1. AD IOANNEM MEDICEM CARDINALEM AMPLISSIMVM
Nec mihi Plutus, neque saeva rerum
Omnium Fortuna parens benignam
Praebuit sese, rutilante reges
Quae beat auro.
5
Molle sed Musae ingenium dederunt,
Fingere et cultum docuere carmen,
Dum pererrantem Aonios recessus
Frondibus ornant.
Nam modo aut laudes canimus Deorum,
10
Aut lyram plectro quatimus sonoram;
Et modo heroum pia gesta summo ae-
Quamus Olympo,
Dicimus saevae faculas Diones,
Scribimus tristes iuvenum querelas,
15
Aereis vinctum canimus Tonantem
Colla catenis:
Saepe et ad nostros numeros puellae
Excitae e sylvis properant, Napaeae
Saepe mi texunt vario legentes
20
Flore corollas.
Laetus his memet procul a maligna
Plebe lucorum rapio in recessus,
Quaeque venturis relegantur annis
Carmina condo,
25
Carmina excultae nova dona Musae:
Quae tibi, o rerum columen decusque
Grande nostrarum, Medices, dicanda
Mittimus uni.
Nanque nec vestes Tyrias, nec aurum
30
Possumus, regum nec opes potentum.
Attalum grandi quis enim beatum
Munere donet?
Mittimus lusus facilesque Musas,
Quae tuum fama super astra nomen
35
Efferant, quod non abolere possit
Vlla vetustas.
2. AD ALBERICVM CIBO MALASPINAM
MASSAE ET CARRARIAE PRINCIPEM
Non, quas Apelles pingere, vel Myron
Ex aere suevit ducere, imagines
Fugere fatum corruentes
Atque vices Italum supremas,
5
Cum barbarorum vis Latias humi
Deiecit arces, cum subiit iugum
Frenumque (pro labes) recepit
Imperio spoliatus orbis
Vrbis Quirinus conditor, et sua
10
Substructa summis moenia molibus
Prostrata vidit cumque signis
Marmoreis tabulas iacentes.
Quae nunc ruinis obruta plurimis
Nil esse prorsus perpetuum docent,
15
Ni quid profundis e tenebris
Eripiat male amica tetrae
Oblivioni musa, superstitem
Heroa quemvis nata volubile
Servare in aevum, sempiternos
20
Per numeros memoresque fastos.
Non illum aquarum dira minantium,
Non insolentis turbinis impetus,
Non longa seclorum vetustas
Deleat, aut violentus ignis,
25
Quem musa cantat. Gesta Quiritium
Norunt nepotes haud ope marmoris
Aerisve, sed scribentis apte
Carmen et Historiam Camoenae.
Haec una pulchrae nomen et inclyta
30
Aeternet urbis facta Ligusticae,
Haec una reges, unde ducis
Ipse genus, vetet interire,
O clara magni progenies avi
Aruntis: olim cuius Ibericae
35
Sensere virtutem cohortes
Saepe referre pedem coactae,
Dux ultimorum strenuus Andium
Regnum reposcens cum sibi debitum
Clades superbo Tarraconis
40
Intulit innumeras tyranno.
3. IN CACVLAM
Quid est inepte, quid miselle Cacula,
Quod pergis insanire pertinaciter?
Dic: iste mentis impotens furor tuae
Quiescet umquam? an usque et usque tete aget
5
Feretque, quo libebit, infantissimi ut
Nomen poetae consequaris? Ah nimis
Miselle, nondum perspicis videlicet
Quam pestilente tute morbo absumeris,
Dum te dies noctesque scribens conficis,
10
In teque saevis caeterosque, perlegens
Modo huic, modo illi ineptiarum millia
Frustraque tantum concupiscens nominis.
Nam quis poetam, quaeso, confitebitur,
Quem verba cogunt obviaeque syllabae
15
Non id, quod ipse vult, sed id, quod imperant
Illae, exarare, sensa mentis dum suae
Enuntiare nititur? Quod accidit
Tibi, frequenter dixero ne Cacula,
An semper? hercle semper: nec novem tamen
20
Sentis inepte, nec vides adhuc miser
Frustra vocare carmen ad tuum Deas,
Carmen trecentis inquinatum sordibus;
Seu verba faece sumpta de vulgi placet
Spectare, claudos sive versuum pedes,
25
Aut prorsus omnis ponderis sententias
Omnes inanes, bimulus quales puer,
Quadrimulusve suevit ore fundere,
Aegerve febre saeviente fervida.
Et haec Sibyllae, cum Deorum numine
30
Afflata magno concitatur spiritu,
Apollinisque veriora oraculis
Adhuc negavit esse nullus uspiam
Mortalium, qui legerit semel tuum
Carmen trecentis inquinatum sordibus.
35
Et ipse credis o miselle Cacula,
Credis miselle te poetam dicier?
Miselle, nec dum perspicis quantum furis
Quantumque divexare pertinacia
Ab ista et isto errore inextricabili,
40
Atri furoris pleno et atrae insaniae.
Nam maior ullus esse non potest furor,
Nec ulla maior atriorve insania,
Quam cum quis esse se poetam discupit:
Nec esse Phoebus ipse, nec Musae sinunt.
4. AD IVLIVM CAMILLVM
Non tam, cum queritur sub veteri trabe
Ac deplorat Ityn carmine, barbari
Ales coniugii questa libidinem
Flevit dulciloquis modis;
5
Nec tam caeruleis fluctibus obrutum
Iactari Zephyris Alcyone viri
Corpus perstreperet dum mare, tristibus
Rupit littora vocibus:
Quam dulce Aoniis quod penetralibus
10
Promptum visceribus fundis ab intimis
Carmen, Iule, suo cum tibi Cynthius
Implet pectora numine.
Testaturque adeo Melpomene nihil
(Quanquam Pindaricos Graecia nobiles
15
Miretur numeros) pectine gratius,
Quo pulsas Latiam chelym
Atque ad te Satyros undique pertrahis
Sylvarumque sacrum numen Oreadas,
Sive illae Arcadii culmina Maenali,
20
Seu servant iuga Caucasi.
Quid mirandum igitur si tibi Graecia
Assurgens patrios docta refert modos
Acceptos, Clario qui duce Apolline
Tendas altus in aethera?
25
Dum rides fugientem Iovis alitem,
Quae Gallos Italis perspicit undique
Stipatos ducibus dira minantibus,
Ne foedam properet fugam,
Ac tandem Ausonios improba liberet
30
Pressos imperio non tolerabili,
Et sese Hesperios abdat in ultimos
Extremi Oceani accolas;
Dum magnas Superis carmine gratias
Reddis laetitiisque omnibus exilis
35
Radices quod agunt aurea lilia
Nostris in regionibus,
Quae concussa diu (pro dolor) horridis
Austris et pluviis incipiunt suis
Afflari Zephyris, ut caput efferant
40
In fulgentia sidera.
Sic, o sic faveant numine prosperi
Dii, quaecunque videt Phoebus ab aethere
Dum vectus peragrat cuncta iugalibus,
Ramis omnia contegant.
45
Sed ne nostra tuis auribus obstrepant
Importuna nimis, dum sacra Palladi
Curas assiduus Socraticas terens
Chartas, Pieriis modum
Impono numeris. Nanque ita Cynthius,
50
Audacem tenui pectine dum liram
Pulsarem, monuit; denique pectore
Cessit numen ab intimo.
5. IN THRACIAM CLASSEM
Thracio quum in religata portu,
Vnde currentes recipit Propontis
Bosphori fluxus, iter appararet
Barbara classis,
5
Nostra quo diro populata ferro
Littora, insanis inimica flammis
Verteret clari miseras ab imo
Caesaris urbes,
Dicitur vates cecinisse Proteus
10
Fata, dum stratum pelagus iaceret
Fluctibus, nullis Boreae Notive
Flantibus auris:
"Ite non fausta nimium securi
Abietes caesae nemorumque Divis
15
Prorsus adversis renuentibusque
Visere Pontum;
Ite quo ductor vocat, ite quo vos
Barbarus lectae iuvenum catervae,
Spesque promissae comes usque praedae
20
Ducit hiantes.
Vosque si fluctus Maleae sequaces,
Sive ab occasu Zephyri morentur
Taenari, nautas ubi subter undam
Naufraga cautes
25
Terret infaustos: iter institutum
Attamen longis superare palmis
Tendite et vestros remoretur ausus
Nulla Charybdis.
Nam sibi iam tum male feriatum
30
Rhegium undarum pater atque rector
Execrans, templis domibusque saevos
Inferet ignes.
Inferet flammas, cineresque fient
Omnia: et iunctis perarata bobus
35
Nutriet tellus segetem et patenti
Gramina campo.
Cuncta tunc Euris Aquilonibusque
Vela pandentes, Siculum per aequor
Classe Nicaeam venietis urbem
40
Omine laevo.
Hanc ut audaces nimium leaenae,
Longa quas diu rabies edendi
Egit impastas, catulis relictis
Linquere sylvas
45
Obsident caulas aditusque circum
Vndique explorant: ita vos beatam
Conditis multorum opibus petetis
Diripiendam.
Vastium sed cum auxilium ferentem
50
Asperas iam iam Lygurum per urbes,
Plurimis circum ducibusque et acri
Milite septum,
Alpium altarum iuga montiumque
Atque veloci superasse gressu
55
Fluminum lapsus, levis aura vestras
Personet aures,
Ibitis vobis pede consulentes
In fugam versi (pudor oh) relictis
Omnium telis generum, daturi
60
Carbasa ventis.
Ibitis quoquo metus atque terror
Suadeat, Vasti tibi quem crearit
Nomen, invictis metuenda nuper
Turba sagittis.
65
Ille sublimis velut amnis auctus
Iam nives aestu solvente vernas
Fertur in praeceps, tiliasque et altas
Dissipat ornos,
Dissipat quercus veteres bonasque
70
Fraxinos bello, miserisque vastat
Creditam campis segetem soloque
Moenia adaequat:
Fulgido circum caput aere vinctus,
Dum sibi aeternam parat Italisque
75
Gloriam, fertur medios per hostes
Ense tremendus.
Hoc et ingentis memor usque facti
Saepe devictas acies fatetur,
Hoc sibi partos memorat triumphos
80
Auspice Caesar.
6. IN CACVLAM
Inanis hic et invenustus et malus
Liber, trecenta menda quem coinquinant,
Quid est? et unde turpe sustulit caput?
An exaratus in recente Romuli est
5
Remique faece? an in Suburra et Atriis
Taberna in ulla, an et Macello in intimo
Popino scripsit hunc, egensve ganeo?
Rapaxve fullo? sarcinator aut inops?
Haraeve putridae excavator? aut vetus
10
Rudisque fossor? instuorve sordidus?
Hebesve praeco? barbarusve mulio?
An hac in urbe, an altera, an in ultimo
Sinu Adriano, an in propinquo Hetruriae?
Pigerve sutor? Insuberve baiulus?
15
Loquaxve tonsor? improbusve navita?
An hinc remotus asperi Scytha ingeni,
Britanniaeve durus essedarius?
Iberiaeve caprimulgus incola?
Apuliaeque cultor? et Sicaniae
20
Iners subulcus? atque arator horridus?
Quid est? quid, inquam, habere se putat boni?
Quod ipse turpe sustulit luto caput?
Cupitque pervenire in ora gentium;
Quod insolenter improbeque perfurit,
25
Nihil quid ipse sit, nec unde cogitans.
Quod usque pollicetur ac petit sibi
Superbus insolensque principem locum,
Nimisque stultus arbitratur optimis
Quibusque se decere compararier
30
Vetustas quos vel ipsa et haec recentia
Tulere secla plurimos et optimos,
Et hisce liberalibus facetiis,
Sales habere quae putantur, et notis
Latinitatis, abditae et scientiae,
35
Et Attici leporis oblitos libros.
Ineptus (inquam) hic et minutus et malus
Liber, trecenta menda quem coinquinant,
Quid est? et unde venit? Hospes optime,
Poeta scripsit hunc, poeta maximus,
40
Poeta, qui nec unius facit pili
Latinitatis ista vel vocabula,
Vel usitata verba, vel Quiritium
Iocosa dicta, sive dicta seria,
Et elocutionis apta lumina;
45
Poeta, qui unus ante et hocce tempore
Nihil diserta scripta curat ullius,
Nec instituta, carminis quibus pedes
Leves feruntur, aut graves trahunt moras.
Pusilla ducit haec parumque congrua
50
Sibi suaeque inaestimabili et novae
Vagaeque scriptioni, et unico stilo
Novus poeta maximusque Cacula.
7. ΛΗΝΑΙΑ
Lux, o beata lux, o
Qua Bacchus et Gigantes
Ferosque vicit Indos,
Qua tigridasque curru
5
Subegit et leones,
Factaque de corymbis
Et pampino corona
Caput sibi revinxit
Et ultimo triumphans
10
Reversus est ab orbe,
Vitemque primus ad nos
Tulit benignus, atque
Ostendit ut liquorem
Nudis iuventa plantis
15
Praeloque de racemis
Elideret Lyaeum:
Deum omnium Lyaeum
Et optimum et supremum.
Quo diluuntur atrae
20
Curaeque et insolentes
Formidines et omnis
Accersitur vicissim
Amica semper altrix
Vitae ipsius voluptas,
25
Venusque Gratiaeque.
Lux, o beata lux, o
Lux digna, quam canamus,
Quam transigamus omnes
Inter Falerna et inter
30
Pulcherrimas choreas
Et candidos lepores
Senes mero madentes
Et ebriae puellae.
Lux, o beata lux, o
35
Quae tam bonum liquorem
Huc prima pertulisti,
Illuceas perennis
Et circumacta in orbem
Has laetior quotannis
40
Festas dapes revisas.
En ergo iam venuste
Puer meraciores
Calices mihi ministra,
Et inde combibones
45
Fac expleas, quot adsunt.
Haec vina sunt Falerna,
Sunt ista Formiana,
Calenaque et Setina,
Albana, Chia lustris
50
Tribus vetustiora.
Vt iam subit medullas,
Vt iam pedes manusque
Nobis tenax Lyaeus
Revincit immerentes!
55
Ac tu quidem Ciofi
Nimis es meae puellae
Intentus in papillas,
Nimis tuos ocellos
Iam plurimo furentes
60
Amore, vino et ira
Defigis in Corinnam.
Quin te Viole, quin te
Ni falsus intuendo
Ego sum, tuos amores
65
Bene novi, et ista, qua tu
Valde cales, amat iam
Iam deperit sodalem
Nostrum salaciorem
Perdicibus vel ipsis,
70
Passerculisque vernis,
Et, siquid invenitur
Procax magis salaxque,
Hunc Vigniam, leporum
Tamen atque Gratiarum
75
Alumnum; at is vicissim
Et pectore et tenellis
Absumitur medullis
Ab impotente flamma.
Quid, o senex proterve,
80
Caper libidinose,
Delire Tucca, quid, o
Quid potus in Fadillae
Gremio satur recumbis?
Neque te pudet quod ipsam
85
Tunicamque palliumque
Pertundis et supinus
Stertis Falerna? Sed nos
Bibamus usque et usque
Et pocula hauriamus
90
Maiora: sic edaces
Curae fugantur omnes;
Quod pluris esse possit,
Quam regna opesque regum.
8. AD IO. HIERONYMVM ROSCIVM
EPISCOPVM TICINENSEM
Rosci, quem prius ut domo e vetusta
Natum e sanguine nobili parentum,
Mox auctum meritis honoribusque
Fortunae et studio benignioris,
5
Cultu, quo pote, prosecutus omni
Colebam tacitus, darentque tandem
Optatum mihi commodumque tempus
Votis et precibus Deos rogabam
Ipsam hanc cum tibi caeterisque, qui te
10
Dignum, quem veneremur, esse norunt,
Voluntatem animi mei perennem
Testatam facerem. Sed hercle postquam
A te incredibili benignitate
Acceptus potui perelegantem,
15
Et multa simul eruditione
Ornatumque gravemque, nec venustum
Minus, nec minus hisce liberalem
Sermonem bibere auribus, tuique
Praesentis faciem videre praesens,
20
Confestim obstupui velut corusci
Ictus fulminis impetu minaci.
Ac domum redii nihil, nisi unum
Te noctuque diuque somnians, te
Exposcens itidem alloquensque solum.
25
Quare et si hoc ago forte non pudenter,
Qui tibi obstrepere audeam molestus,
Confeci tamen hoc poema, ut istuc,
Qualecunque fuisset, afferendum
Curarem subito, putans futurum, vel
30
Si non ingenii vel expoliti
Testis iam queat esse vel subacti,
At prae se ferat indicetque aperte
Tuas nec rudibus nec infacetis
Conatum voluisse me supremas
35
Ad coelum numeris vocare laudes;
Sed victum gravitate ponderisque
Magnitudine territum, perinde
Fecisse ac pueri puellulaeque:
Qui plexas viola rosaque ponunt
40
Imos ante pedes pii coronas,
Siquando caput arduamque frontem
In magno haud licet attigisse signo.
9. EX MENANDRO
Hanc si optionem fecerit mihi Deus:
"Postquam iacebis mortuus, vitae statim
Redderis, et quod commodo fiat tuo,
Equus, canis, vervex, caper, homo, denique
5
Eris quicquid volueris, nunc illud licet
Optes, tibi quod expedire iudices";
Respondeam tum protinus quod sentio:
"Ne me, rogo obtestorque, ne coegeris
Subire rursus, quam relinquo, imaginem.
10
Neque enim est aliud plane animal, cui vel prosperae,
Vel adversae res accidant iniuria
Meritumque praeter omne. Nanque equus bonus
Nitescit altis laetus in praesepibus;
Itemque multo lautius canis celer
15
Domi nutritur, quam piger; nec interest
Parum, iuvencus fortis an sit debilis.
Homo antefertur improbus solum probo:
Adulatorque primas fert, at proximas
Calumniator, fraudulentus tertias.
20
Vt expedire censeam posthac fore
Asellum potius, quam videre ut improbe
Indignus efferatur, ut iaceat bonus
Expers honoris omnis, omnis praemii.
10. AD PAVLLVM MANVTIVM
Ecquis praeterea audeat Manuti,
Quae Doctor Samius reperta quondam
Mortales docuit, negare vera
Esse cum ratione iuncta? quando
5
Nil distare videmus aut nepotes
Interdum a patribus suis avisque,
Et mores nihil eius interesse
Inter et placitae instituta vitae,
Lustris qui fuit ante nos trecentis,
10
Et nostrum ingenia utriusque, qui nunc
Tanto tempore post sumus creati.
Sed quorsum haec? (video) requiris. Ipsam
Quod vere in te animam migrasse cuncti
Divini Ciceronis et fatentur
15
Passim et suspiciunt coluntque, tanquam
Non dico Ciceronis exprimentem
Apte sensa animi aureumque flumen
Verborum, at potius perinde ut ipsum
Ipsum inquam veteres boni Quirites
20
Scribentem aut etiam reos tuentem
Dicendo Ciceronem et audiebant,
Et plausu studioque prosecuti
Colebant simul et simul stupebant.
Vive ergo incolumis diu, o Manuti,
25
Non solum tibi liberisque, qui iam
Per vestigia patris ad supremum
Pervenere gradum eruditionis,
Sed illis quoque, quive sunt eruntve
Gloriae cupidi atque litterarum.
11. AD FRANCISCVM IVCVNDVM
Iucunde, omnibus e meis amicis
Iucundissime amice, quos ocellis
Charos sum magis hisce prosecutus
Aut nunc prosequor impotente amore:
5
Sic mi non male, sed bene ac beate
Sit, ut ne iuvenis quidem tenellus
Vnquam, quem Veneres Cupidinesque
Vnum in deliciis habent, perinde
Exarsit miser intimis medullis
10
Prae desiderio suae puellae,
Ac nos urimur aestuante cura
Fruendi lepido tuo lepore
Et tuis salibus facetiisque,
Quibus si carui diem vel unum,
15
Vnam si carui misellus horam,
Totam me hercule praeterire noctem
Ingratam mihi sentiam necesse est.
Quare te rogo per tuos amores
Et per delicias libidinesque,
20
Quas in te cupide facis puella,
Quum sese putat haud minus beatam
Quam si regna opulenta consequatur:
Coenatum properes venire mecum.
Nec nos regifico arbitrere luxu
25
Et sumptu nimis elegante magnam
Iandudum tibi praeparasse caenam.
Latranti stomacho ova porrigemus
Conditumque olus acriore aceto,
Tum famem tenero eximemus haedo,
30
Quem nuper coquus impiger tumenti
Raptum ab ubere lacteae capellae
Sapa et caseolo recente et herbis,
Fragrant Assyrio quae odore, farsit.
Nec pisces aberunt salubriores
35
Quam qui marmoreis vagantur undis:
Hos meus mihi misit amnis Auser,
Piscium domus Auser et recessus.
Quorum in levibus hinc et inde tergis
Fulgent purpureo colore guttae;
40
Hos quidem salares putant vocari,
Salmones alii. Sed hoc quid ad nos?
Aeque nam bene concoquemus, ac si
Iandudum Cicero ipse sustulisset
Hanc litem aureolis suis libellis.
45
In mensam modo deferantur atque
Pergrato exsaturent gulam sapore.
Quare, si sapis, o venustiorum
Ocelle, hic, quia neminem moratur
Praeter te unanimis tuus sodalis,
50
Quam primum venies feresque tecum
Lusus, delicias, facetiasque,
Quotquot sunt domi in arcula repostae:
Queis postquam Angelium bearis, ipse
Beet versiculis tuos amores.
12. IN ADONIS OBITVM, EX THEOCRITO
Extinctum Venus intuens Adonim,
Atque hinc aureolos et inde crines
Effuso madidos cruore et ipsas
Carentes roseo genas honore:
5
"En (inquit) celeres o ite Amores,
Ite et Idalios adite saltus,
Atque aprum trahite huc meos qui amores,
Meas delicias Adonim, eheu,
Adonim nemorum decus, peremit".
10
His dictis, celeres volant Amores
Per sylvae latebras videntque tanti
Auctorem sceleris suem latentem.
Tum collum laqueo implicant tenaci
Coguntque Idalia exilire sylva.
15
Atque hic praevalido trahit capistro,
Vrget vulnificis at ille telis
Cunctantem nimio metu Diones.
Tunc ardens Venus impotente amore:
"Eheu pessimus omnium ferarum,
20
Tun' (ait) femur hoc ferire es ausus?
Tun' meum improbe vulnerasti amantem?"
"Per te, (tunc aper inquit) o Dione,
Per hunc, qui iacet hic, Adonim, atque
Per haec vincula iuro, per catenas,
25
Queis ad te misere trahor, per hosce
Venantes, tibi sauciavi amantem
Invitus. Malus huc me adegit error.
Nam nudum ut femur albicansque vidi
Qualem ipsum in statuis ebur renidet,
30
Correptus subito furore, cum mi
Flagrarent tenerae ignibus medullae,
Cum sensus mihi pectore excidissent;
Insanissimus ore suaviatum
Accurri mihi ne beatiorem
35
Quisquam esset potis anteferre. At hunc tu,
Hunc ulciscere, caede, frange dentem,
Dentem prae rabie furentem amoris.
Quod si non satis est, recide rostrum hoc,
Quod tantum sibi postulavit amens".
40
Tunc Venus miserata: "Solvite (inquit)
Hunc vos, o pueri". Solutus ergo
Aper praeterea ingredi profundam
Sylvam noluit, at comes perennis
Adhaesit Veneri, suos et ussit,
45
Sese proiciens in ignem, amores.
13. AD PAVLLVM IOVIVM ET AD SIMONEM PORCIVM
Iovi candide, tuque docte Porci,
Nostri lumina sempiterna secli,
Bonarum et decora alta litterarum.
Nanque Aristotelis malas tenebras
5
Vestrum discutit alter et sagacis
Naturae latebras peragrat, omneis
Errores animis uti revellat
Et lucem afferat omnibus perennem.
Alter historia erudita et ipso
10
Scribendi genere eleganti et alto
Illustrat loca, facta, nationes,
Nec quicquam patitur perire nostri
Ornata modo scriptione dignum,
Quod non splendeat in suis libellis
15
Cultis, Iupiter, et laboriosis.
Vos ille Angelius salutat ambos,
Ille (inquam) Angelius beatus atque
Felix, si queat, ut solebat ante,
Vestras nunc quoque ventitare ad aedes
20
Et sermonibus interesse vestris,
Quos multa et varia eruditione
Confertis, sale et Attico lepore
Conditos adeo, ut beetis omnes
Quotquot vos simul audiunt loquentes.
25
Vos (inquam) Angelius salutat ambos,
Ille ille Angelius vel impotente
Risu dignus et omnium cachinno.
Cui radicitus auferens capillum
Atque omni spolians honore malas,
30
Hinc inde horrifico genas rigore
Contraxit Notus osseosque ocellos.
Quare nunc miser omnium perhorrens
Conspectum, latet abditus tenebris,
Vt cervus latet abditus cavernis,
35
Si fronti decus excidit superbum,
Dum sentit capiti arbores renatas,
Quique olim aruerant cadente trunco
Proceros iterum virere ramos.
At vos, si sapitis, cavete utrique
40
Iovi candide tuque docte Porci
Hunc ventum horribilem atque pestilentem.
14. AD ANTONIVM CIOFIVM IVRECONSVLTVM
Orem ridiculam et nimis iocosam,
Ciofi, meus et tuus sodalis
Dum se Mammula forte contineret
Nuper, ut solet, in Paculliano,
5
Ac sodalitio procul relicto
Cribrullam sequeretur obstinatam,
Luto plurimus haesit in tenaci.
Luctatusque diu ut misella visco
Magisque ac magis impeditur ales,
10
Luto est et magis et magis volutus.
Tum Iovemque Deosque deprecatus
Ranam ex tempore versus in palustrem est.
Et nunc assidue coaxat inter
Diversans culicesque tippulasque
15
Et si quicquam aliud voraginosas
Fossas, et veteres habet lacunas,
Et segni putridas aqua paludes;
Cribrullae aut vetus obsidet puellae
Limen, aut humili super grabato
20
Huc illuc salit, aut sinu receptus
Lutosas fovet usque et usque mammas,
Et luto caput occulit profundo,
Et lutum colit et colit puellam
Haud luto nihilo lutosiorem.
25
At nos suppliciter Iovem Deosque,
Quando is deseruit suos sodales
Nec pili facit, ut Pacullianum
Semel se abdidit in suum, precemur
Lutosas amet et colat puellas,
30
Quantum qui colere atque amare quicquam,
Et quicquam pote plurimum perire.
Et cum se satiaverit lutoque
Et lutum redolentibus papillis,
Formae redditus ilicet priori
35
Huc tandem redeat lutosus ad nos.
15. AD VINCENTIVM MALPILIVM
Vincenti egregium decus vetustae
Vrbis, flos iuvenum beatiorum:
Dic o dic, precor, est ne tempus ullum
Beatus tibi quo videris esse?
5
Tum credo (nisi fallor) ipse cum de
Tuis civibus optime mereris,
Cum plane periit dies nec unus
Nova quin aliquem benignitate
Bonum iuveris atque sublevaris:
10
Qui tui est tenor unus instituti.
An magis quoties abis ab urbe
Cum dulci, unanimi optimoque fratre
Vna perfruiturus otioque
Ruris deliciisque: queis abundat
15
Multis et variis amaenus ille
Ager Loppeliae tuae feracis
Dilectus Cererique Liberoque,
Gratusque ante alios Dianae et ipsis
Choris Naiadumque Oreadumque.
20
Quae fessae nimio labore et aestu,
Cum sylvas radiis perurit altas
Phoebus, et loca personant cicadae
Proceris sata populisque et ulmis,
Veste humi posita pedes ferantur
25
Et pectus rigidis tumens papillis
Femurque et nitidas lavare suras
Iuges ad scatebras fluentis undae.
Dic (inquam) mihi, nonne quot fuerunt,
Quotque sunt, aliis euntve in annis,
30
Vicos despicis omniumque prata?
Praesertim quoties iocandi et una
Sedendi comites gravesque amicos
Tecum educere contigit: celebrem
Brutum mirifica eruditione,
35
Et clarum integritate moribusque
Prosperum, quibus esse suaviores
Non possunt, magis aut boni sodales.
Sed tu, seu procul urbe rusticaris
Nunc curans genium mero iocisque,
40
Nunc ducens Charitum leves choreas,
Seu tuas colis hospitalis aedes
In cives itidem advenasque gratus
Phoebo dans operam omnibusque Musis,
Vincenti, decus inclytum bonorum,
45
Sis felix, precor, ac beatus; et te
Per vestigia pressa liberique
Sequentes imitentur et nepotes.
Atque istam, tibi quam dedere mentem,
Tuendi omni ope patriam bonosque
50
In illis quoque Dii iuvare pergant.
16. AD ANTONIVM CIOFIVM IVRECONSVLTVM
Si quicquam Angelio placere, quicquam
Si nostro satis esse vis amori
Factum, si nihil ipsemet scienter
Commisi, unde odii flagrantis in me
5
Caussam ceperis, obsecro, Ciofi,
Proque amicitia perennibusque
Meis officiis peto voloque
Vnum hoc, praeterea nihil: puellam
Vt quantum potes usque et usque laudes
10
Meam, nec fores nec fuisse iures
Vllam usquam magis et probam et venustam.
Sic quae te mala pituita vexat
Arescat penitus, manusque nostro
Vexet Caculae improbo poetae,
15
Qui nos versiculis necare suevit.
17. AD FLORIANVM
O loquacior obstrepentiorque
Ranis omnibus, omnibus cicadis,
Quotcunque arboribus strepunt in altis,
Phoebus dum medium peragrat orbem,
5
Quotcunque et veterem canunt querelam,
Primas cum Hesperus excitat tenebras.
O idem tamen omnium quot unquam
Fuerunt lepidique et elegantes,
Iucundissime Floriane: nos te
10
Sodalem unanimes tui sodales
Ad coenam cupimus venire nostram
Coenam, me hercule Floriane, quae non
A nobis sine candida puella
Et vino et sale et omnibus cachinnis
15
Vsque ad undecimam trahetur horam.
Nec deerit citharaedus aut choraules
Ad quorum numeros ineptiamus.
Saltantes imitabitur Columbus
Insultans thyasis furentis instar
20
Silenos Satyrosque Tityrosque,
Insanas aget improbasque Bacchas,
Curetas, Corybantas et Caberos
Gorgus, flosculus omnium histrionum,
Gorgus, omnium ocellus et voluptas.
25
Ac nemo tamen insolente ritu
Abscindet Samia sibi ipse testa
Nervum, quo sine sordeat puellis.
Ne tete scelus impium putares
Visurum, bone Floriane. Quare
30
Oramus tenerae per ora Phrynes,
Quae te iam ignibus ustulat trecentis:
Huc citus veniat, nec unus esse
Velis, gaudia nostra qui moreris.
Nam tua nihil est loquacitate,
35
Quam ranae pluvia imminente quamque,
Dum florent scolymi, timent cicadae
Iucundum magis. Hac, amice, nil est
Plane, quo careamus aegriusque
Et molestius optimi sodales.
40
Si cedant igitur tibi cicadae et
Ranae se fateantur esse victas,
Quod sodalitium tuum precatur
Hoc tu spernere Floriane noli.
18. AD LAELIVM TORELLIVM
Laeli, sic tibi Dii Deaeque Cosmum,
Heroum decus omnium perenne,
Qui te diligit aestimatque tanti,
Quanti nec potis aestimare quenquam,
5
Servent incolumem diu ac beatum;
Fac pecuniola illa perpusilla,
Quam dudum emeruere tot labores
Dierum assidui quater tricenum,
Solvatur mihi: nam nec aes, nec aurum
10
Iandudum superest, quod erogemus,
Nos ne in nominibus malis habendos
Putent, qui sua credidere. Nanque
Pisis cum studia ipsa proferuntur,
Astant undique mancipes, propolae,
15
Pistores, solearii, omniumque
Fullonum genus atque linteonum,
Queis nil indomitum ac magis molestum est.
Quare te rogo per tuos ocellos
Perque, si tibi gentium quid usquam
20
Laeli charius est tuis ocellis:
Iube a me procul esse tot venena,
Quae nos conficiunt domi forisque.
19. AD IOSEPHVM IOVAM
Abisti ne igitur Iova? et sodales
Liquisti unanimes diu abfuturus
A nobis procul? et reversionem
Adhuc diceris apparare nullam,
5
Vt Minutulo et ipse tu fruaris
Et Minutulus ipse te fruatur,
Atque in alloquio tuo parumper
A cura requiescat intimumque
Moerorem minuens levetur, in quo
10
Iandudum iacuit miser, diesque
Ac noctes lachrymis genas gravique
Cor desiderii peresus aestu,
Et quidem meritissimo: quod a se
Ablatum veterem optimumque amicum
15
Aut fratrem potius videt gemellum,
Quem mira pietate prosecutus
Plus quam seque suosque amavit omnes,
Quemque participem sui doloris,
Suae et laetitiae volebat esse
20
Quicquid acciderat boni malive;
Qui cum tam procul a domo et propinquis
Longinqua in regione Galliarum
Magno vixit amore copulatus,
Vt uni modo cogitationes
25
Suas crederet intimosque sensus.
Sive ergo, o Iova, et integri bonique
Amici bonus integerque amicus
Caussa nunc abes ipse, sive ut istic
Omnes liberius sequare Musas
30
Et colas studia una litterarum,
Sis nostri memor usque; gratiaeque
Puta iam appositum tibi perenni
Lambino siquidem Minutoloque
Meo nomine dixeris salutem.
35
Vale mi Iova et, ut soles, me amato.
20. AD SODALES
Amici unanimes mei sodales,
Sodales lepidi et boni et venusti,
Atque iidem tamen improbi helluones,
Harenis Libyae siticulosis
5
Potores bibuli magis, magisque
Post vini calices meracioris
Madentes viola rosaque, tristes
Quae passa est pluvias procacis Austri;
Iidemque anseribus ciconiisque
10
Atque onocrotalis voraciores,
Quippe incredibili sagacitate,
Vt boni leporem canes latentem,
Nunc Chios latices cadis repostos,
Nunc convivia lauta quaeritatis:
15
An vos Angelium putatis esse
Vnum forte aliquem beatiorum,
Quem nunc vos miserum comesse vultis?
Nam quod mirifico culina odore
Fragravit mihi nuper: appararat
20
Apud me Iovius meus sodalis
Coenam candidulae suae puellae.
Non (inquam) Iovius severioris
Auctor historiae: senecta nanque hunc
Scribentem assidue occupavit, ut iam
25
Praeduros nequeat movere lumbos;
Sed is, qui numeris Catullianis
Ad coelum didicit vocare amores,
Atque unus teneras amat puellas,
Quantum qui pote deperire amando.
30
Quod si idem facitis, licebit omnes
Domi lautius esse quotquot estis
Meae. Sin minus, hinc abite cuncti,
Sodales nimis improbi helluones.
21. DE MARIO COLVMNA
Revenit Marius Columna ad Arnum
Relicto Veresi suo Tybrique.
Nunc quanto minor hic et ille, tanto
Maior iam fluit Arnus altiorque.
22. AD LAELIVM QVIDICCIONIVM
Nam quid tam male, Laeli amice, de te
Vnquam sum meritus? quid aut locutus
Secus, quam sibi postularet ille,
Ille amor vetus utriusque nostrum?
5
Vt tu me miserum sciens volensque
In tantam impuleris repente fraudem,
Dum suasum illecebris dolisque visum
Heri vespere ducis ad puellam,
Puellam Charitumque Apollinisque,
10
Et doctae decus unicum Minervae.
Cuius postquam ego carmen eruditum
Perlegi semel atque ab ore dulce
Loquentis stupidus semel pependi,
Totus interii ilicet; domumque
15
Reversus potui (quis hoc putaret?)
Nec partem minimam quiesse noctis,
Sermones recolens iocosque dulces,
Qui me surpuerant mihimet ipsum,
Vt et nunc miser ardeam nihilque
20
Furentem iuvet impotente amore.
O laudem egregiam, o celebre factum,
O te vel ducibus parem supremis,
Qui nil tale aliquid senem timentem
Deceptum illecebris tuis dolisque
25
In tantam impuleris repente fraudem.
23. AD BACCIVM TINGHIVM
Commendo tibi plurimum tuaeque,
Mi Tinghi, fidei meos amores,
Meas delicias levis iuventae.
Non dico hercule candidam puellam:
5
Ne de me secus atque oportet, omnes
Cui huiuscemodi molestiores
Curas abstulerit gravis senectus,
Suspicere aliquid; sed hos libellos,
Qui sunt carminibus meis referti,
10
Ac mire cupiunt ad eruditas
Pervenire hominum manus politi
Et, quantum fieri potest, ab ipsis
Purgati maculis malisque mendis.
Quod illi minus ante consecuti
15
Si per te modo consequentur, uni
Habebunt tibi gratiam perennem.
24. AD IVLIVM COLVMNAM
PONTIFICIVM LEGATVM
Dat dono Angelius suos libellos
Sua haec carmina Iulio Columnae.
Dat quidem leve munus, ast amoris:
Ast erga Mariumque Iuliumque
5
Columnas, decus ad perenne natos,
Observantiae, honoris atque cultus
Quem loquens tribuit tacensque utrique
Et pignus grave et obsidem perennem.
25. AD PAVLLVM MANVTIVM ET
BENEDICTVM VARCHIVM
Venit festa dies: tristes discedite curae;
Idaliae ferimus debita sacra deae.
Hac olim Venerem placabant luce puellae,
Quas nunquam in vacuo iuverat esse toro.
5
Hac promissa Iovi spumantia vina Quirites
Blandaque permulta cum prece tura dabant.
Hac ego sum quondam dias in luminis oras
Editus: affulsit hac mihi luce Venus.
Nunc igitur fecisse iuvet Venerique Iovique,
10
Lux geminos nobis placet ut una deos.
Prome puer Chiumque novum veteremque Falernum.
Et natet effuso cuncta liquore domus.
Vosque adeo mecum Glycere, Telesilla Meleque,
Quas cuncti misere depereunt iuvenes,
15
Solemnem celebrate diem: date tura precesque,
Nec desint risus mistaque verba iocis.
Hic sunt et myrtus et grata sisymbria, sunt et
De iunco et verna vincula facta rosa.
Non lyra, non carmen desit, quod cantet Amyntas,
20
Cui cingit flavas picta corolla comas.
Alma Venus, tibi dum laetas operamur ad aras,
Huc ades, o multo flore referta sinus.
Huc ades, et felix nostro de pectore curas
Pelle malas: nobis hinc bonus annus eat.
25
Hinc tristes absint morbi pallensque senectus,
Et labor et luctus et malesuada fames.
Neu subitus mista cum grandine verberet imber,
Quas trudit gemmas vitis opaca suas.
Neu fera tempestas teneras contundat aristas,
30
Neu sua graminibus ros alimenta neget.
Multa ferat glandem quercus, stet consita pomus,
Stipet apis plenos melle liquente favos.
Effundant oleae pingues ex arbore baccas,
Quas nuda stringat rustica nupta manu.
35
Tum pasta eniteant armenta salubribus herbis,
Ne timeant fures, ne timeantve lupos.
Sancta Venus procul hinc diros, procul esse furores
Ipsa iube, in saevos reiice bella Getas.
Ac iam supplicibus Tuscis da diva perenni
40
Pace frui. Martem cogere sola potes.
Nanque ille aeterno devictus vulnere amoris
Reiicit in molles se tibi saepe sinus.
Excipit et recubans suaves ex ore loquelas,
Queis iras nimium mitigat ille truces.
45
Hunc tu igitur placidam nobis, dea candida, pacem
Otiaque amoto dulcia posce metu.
Otia nam pacemque simul, modo faveris, ipse,
Dum renovant reges impia bella, dabit.
Pace bona laetantur agri, laetantur et urbes,
50
Pace bona rident aequora lata maris.
Pax alit agricolas, multo pax ubere messem
Auget, et ingenti foenore ditat opes.
Haec densa tutum pastorem contegit umbra,
Dum teneras vario carmine mulcet oves.
55
Haec celebrat iuvenum dulces innoxia coetus,
Cum cupida haec cupidum iungit amante virum.
At bello squalent agri, tristantur et urbes,
Et tumidi moerent aequora lata maris.
Bellum ipsos miseris vastat cultoribus agros,
60
Evertit magnas et labefactat opes.
Nec tutas sinit in sylvis errare capellas,
Dicere nec certo carmina certa pede.
Hoc iuvenum lusus, iuvenum convivia tollit,
Deiungit tristem tristi ab amante virum.
65
Tum neque Pierides Musae, neque Phoebus Apollo,
Quod legat in thalamo laeta puella, canunt.
Haec igitur procul esse iube mala. Non ego solus,
Quae fecit nobis otia Cosmus, amo,
Sed, mecum Aonios habitant quicunque recessus,
70
Quicunque et Musis annua sacra ferunt.
Eveniet. Certum viden' ut firmaverit omen?
Accenso sonuit laurus adusta foco.
Interea Venerem iucundaque dona canemus,
Dum variat dulces tibia blanda modos.
75
Te dea, cum passim nullo discrimine rerum
Prorsus iners una mole iaceret opus,
Ac neque Sol, neque Luna sua, neque sidera luce,
Nec certa fluerent tempora certa vice,
Solertem accepit prudens Natura magistram
80
Constituitque suo cuncta elementa loco.
Addidit et ventos pluviasque, et frigora et aestus,
Iussit et certum pergeret annus iter.
Humidus autumnus sitienti aestate diremptus
Esset, et a tepidi tempore veris hyems.
85
Sidera tunc herbas rupta tellure recentes
Ad primi radios elicuere diei.
Et vario flores ornarunt prata colore,
Coepit et aeterna labier amnis aqua.
Tunc initus cupiere tuos volucresque feraeque,
90
Quicquid et immenso gurgite pontus alit.
Tunc iuvenis duras concepit pectore flammas,
Tunc et amatori iuncta puella suo est.
Tranabat medias, quas cum transmitteret Helle,
Hellespontiacas obruta fecit aquas.
95
Non illum infelix mater, non quae superingens
Porta tonat coeli iam revocare queunt.
It celer et blandae superato marmore amicae
Basia mille capit, basia mille refert.
Ah miser, ah, magnae nunquam si numina divae
100
Laederet, extinctus non iacuisset amans.
At tu sancta veni: nosque, o, dignare. Vocamus
Ad festas epulas te, dea sancta veni.
Huc teneram nostrum duxit sibi quisque puellam
Strataque iandudum trina parata manent.
105
Ludite vos. En ipsa venit. Neu culte Manuti,
Neu tenues Varchi despice amice dapes.
Has vobis sincerus amor iugisque voluntas
Qualescunque hodie rite paravit opes.
26. AD ANGELVM NICCOLINVM
Nympha olim nemorum celeberrima, nympha Parorme
Vnica virginei gloria honosque chori,
Docta feras certis configere nympha sagittis
Et rupe e summa deiicere apta capras,
5
Dum sequitur pernix fugientem retia cervum,
Pervenit aequoreas qua subit Auser aquas.
Illo forte suos lustrabat littore Proteus,
Vectus in egelidi fluminis ora, greges.
Dumque adeo informes immani corpore pristes
10
Transvehit oceanique aequora obire iubet,
Aspexit nympham cogentem ad littora cervum:
Quae formae aequoreas vincit honore deas.
Aspexit, periitque simul, simul intima sensit
Attonitus flammis pectora rapta novis.
15
Ergo avidus ruit, et manibus comprendit utrisque
Ipse feram, magno dum fugit acta metu.
At nympha ingentem procul inde ut Protea vidit,
Non ultra est celeres ausa movere pedes.
Sed potius conversa fugam capiebat et altos
20
Spectabat montes, diruta Luna, tuos.
At Proteus: "Quo (dixit) abis? quo proripis hinc te?
Quem fugis? ah Nais candida, siste gradum.
En ego sum, magni metuunt quem monstra profundi,
Cui cedit salsas Ennosigaeus aquas;
25
Quem toties Thetis ipsa suis pulcherrima in antris
Excepit, thalamis quem Galatea suis.
Siste gradum: nec te moveat quod in aequore dicor
Laxare indomitos et cohibere greges.
Ipse armenta olim potum dignatus Apollo est
30
Ducere et infirmas pascere Adonis oves.
Quin etiam Cytherea undis prognata marinis
Saepe solet concha per vada salsa vehi.
Illam Nereides passim comitantur et omnes
Effusae gemmas, dona beata, legunt.
35
Ne pontum contemne: et habet sua munera pontus,
Munera sylvicolis invidiosa deis.
Quae Diana olim videat si culta, relictis
Montibus, anteferat divitis antra maris.
Atque haec ne credas fallaci pectore dici
40
Forsitan: o celerem siste puella gradum.
Siste gradum formosa: tua en haec accipe dona,
Quae tibi Stoechadio marmore ab usque fero".
Tum vero illa suos oblatum ad munus ocellos
Vertit et ex omni pectore terror abit.
45
Aspicit et cervi rutilantia cornua, quae iam
Coralio Proteus cinxerat ante senex.
Aspicit auratas pendere e pectore baccas,
Quae fulgore ignes exuperare queant.
Accurrit Proteus, cupidisque amplectitur ulnis
50
Cunctantem et figit basia mille labris.
Illa verecundo demittit lumina vultu,
Et cava vicinae rupis in antra fugit.
Prosequitur Proteus iam furti certus, et ambo
Tandem gramineis procubuere toris.
55
Dumque iocos miscent laeti, dum gaudia sumunt
Vltima, dum cupidos mutuus ardor habet,
Speluncam ingressa est centum comitata Napaeis
Cynthia difficilis fessa labore viae.
Vix antro sese intulerant, videre iacenteis
60
Inter se femori conseruisse femur.
Versa dea est, castaeque suos ne forte sorores
Polluerent oculos, opposuere manus.
At Proteus, divae perterritus improviso
Adventu, solitis artibus usus abit.
65
Nimirum tenuem subito conversus in undam
Cedit in infernas tutus amator aquas.
Quo fugis, ah Proteu? tanto in discrimine nympham
Ipse tuam Proteu deseruisse potes?
Illam casta parens trepidantem et multa timentem
70
Opprimit, et collo turpia dona videt.
Et, "Me si qua (inquit) temerati iura pudoris,
Si qua pudicitiae tangere cura solet,
Si quid et esse deam est, si quid mea numina possunt,
Praemia polluto corpore digna feres.
75
Praemia habe et reliquis exemplum esto una puellis,
Quale tui similes munus habere velim.
Nam tu omnes posthac poenis affecta docebis
Ferre quid abiecta virginitate decet".
Haec simul effata est, nympham devolvit in amnem,
80
Quo foret immensi piscibus esca salis.
Praecipitem sedenim Proteus miseratus amantem,
"Haec (inquit) nostrum mortua crimen erit.
Sed quia praeterea in sylvis te ducere vitam
Fata negant, hoc in flumine piscis eris".
85
Dixit. Et illa pios imo dum pectore questus
Fundere vult, vitreo gurgite muta silet.
Exuit humanam mutato corpore formam,
Atque huc atque illuc obstupefacta natat.
Ac ut erat levis candentibus undique membris,
90
Sic et adhuc nitidum leveque corpus habet.
Nullis terga rigent squamis, sed concolor auro
Interpuncta humeris gemmea gutta micat.
Nam, quae pendebat niveo fulgentia collo
Coralia, in similes cuncta abiere notas.
95
Et quoniam assidue in sylvis, dum vita manebat,
Vixit, adhuc sylvas saxaque dura colit,
Nec secus in cunctos ruit infestissima pisces,
Ac quondam est omneis depopulata feras.
Quin etiam memor usque dei fugit aequor et amneis
100
Flumine quos altos excipit unda maris.
Haec ego Damonem memini sub rupe canentem,
Angele, dum bifida retia sarcit acu,
Retia, quae medii protenta in fluminis alveo
Laxarant tenues dilacerata plagas.
105
At tu olim exemplo hoc poteris terrere puellas,
Nequa deae ultricis frangere iura velit.
27. AD BERNARDINVM ROMENAM DE IACOBO IVNTA
Si mihi particulam, Romena o candide, amoris,
Quo te prosequitur, Iunta tuus tribuat,
Iunta tuus, qui nunc tantum te fertur amare,
Quantum nemo unquam fertur amasse aliquem:
5
Non ulla hos prorsus maculent mala menda libellos,
Dum parat haec formis edere nostra suis.
Sed, quoniam ille in te totum sese occupat uno,
In me deesse suo cogitur officio
Interdum et de te assiduae postponere curae,
10
Eius quae a nobis credita sunt fidei.
Aut minus ergo iube te, si pote, diligat, aut me,
Dum nostra haec curat, fac amet ille magis.
28. AD FLAMMETTAM SODERINAM
Et forma insigni, et praeclaro sanguine gentis,
Atque animi praestas ingeniique bonis.
Tum cuius vitam et mores semel ipsa probaris,
Mox hunc constanti pectore semper amas.
5
Vt mirum nil sit, siquis constanter et ipse
Vnam te sancte deveneratus amet.
29. AD FLAMMETTAM SODERINAM
Nec facie inferior pulchrae, mea flamma, Dione es,
Ingenio nec par culta Minerva tibi est.
Tale autem carmen pangis doctissima, quale
Ipsa cohors Phoebi pangere docta solet.
5
Atque ad fortunae tanta ornamenta animique,
Tota quibus mire conspicienda nites,
Accedit, quod te efflictim iuvenesque senesque
Pectora succensos deperiisse iuvat.
Nam de me tibi quid pergat mea musa fateri?
10
Vror io, o, remove saeva puella faces.
30. AD FABIVM SEGNIVM
Viderat Idalios iam iam Venus aurea lucos
Angelium celeri deseruisse fuga.
Viderat et pulchrae desertum ab amore puellae
Praeterea levibus ludere nolle modis.
5
"Scilicet hunc nostri nostrorumque (inquit) amorum,
Contactum et flamma iam pudet esse mea?"
Spiculaque e pharetra maculoso lurida felle
Sumit et adducta librat ab aure manu.
Illa volant feriuntque simul, caecasque patentis
10
Pectoris in latebras insidiosa ruunt.
Tum Dea tabifici consumptum peste veneni
Increpat et celsa ridet ab usque Papho.
"I nunc et nostras audax contemne sagittas;
I nunc et saevas excute corde faces".
15
Deinde quaterdenas inclusum carcere luces,
Ora miser lachrymis dum rigat, esse iubet.
Segnius interea Aonii vetus incola montis
Subvenit et celerem fert miseratus opem.
Ille etenim iratos cantando placat Amores,
20
Ille sua Paphiam mulcet et arte Deam.
Suadet odoratos fundentem ille undique flores
Angelium donis accumulare novis.
Qui nunc ingenti vatis de munere laetus
Consueto nitidum vestit honore caput
25
Amissasque genis inducit mollibus umbras,
Gaudet et Idalia fronde virere comas.
Quin positis novus exuviis nitidusque iuventa
Exilit et blandus carmina blanda canit.
Quasque potest dignas, Segni cultissime, grates
30
Solvit et aeternum se dicat ipse tibi.
31. DE CARMINE POMPEI ARNOLFINI AD MVSAS
Hos versus, Nymphae Aonides, Iovis aurea proles,
Haec Arnolfini carmina culta sui,
Quae vos Pierio puerum docuistis in antro,
Esset ut Hetrusci gloria magna soli,
5
Angelius querna vobis incisa tabella
Ante aram media laetus in aede locat.
Carminis et vestri repetens promissa fidemque
Orat et interea versibus hisce suum
Sponsorem appellat: cui vos dependere par est.
10
Quando mendaces non decet esse deas.
32. AD PHRYNEM
Si tandem praestare mihi te, candida Phryne,
Et facilem et gratam tanto in amore potes,
Possum ego vel duros pro te perferre labores
Ac tibi tum noctes tum vigilare dies.
5
Verum dum simulas quasi non praesenseris unquam,
Quam meus et fuerit quamque sit altus amor,
Ipse tacens rationem ineo, qua ponere curam hanc
Possim et tam duro colla levare iugo.
33. AD PHRYNEM
Inspexti siquando oculos, pulcherrima Phryne,
Ipsa meos, mi omni pectore sensus abit.
Ingentique animus perculsus vulnere amoris
Exilit et circum lumina amata volat,
5
Ac tibi nunc malis, roseo nunc perditus ore,
Nunc in purpureis insidet usque genis,
Quod si tum moriar (quanquam illa beatior est mors
Vita omni atque ipsis invidiosa deis)
Diceris miserum misere occidisse: neque istum
10
Rumorem de te fama tacebit anus.
34. AD AMYLLAM
Dum tu inter sylvas glandem lectura moraris
Ac sine me longos ducis Amylla dies,
Et nunc pendentes spectas de rupe capellas,
Et nunc lanigeras laeta tueris oves,
5
Confeci calathumque tibi fusosque columque,
Qualem nec Mopsi filia dives habet.
Praeterea strophiumque et acus speculumque paravi,
Contextamque ingenti arte periscelidem.
Quae nunc dona a me pulcherrima flagitat Acme,
10
Vtque habeat quid non pollicita illa mihi est?
Sed non ante feret, quam tu iam monte relicto
Ostendes, quanti munera nostra facis.
35. DE AMICA PHOLOE
Hac mihi venturam sese promiserat hora
Setosi Pholoe membra perosa viri.
Nec certe prius illa fidem mentita fefellit,
Cum voluit certas ponere certa notas.
5
Nunc tamen in longum nostros producit amores
Improba, nec certo tempore certa venit.
Ast ea nocturnas horret si forte tenebras,
Audeat e thalamo nusquam ut abire suo:
Ne vos tam fidam, o umbrae, terrete puellam,
10
Et cadet ad vestros hostia pulla focos.
Fallor? an emoto sonuerunt cardine postes,
Obiiceque exempto iam patuere fores?
Sic est. Vos igitur manes umbraeque valete,
Et facite haec redeant gaudia saepe mihi.
36. AD LAVRAM PVELLAM
Qualia ab arboribus pendent sua mala novellis,
Non matura quidem, sed nec acerba tamen,
Qualia vernanti fundunt se margine ab omni
Fraga et purpureo grata colore rubent,
5
Pectore se tales fundunt tibi Laura papillae,
Tales et malae, talia labra rubent.
O felicem igitur, vernanti ex arbore quisquis
Talia mala manu, talia fraga leget.
37. AD DELIAM PVELLAM
Invidet hos oculos tibi Iuno, haec brachia Pallas,
Hasce Venus mammas, hos Thetis ipsa pedes.
Qui te igitur spectat felix, felicior est qui
Tangit, semideus qui oscula ab ore rapit.
5
At quisquis fruitur, quisquis, mea Delia, tecum
Secubat, hunc nemo iam neget esse deum.
38. AD AMYLLAM
Hic tecum, mea Amylla, ad aquam dum sola redibas,
Quivi olim solus dulcia verba loqui.
Hic viridis quondam ramis contectus olivae
Perditus invitae basia rapta dedi.
5
Hic tibi, mi dulceis offers dum blanda racemos,
Inieci cupidas pectora in ista manus.
Hic ego nunc, eheu, moriar desertus oportet,
Vt, quae sunt vitae, sint monimenta necis.
39. VOTVM AMYLLAE NVBENTIS
Has violas, hos narcissos, haec lilia vobis,
Naiades, atque horti cana ligustra sui
Spargit, et ex imo fundens opobalsama limbo,
Hos inter socias ducit Amylla choros.
5
Quod si congressus cupidi perferre mariti
Et dulceis poterit sustinuisse vices
Incolumis, prima subeunt quas nocte, quotannis
Cinget odorata limina vestra rosa.
40. PERSOLVTIO VOTI
Congressus quoniam cupidi tutissima amantis
Pertulit, ancipites sustinuitque vices,
Naiades, hic vobis meritos persolvit honores
Liminaque Idaliis cingit Amylla rosis,
5
Atque eadem fundet tepidi carchesia lactis,
Stabit et ante sacros agna novella focos,
Si toties posthac nimirum invictus Iolas,
Inter se quoties congredientur, erit.
41. IN EORVM OBITVM, QVI PRO PATRIA CECIDERANT,
EX GRAECO
Qui propriae quondam patriae peperere salutem
Vlti hostes valido comminus ense feros,
Dum pugnant coeuntque simul virtusque pudorque,
Effudere animas pectore quisque suas,
5
Graecia ne magnis olim parere tyrannis
Disceret, ac foede regna superba pati.
Materno hos Tellus gremio complectitur atque hac
Iupiter esse omnes conditione iubet.
Nil peccare Deum est eventuque omnia fausto
10
Perficere: haud homini fata cavere datum.
42. AD SE IPSVM
Si te despectum sentis misere atque superbe
Indignisque habitum perspicis esse modis,
Et frustra cecidisse tibi tua verba precesque
In cassumque oculos illacrymasse tuos,
5
Ecquae praeterea fastus iam signa moraris
Illius? ecquidnam, quo movearis, erit?
Ni te tanta movet, Bargaee, superbia, ni te
Contemptum, debes cui minus esse, doles?
Ergo age, siquando patientia victa dolori
10
Cedit et ultorem suscitat ira animum,
Obdura, o, tandem et fastidia desine ferre,
Cuius te immerito perditus ussit amor.
Nec te irrideri patiare inhonestius, et, quae
Fecisti misere tanto in amore miser,
15
Omnia nunc tandem oblitus committe procellis,
Nec posthac, quae te non amat, ullus amet.
43. AD FLAMMETTAM SODERINAM
Erinnam Sapphoque suas ad sidera ferre
Graecia sic quondam est laudibus ausa novis:
Illam ut divino longe praeferret Homero,
Huic nullum e Lyricis diceret esse parem.
5
At vero, legit excultum cum Tuscia carmen,
Quod tu tam docta scribere sueta manu es,
Sic te praecunctis aliis miratur, ut uni
Iam tibi nec vatem praeferat ausa suum.
Tum, quoniam vitae probitate excellis,
10
Habendam Inter Pierias te putet esse Deas.
44. AD EANDEM
Ex oculis istis, ex ista incendia fronte,
Ex isto ardentes protinus ore faces
Ventilat atque adeo flammas spargitque rotatque,
Ex isto tantum nomine saevus Amor.
5
Ipsa igitur licet usque alio tua lumina flectas
Et faciem velo liberiore tegas,
Vrimur, heu miseri, tamen atque absumimur omnes,
Nomine quorum aures personuere tuo.
45. AD GHERARDVM SPINIVM
Ad Soderinam, Spini dulcissime, cum me
Iussisset secum Laelius ille tuus
Ire salutatum, magno inflammatus amore
Porrexi victas victus et ipse manus.
5
Tum, simul ac sensi tam docte et dulce loquentem,
Tam suaves numeros scribere tamque bonos,
Quando una et forma excellens et sanguine avito,
Excellit tantis dotibus una animi,
Vnam etiam merito admirans hanc esse putavi,
10
Cui soli explerit Thespias unda sitim.
46. AD HIERONYMAM ARAGONIAM
Dii tibi nascenti cunctas Hieronyma dotes
Certatim larga contribuere manu.
Nanque hinc Roma potens, illinc Hispania natam
Innumeris regum clarat imaginibus.
5
Ingenii cultus mox accessere supremi,
Quaeque unam Superis antetulisse queant
Ornamenta animi, et pulchrae immortale iuventae
Forma decus, quales credimus esse deas.
Salve igitur, salve heroum certissima proles,
10
Salve olim heroas progenitura parens.
47. GALATEA ECLOGA I
AD VINCENTIVM MALPILIVM
Quas dederit lachrymas Corydon, quas pectore voces
Fuderit, absentes solus dum luget amores
Histonii Corydon, magni et regnator Aquini,
Temporibus dubiis unum quem maximus Alcon
5
Amnis ad Eridani laetissima pascua campos
Miserat, ut late sylvas ditione teneret,
Si vacat atque humilem non aspernaris avenam:
Accipe Malpiliae gentis decu, accipe; quod nos,
Quo memorem gratumque animum testemur et omni
10
Enitamur ope, ut tam clarum nomen in oras
Luminis e nigri tenebris se vendicet Orci,
Nunc demum ornatis carmen describere chartis
Iuvit et argutas numeris iterare querelas,
Quas quondam aerias sic ille exprompsit ad auras.
15
"Infelix Corydon, hic te pulcherrima flentem
Deseruit, patrios petere cum moesta penates
Atque ad Theleboum sedes Galatea rediret.
Illa olim Galatea, tuos quae sueta labores
Lenire et tristes animo depellere curas,
20
Aut tecum incautos fallebat arundine pisces,
Aut summos rara cingens indagine saltus
Laeta sequebatur lepores damasque fugaces,
Atque inde in molli discumbens gramine suavem
Propter aquae viridi labentis ab aggere rivum,
25
Levia fundebat riguam per membra quietem.
At nunc Sirenum scopulis sese abdidit altis,
Multifidamque illic nymphae ad Sebethidos undam
Vsque latens, fratrem letho suspirat ademptum.
Immemor et nostri reditus non cogitat ullos;
30
Luminibus nec saeva suis flavoque capillo
Parcit et, insanis plangens innoxia palmis
Pectora, supremi leges et iura Tonantis
Accusat damnatque deos, quod funere acerbo
Sustulerint iuvenem primo sub flore iuventae.
35
Heu heu quid tantum iuvat indulgere dolori,
Immitis Galatea? quid oscula eburna genasque
Percutere? et capiti immeritos discindere crines?
Ille iacet precibus nunquam reparabilis ullis.
Nec sentit gemitusve tuos, lachrymasve cadentes.
40
Sed iam conciliis divorum adscriptus utrosque
Defigens oculos in nos, mortalia temnit.
Quin igitur potius tantorum oblita dolorum
Et nostras miserata preces Galatea revisis,
Quo se vorticibus latos diffundit in agros
45
Eridanus coeli decoratus sedibus amnis?
Hic tibi perpetui surgent de gramine flores,
Liliaque et violae cultique rosaria Poesti.
Hic etiam media ludet tibi parvulus aula
Curarum Thelgon requies iucunda mearum:
50
Quo nemo in terris puero festivior alter
Seu saltat, seu molle canit, ducitve choreas.
Illum ego blandum ulnis persaepe amplexus apertis
Osculor illacrymans ac, dulci voce parentem
Dum vocat, ingenti penitus consumor ab igne.
55
Nam sine te Galatea mihi non tempora vitae
Grata fluunt, sine te feries non prospera rerum:
Non urbes, non ipsa meum lustra alta ferarum
Delectant animum. Verum, ut nemora invia taurus
Odit et amissa misere dolet usque iuvenca,
60
Sic ego te, quoquo solum vestigia ducunt
Me mea, tam procul hinc absentem conqueror. Eheu
Conqueror. Et surdis iactans verba irrita ventis
Experior nil dulce mihi, quin omnia sordent.
Sordent et nuper deducta ex hoste trophaea,
65
Quae tibi iandudum gestit Ticinus et ingens
Narrare Eridanus; nec non super aggere ripae
Extruere aeterni nobis monimenta laboris.
Hinc et nympharum ridens chorus omnis et una
Venantum caetus miro compulsus amore
70
Grata tum occurret, feret et lectissima dona.
Tunc ego cervorumque greges venatus et apros
Obvius adveniam, cupideque amplexus amantem
Oscula mille feram roseis impressa labellis.
O Corydon, felix Corydon, si gaudia, quae nunc
75
Tute tibi fingis, cepisse immensa licebit.
Scilicet his sylvis haud fortunatior ullus
Venatorum altos posthac cantabit amores.
48. DAMON ECLOGA II
AD LAELIVM TORELLIVM
Flagrabat magno quondam Damonis amore
Chloris Hamadryadum non ultima, quam pater Aegon
Doctus arundinea modulari carmen avena
Erudiit multaque insignem reddidit arte:
5
Seu cantu certare velit pedibusque choreas
Plaudere, seu celeri Nymphas praevertere cursu,
Lethalique procul iaculo transfigere capras,
Imbelles capras, summis dum rupibus haerent,
Aut sese ex alto revolutae in cornua librant.
10
Flagrabat Chloris, tristesque miserrima curas
Lenibat moestis animum solata querelis:
"En mihi contemptique arcus spretaeque pharetrae
Ante pedes, dum me ipse fugis, pulcherrime Damon,
Deflentemque tuo nunquam dignatus amore
15
Et nemorum latebras et inhospita lustra ferarum
Me sine solus obis, et in acres irruis ursos
Aggrederisque apros: ah, te ne vulnere laedant,
Ah, tibi ne validae frangantur dentibus hastae.
Certe ego fida comes, nec tanti ignara pericli,
20
Haererem lateri atque illatos comminus ictus
Exciperem gremioque tuo exanimata iacerem.
O, mihi contingat praedulci occumbere letho,
Optato letho, quo nec felicius ullum
Esse genus possit vitae. Tum denique Damon
25
Et mea magna fides et amor tibi cognitus imo
Tristia nonnunquam eliceret suspiria corde.
Forsan et extinctam tecum miseratus amantem
Extrueres moestum summa sub rupe sepulchrum,
Invida praeteriens qua quondam filia Mopsi,
30
Inscriptum legeret vicino in cortice carmen:
Haud tota interii Chloris, nam maxima nostri
Semper erit pars, incolumi Damone, superstes.
Sed quid ego, heu, miserae mihi ludicra somnia fingo?
Somnia, quae tenues venti dilapsa per auras
35
Dispergunt. Illum multae optavere puellae
Naiades, magnis quamvis e regibus ortae.
Et tamen haud unquam amplexu thalamoque potitae
Dulcia purpureis fixerunt oscula labris.
Non Dryope, non laeta Thoe, non candida Protho,
40
Non et Callirhoe Tyberi genitore superba,
Non Ephyre atque Opis soror, Eridanitides ambae,
Ambae auro et pecudum praestanti vellere dites.
Sed mihi nil obstant haec omnia. Perditus ille,
Ille puer, nostros toto qui pectore sensus
45
Abstulit et caeco patefecit vulnere venas,
Insidet assidue cordi, nec talia curat
Saevus amor, magnos in me dum suscitat ignes.
Quanquam, o, sed Nymphas nobis licet heroinas
Praetuleris, etiamne tuo prohibebis amore
50
Crudelis Damon? etiamne arcere parabis,
Quo minus in sylvas vestigia nota sequamur?
Certe ego, cum libuit nostras deducere in oras
Auribus ignotos Latiis numerosque pedesque,
Saepe tuas lyrico percurri pectine laudes.
55
Tum docui quibus insidiis, quibus artibus olim
Decipias acresque feras pictasque volucres,
Quoque modo informes mediis in vallibus ursos
Ipse queas solus prosternere tutus aprosque.
Nec me carminibus Phyllis, nec blandior Aegle
60
Aequiparat, quamvis tenues inflare cicutas
Docta Aegle, quamvis celebris per compita Phyllis
Agrestem querula moduletur arundine musam.
Invidus (et memini) cum me tua facta canentem
Eridani ad ripas saepe audivisset Amyntas,
65
Agrorum quondam et pecudum praedives Amyntas,
Pinguia cui gelidi parebant pascua Sarni
Inarimeque ferax latisque Insubria campis.
- O, mea si tali celebres decora inclyta cantu
Nympha (inquit) comites inter non ultima nostras
70
Ipsa eris, et Beroe cedet tibi Phyllodoceque -.
Ipse tui sedenim iam tum me ceperat ardor,
Iam tum flamma vorax penetrarat ad usque medullas,
Intonsis ut sola meos testarer amores
Montibus et teneris incidere falce iuvaret
75
Arboribus laudesque tuas, tua nomina Damon.
Quin ego cum calathis olim tibi lilia plenis
Purpureasque rosas immortalesque amaranthos,
Narcissumque crocumque et suave rubentem hyacynthum,
Horrida dum saevis Aquilonibus rigarent,
80
Ausa offerre tuum venissem credula ad antrum,
Sic perii, sic ipsa meo de pectore cessi,
Haeserit ut mediis vox faucibus, et, mihi quae iam
Ipsa diu mecum versans blandissima noram,
Immemori exciderint toto de pectore verba.
85
Sed vos, o Dryades, quaecunque notavimus altis
Carmina corticibus, nostros delete furores.
Forsan et una illum memori de mente fugabo".
Haec simul aetherias Chloris iactavit ad auras,
Oblita infelix serae decedere nocti:
90
Accurrere piae non una e valle Napaeae
Et secum moestae duxere in tecta dolentem.
49. GLYCE ECLOGA III
AD BACCIVM VALORIVM
Extulerat medio iam se nox frigida coelo
Laetaque foecundo spargebat gramina rore,
Cum sua formosae perculsus amore puellae
Limina deseruit Lycidas venator et illa,
5
Illa, imo quae corde prius celaverat, altis
Montibus et caecis detexit vulnera sylvis.
Tu vero, tu, cuius amor mihi crescit in horas,
Valori, et nostro solus iam pectore regnat,
Ceu quondam arentes stipulas cum corripit ignis,
10
Exiguus serpit primum, mox clarus ad auras
Effert se victor lateque incendia miscet:
Accipe et haec Lycidam mecum miserare dolentem.
"Hos, o qui luctus referat tibi somnus ad aures,
Saeva Glyce, meque ante tuos nunc sistat ocellos,
15
Horrida flebilibus rumpentem saxa querelis?
Certe ipsam dirae non te peperere leaenae,
Non tibi praebuerunt immites ubera tigres,
Vbera, quae saevos accendant pectore sensus.
Quin ego, te quoties venientem laetus ad antrum
20
Ipse meum vidi: nostri ne hanc ulla doloris
Cura habet? an ne alios (dixit) suspirat amores?
Ac, nisi me miserum iam tum praecideret ingens
Verba timor: formosa Glyce, miserere furentis,
Dixissem, miserere. Tuum mors, o, mea certe
25
Crimen erit, crimen tantum non ulla tacebunt
Secula, non ullae terrarum atque aequoris orae.
Hoc ipse, intonsos quoties indagine colles
Venator, quoties canibus lustra horrida cinget,
Inscripta tantum testabitur ilice crimen;
30
Hunc sylvae, hunc montes, hunc saxa amnesque loquentur
Interitum et Lycidan extinctum animalia flebunt.
Flebunt et pharetrae, flebunt et retia, et arcus,
Atque canes, et te crudelem saepe vocabunt.
Sed tu, scilicet has lachrymas contemnere sueta,
35
Has voces atque haec imi suspiria cordis,
Nil, o dura, preces, nil o mea munera curas,
Munera, quae multae frustra cupiere puellae.
Quin etiam ingenti fastu nos despicis, omnem
Quod vitam in sylvis inter spelaea ferarum,
40
Noctis et insomnes sub dio ducimus horas.
At non cultorem nemorum Venus aurea Adonim
Sprevit et amplexus setosaque brachia fugit.
Nec tamen ille suas celebravit arundine laudes,
Quas canerent olim summis in montibus ipsae
45
Et Dryades Nymphae et Satyrorum incondita turba.
Me vero in primis dulces aluere Camoenae
Cinxeruntque edera, felici et baccare frontem.
Ac tu, si verax non est mentitus Amyntas,
Nescio quem Dorylan tamen (hei mihi) credula praefers,
50
Idaeum Dorylam, cuius mendacia linguae
Turpia tam multas iam decepere puellas.
Eheu, saeva Glyce, nostrae te sibila cannae
Nulla movent, nostrae solam te carmina Musae
Nil capiunt ingrata. Tuas ego marmore laudes
55
Incidi et longum victurae in cortice quercus
Ipse meos iterans questus et verba notavi,
Quae legisse queant longo post tempore Nymphae,
Dum venantur apros, dum cervum ad retia trudunt.
Atque eadem, ut canerem de se, quid non mihi Leuce
60
Pollicita est? Leuce flavos exculta capillos,
Nigra oculos Leuce, niveas Leuce alba papillas?
Quid non Arctobali, quid non formosa Lycotae
Filia? pelliti quid non Amaryllis Iolae?
Divitiis omnes, omnes et sanguine clarae.
65
Nec minus Autonoe, qua doctior ulla Camoenas
Non colit, unum ardens meme admiratur et unum
Suspirans versusque meos, mea carmina laudat.
Et tibi (quis credat?) nunc invidet aemula seque
Iactat et ante omnes te despicit illa puellas.
70
Tu tamen (heu) nimium confidis imagine formae.
Nec fore iam credis, facies ut candida rugas
Contrahat et flavum mutent tua tempora crinem.
Et rosa, purpureo quae se commendat honore
Mane virens, multo languescit pallida sole.
75
Languescunt violae, languescunt lilia, cum se
Extulerunt primum et canas liquere pruinas.
Sic etiam, forma quae nunc anteire Napaeis
Diceris, amisso flebis mox flore iuventae.
Et veniet (mihi crede) dies, cum te quoque saevus
80
Vret amor, cum te dolor ulciscetur amantem.
Sed quid ego haec surdis nunc conqueror irritus auris,
Irritus et ventis tantum mea vulnera pando?
Illam, illam infelix, illam, dum sola vagatur
Montibus et suaves beneolenti e gramine flores
85
Sola legit, sola et gelidi prope fluminis undam
Nunc dulces somnos, frigus nunc captat opacum,
Illam (inquam) aggressus molli prece flectere nitar.
Heu quid agam? extremi iam nunc libet orbis ad oras
Ire mihi et penitus gentes intrare repostas,
90
Quae diram ingluviem miserorum sanguine pascunt,
Et primum egressos lacerant in littore nautas.
Tum mecum morietur amor, tum denique, quae me
Paulatim absumunt, incendia saeva quiescent.
Ah Lycida, Lycida, quoties, dum pectore curas
95
Volvis et ingratos defles male sanus amores,
Haec eadem suesti tibi fingere somnia, quae mox
Ventorum rapidae ferrent abolenda procellae?
Quin potius, si fata urgent te saeva, iacentem
Hic abicis dirasque tuo de sanguine fauces
100
Magnorum infelix pergis saturare luporum?
Tu laetare Glyce nostra saevissima morte,
Laetare, et quoties alta sub rupe sepulchrum
Aspicies, dic: iste locus mea gaudia servat,
Saevitiae locus iste meae monimenta tuetur.
105
Iamque vale; atque alium, qui te canat, improba quaeras".
50. EVAGEE ECLOGA IIII
AD PHILIPPVM MELIORIVM
Abdiderat montes sese venator in altos
Atque inter densas nemorum moestissimus ornos,
Qua rude frigenti stringit latus Alsula rivo,
Innixus scopulo lachrymas fundebat Amyntas
5
Et pulchram Evageen secum plorabat ademptam,
Evageen, magnum Lygurum decus et cui quondam
Aesis et aeterno devinctus amore Metauro
Paruit et rapido subsedit flumine Tybris.
Ipse eadem cum mane, eadem cum frigida terris
10
Nox erat, infelix gelidas iterabat ad auras
Et nemus, heu, miseris conquestibus omne replebat.
"Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae:
Crescat et e vestris lachrymis ipsa Alsula et ipsae,
Ipsae orni crescant quercusque et gramina, et uda
15
Virgulta umbrosa protendant brachia valle,
Cunctaque testentur nostrum depasta dolorem,
Dum pratis insuetus oves avertit amaror,
Dum mutata dolent tenerae dumeta capellae
Atque infelicem referunt in lacte saporem,
20
Dum mirantur apes casiamque crocumque rubentem,
Atque thymum atque alio saturata sisymbria succo,
Et pressas tristi distendunt nectare cellas.
Lugete o Dryades mecum, o lugete Napaeae.
Occidit Evagee pulcherrima Neptunine.
25
Evagee nostrae spes una et sola senectae
Occidit. Et ruris, quicunque erat, huius honorem
Abstulit evertitque omnis mihi gaudia vitae.
Scilicet id fuerat, bis sex quod mensibus actis
Suasit ab Alphea discedere protinus urbe,
30
Vt te lugubri aspicerem miseranda feretro
Efferri atque tui pars maxima funeris essem,
Contegeremque atro frigentia membra sepulchro.
At non haec olim nobis promissa dedisti
Evagee, non haec durissima tempora, non hos
35
Tum mihi praedixti luctus, cum magnus Acestes
Mitteret, aequoreas qua labitur Arnus in undas,
Tuque tuo invitum discedere ab ore videres
Praeceptisque meum munires provida pectus,
Quasque dabas prudens, ceu sancta oracula, voces
40
Observarem omnes et singula mente notarem
Consilia, ex animo quae nunquam oblivia, nunquam
Eluet ulla dies, quamvis longissima, nostro.
Non ego tum tantos potui mihi fingere casus
Evagee, non tantum unquam sperare dolorem.
45
Quamvis certa mihi luctus praesaga futuri
Signa daret Therapon, cum densos abiete lucos
Caederet et piceas alto de vertice pinus
Deiiceret montisque ferus iuga pulchra comantis
Vastaret, nostris qui plurimus imminet arvis.
50
Quin potius nil illa timens portendere triste
Omina, diis superis faciebam vota meaque
Saepe manu cumulans ingrata altaria donis
Spondebam innumeros posthac tibi credulus annos.
Atque adeo demens tempus iam iam affore rebar,
55
Cum tibi, quos olim foecundos abstulit agros,
Redderet insonti, Latiis qui praesidet oris
Pastor et ingentes rerum moderatur habenas,
Atque volens facilisque omnes tibi linqueret arces,
Munitas arces et pinguia regna Camertum.
60
Et nunc ipsa iaces, nec iam dignare vocantes
Tendentesque manus populos ad sidera utrasque,
Dum miseris miseras implent ululatibus urbes,
Et vocem montes, vocem nemora alta remittunt.
Te variae Bacchi lynces, te saeva leonum
65
Semina et hirsuti lugent in saltibus ursi,
Aprique thoesque atque effera pectora damae.
Flent fontes, flent stagna tuum, flent flumina tristem
Interitum et lachrymis tellus madefacta tepescit.
Hinc seges incultis squalet moestissima campis,
70
Squalent foecundum sitientia pabula rorem,
Amissumque decus passim violaria moerent.
Moerent tota suis virgulta exuta corymbis,
Et pecus infelix deserta in valle pererrat:
Vbera nec referunt sera iam nocte capellae
75
Plena, nec ad caulas redeuntem laeta moratur
Ipsa suam atque aliis secernit bucula matrem.
Omnia sunt macies, sunt omnia luridus horror,
Sunt tenebrae et tristis lethi pallentis imago.
Ipsa haec, quae quondam mihi frigida rura placebant,
80
Nunc odi et, dulces obii quos saepe recessus,
Dum medium curru sol aureus occupat axem
Omniaque argutis resonant arbusta cicadis.
Odi orno, odi et platano, odi aesculo alta
Contecta et radiis non pervia lustra coruscis.
85
Sordent et vivo confecta sedilia saxo,
Sordet et, annosa quae sese ex ilice fundens
Cum strepitu raucum ciet unda e margine murmur.
Quin ego, iandudum posui quas ordine fagos
Ipse tibi et teneras consevi, heu, nescius alnos,
90
Evertam immeritas imis radicibus omnes
Et sylvam aggrediar crudelibus urere flammis.
Ah miser, ah, quo te mentis rapit aestus Amynta?
Nonne vides gemitus lachrymasque ut spargis inanes?
Quin igitur potius viva te fluminis unda
95
Abluis? et precibus manes venerare sepultos?
Forsan et haec olim venient ad sacra, tuique
Vanescent tristes illo post tempore luctus".
51. AD IOSEPHVM BOCCAM
Quod te Pierio laudum spes maxima thyrso
Percussit miroque animum calefecit amore,
Clare puer, multo meme mihi charior ipso,
Laetor et has imo nunc demum e pectore voces,
5
Quas ingens expressit amor meus, edere cogor.
Sic cum carceribus laeti exiluere iugales,
Cunctorum primos inter comitatur euntem
Plausus equum, celeri sic in certamine cymbam,
Quae prior effugit metaeque anteacta propinquat,
10
Hortantur turbae et vim animis praestantibus addunt,
Aurea dum voces Divorum ad limina tollunt
Virtutique omnes una plauduntque faventque.
Non te nobilitas ingens, non magna tuorum
Gloria, non clari virtus spectata parentis
15
Inflavit ventoque animum tumefecit inanem,
Quo minus et Musis et Phoebo deditus uni
Tendere Parnassi salebrosa ad culmina gressum
Discuperes vatumque illic avidissimus omnes
Percipere aeternas et pectore condere voces.
20
Quaque alii lusu soliti se dedere inani
Aetate et vigiles studiorum odisse labores,
Ipse unus per te veterum monumenta virorum
Carminaque assidue multos servata per annos
Suspiceres et noscendi rapereris amore
25
Quos pius Aeneas captae post ultima Troiae
Excidia et flammas, totus quibus arserat orbis
Terrarum, Siculis cursus iteraverit undis;
Quas coeli pelagique minas erroribus actus
Pertulerit, diras quasve ille accesserit oras,
30
Cum miseram Didonem igni consumpsit iniquo,
Cum subiit manesque imos atque infera Ditis
Regna et felices potuit eum visere campos,
Elysios campos, sedes ubi certa quiesque
Nos manet, integre quicunque exegimus aevum
35
Et Lethem sine labe pii tranavimus amnem.
Praeterea superas rediens ut sospes ad auras
Venerit in Latium et Laurentia Tybridis arva
Et miseri casus defleverit unus acerbos
Pallantis primo rapti sub flore iuventae,
40
Vtque atram mox iram ultus magnumque dolorem,
Et puerum Lausum, quo nec formosior alter,
Nec virtute animi praestantior induit arma,
Et Lausi genitorem et Turnum occiderit hostem,
Exposcens meritas inimico a sanguine poenas.
45
Sed quid ego haec memorans primae incunabola vitae
Percurro et notis iandudum versor in actis?
Nam quis te potior culti Ciceronis alumnus
Aut fuit, aut certe posthac erit omnibus annis?
Quis fictas autem causas facundius egit?
50
Aut scripsit meditans ornatius? Haud tibi iam tum
Defuit ingenium puero, non culta supellex
Verborum, non delectus, non copia, non ars
Orantis, mentesque hominum, sensusque moventis
Ducentisque omnem quoties libuisset in iram,
55
Clementemve animum. Quae fulmina, Iupiter, et quas
Ipse faces tonitrusque oculis atque auribus hausi?
Improba persequeris dum crimina sontis et acri
Tristior exterres vultu et sermone nocentes?
Aut cum virtutes imitandaque facta bonorum
60
Concelebras coelique effers ad sidera laudes?
Non ego susceptae culpae mihi conscius ipsi
Non timui faciemque atro pallore notavi.
Atque adeo interdum, si quod gessisse videbar
Praeclarum facinus, mire laetatus abivi.
65
Quin mihi succensum magno virtutis amore
Sensi animum, vitii prorsus scelerumque rebellem,
Excultae tantum poterat facundia linguae
Et tua sermonis praesens suadela Venusque.
Ergo age, clare puer, postquam largissima quondam
70
Effudit natura tibi gremiumque sinusque,
Cuius ope immensos suetus superare labores
Ardua doctarum subiisti templa sororum,
Ambrosia et dulci saturatus nectaris haustu:
Ingredere et nunc iam magnis accingere coeptis,
75
Quae decus aeternum domui, quae nomina genti
Clara tuae pariant famamque in secla propagent,
Ingentes et opes cumulent, nec plurima avitis
Non addant titulis monimenta insignis honoris.
Ac velut Eridanus mediis e montibus altus
80
Volvitur Insubrumque inter fluit arduus amnes
Et summas oriens exaequat flumine ripas;
Cum tamen ingessit Ticinus et Addua fluctus
Plena suos, ruit ille ingens per rura minaxque
Et tandem Adriacas victor supereminet undas:
85
Sic quoque erit, cum te sublimi in sede locatum
Consulet et titulis multis et honoribus auctum
Demittet reducem ad sedes patriosque penates
Virtutum iudex et testis Roma tuarum.
O ego tunc imo (superem modo) pectore quanta
90
Gaudia concipiam? quanto mihi concita motu
Laetitia exultent praecordia? Non pater ipse,
Ipse tuus pater insignis probitate manuque
Strenuus et multa notus virtute, nec ipsa
Ipsa magis mater laetabitur et sibi plaudet,
95
Quanquam ambo tete miro amplectantur amore
Atque suis (veterum licet hic exempla parentum
Perquiras fastosque omnes ex ordine volvas)
Charior haud alius fuerit genitoribus unquam.
Perge igitur teque in summo iam culmine siste,
100
Vnde una ostentat tibi maxima praemia virtus.
52. PETRI ANGELII BARGAEI VARCHIVS
Ad celebres Arni ripas et littora Daphne
Nympha erat, Hetruscae cultrix non ultima vallis,
Quam vetus e summo despectat Faesula clivo
Et mediam inducta Mynio secat avius unda.
5
Illa quidem non apta colo tenuique Minervae
Iam tum, cum virgo primis floreret ab annis,
Vna sed Aonias inter celebrare sorores
Nata choros, totum Phoebo sacraverat aevum,
Grata Deo blandisque comes gratissima nymphis.
10
Haec clari ad tumulum Varchii (namque ipsius atro
Condiderant Varchii manes atque ossa sepulcro
Pastores) Varchii manes deflebat amatos
Et tristem Assyriis spargebat odoribus urnam
Ipsa suo fundens tales e pectore questus:
15
"Heu quis tam duro supremam in funere vocem
Voce sua et lachrymas lachrymis sociabit amicas?
Vos liquidi fontes, vos cultae flumina vallis,
Vos aurae ventique leves, qui, dum fera passim
Saevit hyems, gelida spirantes amnis ab unda
20
Editis umbrosas inter vaga murmura sylvas:
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Hoc erat, hoc, patula quod ab ilice garrula cornix
Praedixit persaepe, meum cum Phyllis ad antrum
Docta, nec hirsuti coniunx non culta Lycotae,
25
Crinibus effusis in mollia terga venirent
Et mihi vernanti legerent de flore corollas.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Heu quis tum mentem miserae Deus abstulit? heu quis
Avertit sensus omnes mihi, cum tua, Varchii,
30
Instaret iam summa dies? quod numen, iniquum
Offudit tenebras oculis? ne moesta viderem,
Quam tibi fata vicem, quam sidera saeva pararant,
Pro dolor, extremam vitae irreparabilis horam.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
35
Nec tamen, interea ni mens mihi laeva fuisset,
Signa dabant obitus Dii non obscura futuri,
Cum coelum assiduis operirent nubibus et cum
Sole dies, astris nox intempesta careret
Et pluviis auctus flueret brumalibus Arnus.
40
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Ah Daphne infelix, quid tum? si praescia luctus
Ipsa tui, tantos casus multo ante videres?
Nam nec rupta semel saevae subtegmina Parcae
Instaurant nentes, nec quem statuere supremum,
45
Praeverterit finem moriens, aut protulit ullus.
Orassem Divos, cumulassem altaria donis,
Consumpsem totas illic ego perdita luces.
Atque oculos, iam iam media cum morte natantes
Et solem et coelum convexaque sidera linquunt,
50
Ah misera his saltem manibus componere possem.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Quis nunc, quis teneros imis in vallibus agnos
Cantet et excelsa pendentes rupe capellas?
Quis rores gelidasque nives, quis frigora et aestus,
55
Fluminaque et fontes, refluentemque aequoris undam,
Et tonitrus, et praecipiti cum grandine nimbos,
Et rerum caussas, et primi exordia mundi
Explicet? heroasque memor describat Hetruscos?
Quis Thyrsim ad fagos? veteres Amaryllida ad ornos?
60
Ad corylos Daphnem? ad myrtos invitet Iolam?
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Ipsa suis, Varchi, tete spoliata racemis
Vitis et amissa laurus Parnassia bacca
Flevit, et excultos edera cingente capillos
65
Hinc illinc capiti tristes haesere corymbi.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Ipse etiam frontem manibus percussus honestam
Lugubresque notas vocesque iteravit Apollo.
Inque cavis Nymphae carmen scripsere comantis
70
Corticibus pini atque aeriae cyparissi,
Esset ut in cineresque tuos et amabile nomen
Aeterni luctus, aeterni testis amoris.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Te Satyri Panesque, leves te, candide Varchi,
75
Suspirant Dryades atraque in veste Napaeae.
Inque antris specubusque imis in vallibus Echo
Muta silet queriturque tacens secum ipsa doletque,
Quod nequeat dulces audire ac reddere voces
Laeta tuas numerosque alludere dulce canenti.
80
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Nec tantum extremi delphin prope littoris oram,
Nec tantum in sylvis sola philomela sub umbra
Luget et ereptos queritur moestissima natos,
Nec quae per scopulos et saxa per avia ponti
85
Deplorant miserae halcyones Ceyca peremptum,
Quantum Flora tuos obitus, divine poeta.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Quas olim numeris volucres mulcebat amatis,
Quas olim in sylvis versus cantare docebat
90
Luscinias, nunc illae inter fruticeta sedentes
Certatim ad luctus lamentaque dura loquaces
Hortantur picas quaeque in frondente palumbes
Consuerant quercu raucas iterare querelas.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
95
Quis tibi? quis tantum, Varchi, certaverit unquam
Praeterea? quis labra tuae male sanus avenae
Admorit posthac? cui tantum audere licebit?
Nam, tibi quae suaves edebat eburnea cantus
Fistula, Tyrrhenus quoties inflavit Amyntas,
100
Ante alios nymphis et Pani acceptus Amyntas,
Triste sonat, numeros omnes exosa modosque.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Heu heu tecum una lusus periere iocique,
Hetruscique sales, et honos, et gloria linguae;
105
Tecum una heu Varchi perierunt gaudia vatum,
Sive illos Tiberis, sive illos educat ingens
Permessus, sive Arnus alit liquentibus undis.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum.
Quin etiam gremium lugubri affusa feretro
110
Alma Venus: - Nobis, nobis heu Varchius (inquit)
Occidit et iamdudum ullo sine corpore imago
Elysios inter manes versatur et umbras.
Non illic versus, non dulcia carmina dictat,
Non Heliconiadum latices a fontibus haurit,
115
Vltima sed Lethen oblivia potat ad amnem -.
Ducite perpetuum mea carmina ducite fletum".
Haec Daphne. At densae coelo cum forte tenebrae
Instarent, summum secuit moestissima crinem,
Mitteret ut dulci memorabile munus amico.
120
"Supremumque vale, Varchi vale optime" dixit.