit atque comantes
770
Spargit humi cristas, iteratque ferocior ictus,
Complexusque virum capulo cava tempora pulsat
Et consopitum geminatis ictibus alto
Deturbavit equo, terraeque afflixit et una
Exhalantem anima, fluctusque ex ore vomentem
775
Sanguineos, armis nudari iussit, humique
Stratum vulturiis praedam, canibusque reliquit.