1. ad Marcum Antonium Nicoletum
Laeta iuventus abit † dum curva senectus,
Frigida quam sternunt flumina Pieridum,
Sustinet hanc Bacchus tribuens multissima dona,
Hinc modo sectantur Bacchia castra senes;
5
Cum mea membra igitur premere importuna senectus
Incipiat, sequor haec, Pegasidas fugiens.
Tu quoque, Prapoti, decus immortale, relictis
Fontibus Aonidum haec, Nicolete, colas.
Vina solent cunctos homines fecisse disertos,
10
Hinc cito, culte, feras huc, Nicolete, pedem.
Te vocat Vlvinus, vita Canussius ipsa
Carior atque oculis, huc Nicolete veni,
Te quoque facundus Ludovicus Brandius orat.
Quid dubitas latices linquere Castalios?
15
Hos, venerande Pater, linquas Noacutia visas
Arva, ubi nunc Bacchus gaudet, ovansque chorus.
2. ad Marcum Antonium Fiducium virum doctissimum
Marce, novem lux et decus immortale sororum,
Quae sum pollicitus carmina mitto tibi,
Haec si tu invenies gravia ac moralia tantum,
Carmina dic vates ista decere pios,
5
Sed sint facta licet quo tempore dona Lyaeus
Distribuit cunctis, potus ego haud cecini;
Haec mihi pangenti innumeri occurrere dolores
Terreni et coeli pax, diuturna quies.
Quae me praecipitem suaserunt spernere Bacchum,
10
Sed quoque Pierides sic voluere piae.
Carmina nostra igitur nunc accipe fronte serena
Nec data, mens dantis conspicienda tibi.
3. ad Bernandinum Locatellum medicum
Dum fera monstra domat celebris Tirynthius heros,
Invictum hunc superat femina sola ducem.
Et modo te terret febris, regina malorum,
Intrepide insequeris dum, Locatelle, mala.
5
Magnanime at, Locatelle, precor iam consere dextram,
Nam febrem, ac febris perdere regna potest.
4. ad Bernandinum Locatellum medicum
Quid medicum torques tam longo tempore inermem,
Quartana, insontem, febris iniqua, senem?
Egregiam laudem referes, modo parce roganti
Crudelis, Thraces quin magis ange feros.
5
Te canet altisoni Locatelli docta Camoena,
Quae Patris intonsi, Pieridumque decus.
Sic tota urbs Vtini inclamat, quartana precantem
Solatur, spondens castra movere cito.
Gaude ergo, Locatelle, latens, prolixus et humor
10
Quartanae tua nam linquere membra parat.
5. ad excellentissimum iurisconsultum d. Sebastianum Merianum
Quem mihi misisti liber est preciosior auro,
Ex animo hinc grates dico tibi innumeras.
Felix Ausonia, observat si haec dogmata vera,
Iussu namque Dei sidera celsa petet.
5
Hactenus at surda est, hinc grando saevit in agris,
Hinc horrenda necat corpora multa lues.
Et Fuscarenus nisi Contarenus et obstent,
Quos tanquam coeli numina magna timet,
Maiorem heu stragem faceret saevissima Erinnys.
10
Sint his Euboici, Nestoreique dies,
Sint tibi, docte Pater, Deus et tua vota secundet
Qui decus es patriae praesidiumque tuae.
6. ad Deum pro salute Andreae Saxi poetae eruditissimi
Caelicolum Genitor, magni miserere poetae
Qui locat in te spem, dum iacet, usque rogans,
Cui licet hic passim dicatur saxeus, adsunt
Et placida et penitus mollia corda, Pater.
5
Ingemit hinc pauper dum hic languet siste furare
Morti: adde et saxo tempora longa pio.
Te mors dira timet, vitae tu maximus Auctor,
Tu pius hinc audi vota precesque meas.
7. ad argutissimum vatem Andream Saxium
Saxa carent animis, modo sed tua Musa fatetur
Esse animum, et pulchrum, Saxe diserte, tibi.
Cur tu igitur Saxus passim modo dicere nempe
Dicere sic Saxum, tu quia sis minime.
5
Sic etiam Parcae vulgo, sic bella feruntur.
Perge ergo Aonidum visere, Saxe, chorum.
Fiducique patris laudes cecinisse, canendo
Et famam extendas, culte poete, tuam.
8. ad Federicum Buiettum sodalem
Si tuus ille Catus Cautus, Buiate, fuisset,
Escam dempsisset, qua modo disperiit.
Non fuit ille Catus, si non fuit ergo, quid inquis,
Aut quereris miserum nunc periisse Catum?
5
Quid fles? Rodentes capit muscipula mures,
Quae quoque pro meritis nil petit a Domino.
9. de excellentissimo Thoma Minadolo medico phisico
celeberrimo Vtini publice stipendiato ad Apollinem
Sunt tuum inventum medicina et carmina Apollo,
Hinc adsis medicis, carminibusque Pater,
Ast hunc praecipue aspicias nunc lumine laeto
Qui dux est vatum maximus ac medicum,
5
Qui modo nos sanat, peperit quos Iulia Tellus,
Qui clara aetatis luxque decusque suae est.
Hic poterit tua mira, Pater, conscribere facta
Qui quoque res scripsit, saevaque bella Agiae.
Vota sua exaudi, medicum Pater optime, alumnus
10
Hic tuus est, quo non maior in orbe viget.
Sed quid Phoebe rogo, tibi cum sit carus? At oro,
Nam vita est nobis carior atque anima.
10. de clarissimo iureconsulto d. Flaminio de Rubeis Vtinensi
Legibus ille Solon sapiens ornavit Athenas,
Licurgus Spartam, Romulidasque Numa,
Cretenses Minos, Haebreos sanctus et ille
Qui vidit laetis numina luminibus.
5
At modo responsis firmatis legibus urbem
Vtineam Rubeum condecorare iuvat,
Quae quoque terrarum poterunt vulgata per orbem
Prodesse et rectos reddere ubique viros.
11. ad excellentissimum Fabium Sforciam oratorem
Romae olim Fabius cunctando restituit rem,
Tuque, Fabi, hanc Vtino restituis properans,
Diceris hinc maior Fabio, Caesarque vocaris,
Cui virtus subito vincere posse dedit.
12. ad Protasium Caimum adulescentem eruditissimum
Grata fuere mihi tua carmina pulchra, dedisti
Quae mihi, quotidie et sunt mage grata quidem.
Ingentesque tibi, iuvenis doctissime, grates
Dico, etsi meritas dicere non valeo.
5
Exigua at virtus mihi, sunt nec grandia facta,
Calliope hinc cesset me cecinisse tua.
Dicimus hoc, non quod tua musa ingrata, quibusnam
Haec non grata foret? Sed quia parvus ego.
Sed tu cantabis si nos labentibus annis,
10
Te quoque, ni fallor, nostra Thalia canet,
Et non te extollet tantum mea Musa poetam
Sed quoque laeta tui maxima gesta Patris.
Perge modo et veteres volvas, nam longior ars est,
Vita brevis, vates sicque eris eximius.
13. ad perillustrem et excellentissimum iurisconsultum et vatem
Faustinum Moisem dominum suum colendissimum
Te tua laetatur, veluti Verona Catullo,
Patria et altiloquo Mantua Virgilio.
Vivere namque solent clarorum carmine vatum
Vrbes, qui cedant marmora Pyrgotelis.
5
Hinc urbes certant de stirpe insignis Homeri
Smyrna, Rhodos, Colophon, quattuor atque aliae.
Coelicolum Genitor tribuat tibi Nestoris annos,
Denique et astrigeri regna beata Poli.
Vt Patriae, ut matri, genitricis prosis alumnis,
10
Sideribus Patrem cernere avosque queas,
Aeternumque Deum, Divorum corda beantem
Dicere cui grates fas erit innumeras.
14.
Austriaci reges, divine Poeta, Camenae
Multa tuae debent, carminibus tuis.
Percurri haec, cedunt clarorum his carmina vatum
Hinc gaudet Natiso te, Miutine, tuus.
15. ad Franciscum Frescum Cucanemum ornatissimum vatem
Docte poeta, novem decus immortale sororum,
Fraternae ut prolis sit mihi cura rogas;
Enumerasque tuo divino carmine causas,
Queis bene confirmas dicta praecesque tuas.
5
Dignaque iam Christi servo responsa moraris
Immites cui non, sed placuere pii.
Hinc tua culta sciat, vates facunde, Camena
Pondere subposui quod mea terga gravi,
Et Christo innumeras incepi dicere grates
10
Qui tibi carminibus corda movere dedit.
16. ad Octavianum Turrim a Templo
Parnasi celebris deserta sede relicto
Templo et Apollineo, fonteque Pegaseo,
Ad tua templa, tuas turres et Silis ad amnem
Contulit, Octavi, te chorus Aonidum.
5
Nil minus est igitur summus si gaudet Olympus,
Terraque miratur Iulia et Ausonia,
Dum formam Alfonsi, virtutem, carmina, mores,
Ingenium, leges, eloquiumque canis.
17. ad Nussium virum perillustrem et optimum vatem
Carminibus cultis, Nussi, mea carmina laudas,
Te iuvat et nomen tollere ad astra meum.
Et licet ignotum nomen, mea musa rudisque
Laude indigna tua versibus atque tuis,
5
Hinc decus eximium Phoebique, novemque sororum
Et Patriae lumen, unica luxque tuae,
Me decet ex animo ingentes tibi dicere grates,
Nam novi me non posse referre pares.
Sed quoque ero memor officii, divine poeta,
10
Dum me auram aetheream carpere fata sinent.
Immemor at si essem, ingratus fortasse vocarer,
Et contra ferret tela timenda Deus.
Ingrati vitium, nam crimen nempe nefandum est,
Aliger hinc coeli pulsus ab arce fuit.
15
At si gratus ero non arma superna nocebunt,
Descendet superum sed magis auxilium.
Fas est ergo tibi innumeras me dicere grates,
Quin et habere animus dum mea membra reget.
18. de Angelo - Grillo
Angelus aetheria summum canit arce Tonantem,
Hic dictante polo Grillus idemque facit.
Sic tuus et vates sacris, Benedicte, Camenis,
Angelus his Grillus dicitur et merito.
19.
Angelus es, fas tibi est rerum agnoscere causas,
Grillus es, hinc fratris est tibi cura tui.
Quin quoque cunctorum Patrum, quae carmine
Mira novo tollunt sidera ad alta poli;
5
Vive igitur felix, quem nunc Benedictus Olympo
Admiratur ovans coelicolumque chorus.
20. in obitum Pauli Regulini medici celeberrimi
Hoc situs est tumulo Paulus, quem Iulia tellus
Edidit et plorat nocte dieque pia.
Omnes humanos sanans medicina dolores
Extulit in terris hunc veneranda senem.
5
Denique et hic meritis pro ingentibus alta
Sidera, ubi immensus cernitur ipse Deus.
21. in obitum Tiberii Deciani iurisconsulti celeberrimi
Tiberium Tiberis Decianum plorat ademptum,
Hunc quoque nunc plorat Adria et urbs Patavi,
Vrbs Patavi, qua tot lustris civilia iura
Floruit illustrans optimus iste senex.
5
Iulia at has tellus superat, dum plorat eundem,
Iulia quae celebrem sustulit alma virum.
Lumine tam celebri tu terque quaterque beata,
Iulia, et extincto hoc es miseranda parens.
Nunc luge, heu genitrix, natum, quin hanc fuge vitam,
10
Namque tibi natus heu clarior occubuit.
Haec dolor at nobis, ratio sed suggerit alta
Addens ad coelos has volitare animas.
Desinat hinc orbis terrarum, desinat alma
Flere parens, natum dum periisse putat.
15
Quin etiam ob proprium damnum iam desine, mater,
Fundere tot lacrimas, invida namque fores.
22. in obitum illustrissimi Michaelis a Turre
amplissimae sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis
Cum tu cardo esses Romae, sanctissime praesul,
Hinc modo te avulso cardine contremuit.
23. in eundem
Turrensis iacet hic Michael, sed caetera cuncta
Novit et Eous, novit et Occiduus.
24. in eundem
Magna tuo Vrbs Vtini, Michael, dum gaudet honore,
Ecce heu letitiam mors inopina fugat.
25. in eundem
Addiderat magnam Turrim sibi Roma rubentem,
Qua modo delapsa flet, dolet atque gemit.
26. in eundem
Carcere dum iustus Michael petit astra relicto,
Dixit ovans, vici, namque parata quies.
27. in eundem
Clamavit moriens Michael, medicina podagram
Tollere quam nescit, sustulit ecce Deus.
28. in eundem
Dirus carcer erat corpus, morbusque senectus,
Nunc Deus haec passum sidera ad alta vocat.
29. in eundem
Sat passus Michael, scandat nunc sidera felix,
Vix Deus haec Michael, cum loca celsa petit.
30. in eundem
Dum vocat heu moriens Michelem Arcangelus inquit:
"Adsum. Gaude, etenim regna parata tibi."
31. in eundem
Dum vocat hunc Sixtus, vocat hunc et magnus Olympus:
"Sixte," inquit, "parcas, nam Deus ipse vocat."
32. in eundem
Sixte, quid expectas Michaelem? Summus Olympus
En vocat hunc, cedas, maxime Sixte, Deo.
33. in eundem
Dum moritur clamat: "Deus, o succurre misello,
Nam pro me optasti tu miser esse diu."
34. in eundem
Felix o nimium felix, sanctissime praesul,
Qui victo hoste pius sidera ad alta salis.
35. in eundem
Nunc vivit Michael, nunquam hunc podagra
Deseret, at summum possidet ille bonum.
36. in eundem
Extinctus Michael, portum quin possidet, Eurum
Tutus ubi haud metuit, nimbriferumque Notum.
37. in eundem
Mortuus est Michael, quin felix, nempe viator,
Namque iter heu fessus finiit ille suum.
38. in eundem
Mortuus est Michael, quin veram ducere vitam
Incipit ac semper haec celebranda dies.
39. in eundem
Vsque Deum atque hominem Michael dilexit et illi
Nunc Deus omnipotens praemia summa dedit.
40. in eundem
Deseruit terras Michael Pater, hei mihi quantum
Praesidium, urbs Vtini, perdidis atque Deus.
41. in eundem
Me tibi commendo, fratrem cunctosque nepotes,
O Deus. Haec Michael, sidera et alta petit.
42. in obitum Antonii Sabbatini iurisconsulti et viri optimi
Est Sabatina dies veneranda, hac luce quievit,
Sanavitque aegros Rex maris etque poli.
Hac, Sabbatine, Pater te ad sidera celsa vocavit
Optimus, ac requiem, quin bona cuncta dedit.
5
Talia non novit mundus tua funera lugens,
Incipe, munde, oculos tollere ad astra graves.
43. in obitum Antonii Sabbatini iurisconsulti et viri optimi
Profuit, Antoni, tibi mors extinguere credens,
Nam post exilium duceris ad Patriam,
Ad Patriam, quam nos lacrimarum hac valle miselli
A Domino petimus nocte dieque pio.
5
Quid, nati, fletis? Ploras quid, Lucia coniux?
44. in obitum Antonii Sabbatini, ad filios
Possidet astra pater, quem vos periisse doletis.
O nati, hinc lacrimae sint gemitusque procul!
Non foret hic flendus, depulsus Tartara ad ima
Si foret, hostis enim tunc foret ipse Poli,
5
Nec quoque poenarum loca si diversa teneret,
Namque hae mox animae sidera ad alta volant.
Dicitis et si vos, quod vestra incommoda fletis,
Magnus quippe error pectora vestra tenet.
Nam decet immenso mortales fidere Regi,
10
Hinc luctus cessent eximiusque dolor.
45. in obitum Iacobi Fannii
Fannius Aonidum decus immortale sororum,
Illustris patriae luxque decusque suae,
Hic situs, at melior summo pars vivit Olympo
Hinc dolor est terris, gaudia magna polo.
46. in eundem
Fannius insignes post proelia longa coronas
Accipit, ac caelo nunc requiescit ovans.
Hunc igitur vatem vates quid fletis ovantem?
Gaudete, Empyreo gaudet en ipse Polo.
47. in eundem
Spiritus infelix, caeco dum carcere clausus,
Spiritus at felix te, Pater, usque videns.
Cum te ergo inspiciam Caelo, quas dicere grates
Quasque referre parem, Iuppiter alme, tibi?
5
Semper habebo, canam semper tua nomina magna,
Caelorum rector, ac tua facta simul.
Fannius haec dixit, modo quo laetatur Olympus,
Dum videt immensi lumina mira Dei.
48. in obitum ex. Iosephi Fabricii
Dum petit alta pius iurisconsultus Ioseph
Sidera Fabricius, tunc polus omnis ovat.
Sensit et ante Iovem plorans ait invida mors, heu,
Celsa quid astra modo iureperitus adit?
5
Cui Deus, immites tibi fas, sontesque tenere,
Subiecere istos fata tuo imperio.
At mites, iustosque nefas extinguere, habere
Divisum imperium cum Iove sufficiat.
49. in eundem
Immitis queritur mors, quod prostratus Ioseph
Sidera Fabricius nunc penetrare queat.
Cui Pater, hic quamvis laetetur spiritus insons,
Sons tamen usque tuo est subditus imperio.
5
Quid modo conquereris? Tristes omitte querelas,
Non ruit ecce tuum, quin viget imperium.
50. in obitum ex. Ioannis Comini
Nos miseri sumus, at felix tu docte Ioannes,
Nam terram nos, tu regna superna colis.
Hic tenebrae, labor atque dolor, sed gaudia Olympo,
Summa quies, necnon lumina mira Dei.
5
Quare igitur cives tua stamina rupta queruntur?
Invidia heu cives num premit Vtineos?
Lumine num mentis sine sunt? Quae causa doloris?
Cum finem dederit Iuppiter ipse malis?
Vtinei cives (nisi fallor) iureperito
10
Eximio et iusto cive carere dolent.
51. in obitum Caroli Crassi medici doctissimi
Dum furit atque homines sternit mors invida, tellus
Iulia quos peperit, saevit et in miseros,
Obvius indignans Crassus fit Carolus illi,
Maxima lux Medicam Carolus atque decus,
5
Aulentem quem Mors obtruncat saevior, at dum
Membra iacent, agilis spiritus astra petit.
Quin quoque fama volat factis extensa per orbem,
Tunc mors exclamans, hei mihi, vincor, ait.
52. in obitum Cornelii Frangipanis
iurisconsulti et oratoris celeberrimi
Frangipane decus Phoebique novemque sororum
Mercuriique, tibi haec disticha cuncta dico.
53. in eundem
Est dolor in terris, sunt gaudia maxima coelo.
Cur? Frangipanis quod modo ad astra volat.
54. in eundem
Nempe erat indignus, Corneli, te, optime, mundus,
Corneli patriae luxque decusque tuae.
55. in eundem
Fata tibi eloquium, Corneli, Iulia tellus
Quo obstupuit, summum moxque dedere polum.
56. in eundem
Mercurius ducit te ad sidera, ducit Apollo,
Frangipane, vident dum merita innumera.
57. in eundem
Fregisti eloquio regum fera corda potentium,
Corneli, eripiens corpora clara nece.
58. in eundem
Eloquium Frangipanis, nova carmina, musas
Iuliaci vates tollere ad astra parant.
59. in eundem
Membra iacent Frangipanis, sed spiritus astra
Alta petit: lacrimae sint, gemitusque procul.
60. in eundem
Nos terras colimus, tuus at nunc spiritus astra,
Frangipane, colit, sint tumulo ossa licet.
61. in eundem
Per mille en casus, per tot discrimina rerum,
Corneli, insignis sidera celsa petis.
62. in eundem
Mortales miseri, mortales undique caeci,
Felix, Corneli, qui loca celsa petis.
63. in eundem
Divitae valeant, fastus, turpisque voluptas,
Frangipanis ait sidera celsa petens.
64. in eundem
Exi, anima, ecce pius iudex est, mitte timorem,
Sic Frangipanis, dum moreretur, ait.
65. in eundem
Quis iacet hic? Frangipanis Cornelius ille,
Quem Tagus et Ganges, Antipodesque colunt.
66. in eundem
Mors cernens animam volitantem ad sidera, clamat:
"Cornelius vivit, hei mihi, victa fui."
67. in eundem
Dum mors prima cupit te, Frangipane, secundae
Tradere, tunc felix spiritus astra petit.
68. in eundem
Quid Frangipanis, mors, membra heu sternere tentas?
Nil agis, exultat spiritus ecce polo.
69. in obitum excellentissimi Ricardi Portunerii
Te, Portuneri, vatem legumque peritum
Qui non flet celebrem, durior est chalybe.
Huic quoque crudeles admorunt ubera tigres,
Mors digna est lacrimis namque, Ricarde, tua.
70. in eundem
Hic sita sunt Portuneri clara ossa Ricardi,
Sed non pars melior, sidera namque tenet.
Haec modo contemnit terras et gaudia videt
Humana, aspiciens lumina mira Dei.
71. in eundem
Iam Portuneri superavit spiritus astra,
Contemptis terris, queis bonus usque gemit.
Numina laetantur, tristantur terra, queruntur
Iuliadum vates, ploret utrumque forum.
72. in obitum Cillenii
Heu cito raptus obit Raphael Cillenius urbi
Iuliadum, quamvis vixerit ipse diu.
Namque erat imbutus tantis virtutibus, annos
Vt foret hic dignus vincere Nestoreos.
73. in obitum Erasmi Gratiani
Sidera Erasmus adit, summus laetatur Olympus,
Adria at hunc plorat, plorat et urbs Vtinum.
Nec mirum, excoluit namque hic pia numina coeli
Et patriae, invictis profuit ac Venetis.
74. in obitum perillustris et excelentissimi medici Budii
Nocturna versare manu, versare diurna
Coi et Stagirae scripta diserta senum.
Hunc medicum, patriae lucem et decus omne iuvabat,
Hinc cito sanabat languida membra virum.
5
Vrbs Patavi hunc plorat medicum celebremque magistrum,
Hinc etiam urbs Venetum flet, decus Hesperiae,
Iulia et ora simul lacrimas effundit et omnis,
Qui non flet, ferro est durior et chalybe.
75. in eundem
Divitias fulvo congessit Budius auro
Et sophiam vigilans nocte dieque tegens,
Non tamen hic tumidus fuit ut pars magna virorum est,
(Quod decet) at gravior et sophus et locuples.
76.
Heu fuge nunc terras, ubi mors dominatur et horror,
Morborumque cohors, Mars et ubique furit.
Huc propera, invenies pacem, nova gaudia vitam
Grataque luminibus lumina mira tuis.
5
Nuncius immensi Iovis haec Cillenius inquit,
Audivere pios Luna Venusque sonos.
Cilleni hinc celebrem petiit Cillenius orbem,
Desertis terris Iuliadisque suis.
77. in obitum Citadini Fratinae
Conditus hoc parvo magnus Fratina sepulchro
Modo, et externis, fide miselle, modis.
78. in obitum excelentissimi iurisconsulti Vincentii a Porta
Doctorem a Porta mors sternere pallida tentat,
Doctores cupiens vincere mox alios;
Denique prostrato hoc Dea saeva, en vicimus, inquit,
Doctores. Contra quis ferat arma Deam?
5
Cui cito se opposuit iuvenis praestantior alter,
A Porta doctor, tunc Dea terga dedit.
79. in obitum Aloisii Luisini medici, fratris sui, et
de elogio sive testamento eiusdem ad Eustachium fratrem quem
hortatur ad dandam sibi suam porcionem
Corpora qui eripuit diris mortalia morbis
Observans Coi dogmata prisca senis,
Conditur hoc tumulo, sed spiritus ima petivit
Tartara, nam sola hac Tartara digna anima,
5
Namque odit moriens insontem ex fratribus unum
Quem semper vivens finxit amare magis.
Quin infelix anima Aetherias volitavit ad auras,
Gaudia et astrigeri possidet alma poli.
Nam fratrem haud sprevit moriens, quem semper amavit,
10
Tunc fuit at miseri mens agitata malo.
Hunc bene non novit properans heu scriba furentem,
Sic mihi tu causa es heu, Figoline, mali.
Non falsus, magis imprudens tu scriba fuisti,
Laesisti et nolens me medicumque simul.
15
At tua mi absenti noceat ne culpa, probetur
Hic furor, innocui fratris et altus amor.
Sic namque elogium reddetur, Figole, nullum,
Assis reddetur dimidium mihi.
Nec quoque dum fient haec, tu indignabere, frater,
20
Eustachi ac capies, quod tibi iura dabunt,
Atque animo volves divinum dogma, quod inquit
Quod mihi tu facias, quod tibi vis fieri.
Hoc quoque, mi frater, lex scripta exspostulationis:
Partem igitur, frater, da sine lite mihi.
25
Nonne ego sum senior frater? Dilectus et idem
A medico, partem da sine lite, rogo.
Nos sumus en gemini fratres, nam iurgia, lites
Non sint, sed regnent pax, amor, alma quies.
Quare age, sponte mihi partem concede bonorum
30
Litibus omissis, nam patet ille furor:
Non sol terrarum flammis opera omnia lustrans
Sic patet, aut summi lumina clara poli.
Ille ambos fratres moriens vocitabat, at absens
Ignarusque mali frater uterque fuit.
35
Quin de me hic etiam semper iucunda locutus,
Hinc satis heu frater cernitur ille furor.
Si fuit ergo furor, partem concede roganti
Facque satis fratri, qui modo iusta petit.
Rem facies gratam fratri, qui morte subacta
40
Exultat coelis numina conspiciens.
Rem facies gratam genitori et fratribus almis
Inter felices qui modo sunt animas.
En liquere omnes isti nos partibus aequis
Haeredes, medicus sensit idemque pius.
45
Audi ergo fratrem, frater, nec sperne rogantem,
Sed fac sim semper ut memor ipse tui.
O utinam medicus noster modo carperet auras
Aetherias, nam non tristior haec peterem.
Sed cum Diis placuit terras hunc linquere parvas
50
Atque amplas sedes nunc coluisse poli,
Negligis heu mihi cur, frater, concedere partem?
Concede hanc fratri, frater amate, rogo.
Nec mihi tu opponas quod sim sine prole. Quid obstat
Hoc mihi? Me fratrem sufficit esse tuum.
55
Nonne etiam prolem nobis dare numina possent?
Nonne motus varios heu vagus orbis habet?
Nec quoque mi opponas, te haeredem linquere fratrem
Vt facile uxorem fas reperire foret.
Partis namque haeres poteras reperire: quid eheu
60
Spernere me licuit? Non ego frater eram?
Nec medicus sprevit fratrem, carissime frater,
Nam bene me novit ingeniumque meum,
Ingenuumque animum, quin summum novit amorem
Quo semper fratrem prosequor atque domum.
65
Ergo modo noli frater contemnere fratrem,
Temnere nam fratrem non licet innocuum.
Nec mihi tu opponas, mihi quod iam pauca relicta,
Exegit factum namque coacte quidem:
Perveni ad Venetam sine nummis maestus ad urbem,
70
Nautae et caupones quos prius acceperant.
Nummis ergo carens exegi pauca misellus,
Accepi et libros ne cito distraheres.
Nec mihi tu opponas, quod tunc mihi dicere contra
Fas fuit, aere carens dicere quid valui?
75
Quid moror at multis? Exaudi quaeso rogantem
Me fratrem, frater, si modo iusta peto.
Ast ego iusta peto, ut docui, concede libenter
Ergo dimidium iam sine lite mihi.
Sint procul a nobis lites, sint iurgia, frater,
80
Atque ira ad dedecus, interitumque trahens.
Inter nos vigeat, frater, concordia, amorque
Et pax atque fides, denique et alma quies.
Sic Deus optatum concedes maximus aevum
Vxori et natis, et bona cuncta tibi.
85
Atque ego semper ero tecum, te et semper amabo,
Prolis erit nobis curaque summa tuae.
Dii precor, heu superi, tristes prohibete furores,
Numina nosque piis cernite luminibus.
Aetherias gemini fratres modo carpimus auras,
90
Nam tot nos fratres deseruere cito.
Franciscus medicus, Bernardus iureperitus
Atque alii quorum nomina me ad lacrimas
Compellunt miserum, quis namque heu talia fando
Temperet a lacrimis et gemitu abstineat?
95
Hi sunt, queis cum nos dum fata Deusque sinebant
Edimus et bibimus, lusimus atque simul.
Mox superum iussu terras liquere iacentes,
Assumpti astrigeri sidera ad alta poli.
Vivimus ergo duo fratres sine amore Tonante
100
Contempto, heu vigeat pax, amor, alma quies.
Neo mihi tu opponas, quod sit mihi coniugis ampla
Dos, felix aevum ducere qua valeam.
Innumeri heu possunt casus contingere queis dos
(Quod Deus avertat) hac sine dote simus.
105
Praeterea (et tu crede mihi, nam vera fatebor)
Dotales fructus non mihi sufficiunt.
Mercedem exposcunt famulae, domus atque locator,
Atque alii quorum nomina fine carent.
Postulat et partem mea vita ac postulat uxor,
110
Hinc defit citius redditus iste mihi.
Quare age, iam tandem, frater, succurre roganti,
Da mihi quod petii dimidiumque libens.
Fortunata anima en medici tibi praecipit, audis,
Quod partem hanc tribuas, frater amate, mihi,
115
Natorum et genitor magna stipante caterva
Cum matre en frater imperat, audis, idem.
Noli audire virum qui quaerat dicere contra,
Non amat hic nostram nam (mihi crede) domum.
Mandata at fratrum praecedant atque parentum,
120
Diligit haec nostram nam pia turba domum.
Si sapis, haud temnes fratrem nec dicta tuorum
Nec mea iurat dabis dimidiumque mihi.
80. in fratrem lugentem uxorem defunctam
Si Deus est genitor, coelum qui numine complet,
Hic tibi nempe magis frater amandus erat.
Tu tamen uxorem ploras noctesque diesque,
Assuetus sociam semper amare magis.
5
Errasti, frater, nam sit licet uxor amanda,
Hic mage amandus erat optimus usque Pater.
Hunc igitur magnum tu errorem corrige amore
Divino et plenus erige ad astra animum,
Parcius et plores sociam, quam semper amasti,
10
Haec nam grata Deo sidera celsa tenet.
81. in obitum Octaviani Manini
Grando, lues horrenda, fames ac proelia regnant,
Regnat ubique timor, regnat ubique dolor.
Felix Octavi, miseras cui linquere terras
Posse et adire datum regna beata poli.
82. in eundem
Sat miseris passus terris, Manine, fuisti,
Iam merita astrigero sunt tua digna polo.
Sic pater atque animam ad felicia regna vocavit
Ac pietate gravi munera magna dedit.
83. in eundem
Te flent Pierides, luget te summus Apollo,
Plorat Vtina, undis urbs sita et Adriacis,
Quin totus lacrimas effundit tristior orbis,
Gaudia laeta tenent sidera sola poli.
84. in eundem
Dum male torquebar dira miser usque podagra,
Vivere dicebar, mors licet illa foret.
Hac modo at ereptus dum felix ducere vitam
Caelestem incipio, falso obiisse feror.
85. in eundem
Pierides lugent, queritur crinitus Apollo,
Vtinei cives sidera saeva vocant.
Pectora percutiunt Veneti, laniata capillos
Livia cara uxor flet, sobolesque gemit.
5
Docte Manine, secant tua nunc quod stamina Parcae,
Dignus eras Pylios qui superare dies.
86. in eundem
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniux, dulcior o soboles?
Vos magis at grates regi modo dicite Olympi
Pellentes lacrimas tristissimamque simul,
5
Namque mea eripuit nodosa membra podagra,
Mecum ferre iubens me mea ad astra bona.
Auxit et ista modis divina lumina miris,
Sint igitur lacrimae, sint gemitusque procul.
87. in obitum excellentissimi Oriphili
Corpore cum multos pugnavit spiritus annos,
Hunc ferus ac pressit plurima lustra dolor.
Successit requies post proelia postque dolores,
Cum placuit Domino, qui regit astra, pio.
88. in obitum Iulii Arcani iurisconsulti clarissimi
Iuliadum lux, arca potens celeberrima legum,
Non hoc marmoreo situs est Arcanus in antro,
Membra caduca iacent, sed spiritus astra petivit.
Illic praefulgens consultos iure moratur,
5
Qui miseras dictis viduas miserosque pupillos,
Consiliisque iuvant, opibus miserosque clientes,
Immites alios manet horridus ultor Avernus.
89. epitaphium in obitum Francisci Amulii viri optimi, poetae et scribae peritissimi
Amulii hic sita sunt mortalia membra sepulchro,
Lucide morte carens spiritus astra tenet.
Flet celebrem vatem, lucemque decusque suorum
Iulia terra parens; sed polus omnis ovat.
90. in obitum excellentissimi iuvenis iurisperiti Gasparis Paulini
In terris tibi, Gaspar, erat deserta voluptas,
Dum praestare foro quaeris opem miseris,
Nocturna ac versare manu, versare diurna
Leges atque pii dogmata sancta Dei.
5
Hinc Pater aeternus modo sidera ad alta vocavit
Ter felicem animam, doctor amice, tuam,
Lux ubi et alma quies regnant, moderator Olympi
Cernitur, angelici sunt sociique chori.
At vos Paulini vestigia clara sequentes
10
Quaerere, doctores, discite regna poli.
91. in obitum Ioannis Mariae Platei Prioris
notariorum collegiatorum ac viri optimi
Vt, Platee, tibi placuit describere multum
Ac struere, argento quaerere et arva novo,
Sic quoque sarcophago placuit tua condere membra,
Parere aeterno caelicolumque Patri.
5
Hinc modo dicendum, dare quod, Platee, placebit
Regi summo animae regna beata tuae,
Nam iustis quae non tribuit bona Iuppiter? Hinc te
Non ploro, nam flens invidus ipse forem.
92. in obitum Ioannis Emiliani canonici Vtinensis
Aurea cum felix properaret ad astra Ioannes,
Cynthius occurrit Pieridumque chorus,
Surgit et astrigeri summus moderator Olympi
Atque omnes superi, tum Pater ista refert.
5
"Macte novo ingenio iuvenis, sic itur ad astra,
Sternitur et mors sic invida, saeva, ferox.
Nobiscum iam, nate, mane, fructusque laborum
Percipe et haec tutus regna beata cole."
93. in obitum Ioannis Emiliani
Clauditur his Ianus, nec pax est ulla neque ullus
Gaudet, at in tota cernitur urbe dolor.
Nec mirum: antiquo hic noster nam distat ab illo,
Hic bonus, ille minax et furibundus erat.
94. in obitum Sini
Ingeniosus erat Sinus, Phoebeus alumnus,
Lux et Pieridum, Iuliadumque decus.
Hoc erat indignum vulgus, tellusque poeta
Sustulit hinc vatem sidera ad alta polus.
95. in obitum reverendi theologi
"Ecce arcem genitor, quam tu mihi, summe, dedisti,
Obsidet hostilis magna caterva, fera.
Ter Pater auxilium, mihi nam mala multa minatur
Quam sine te audentem vix tolerare queo."
5
Sic moribundus ait pietate insignis amicus
Cui Pater omnipotens: "Quam petis, en fore quem,
Namque mea immites hostes nunc dextra fugabit
Prosternetque tibi regna dabitque poli."
96. in eundem
"Si dixi vivens, fiat tua recta voluntas,
Non mea, telluris rex, maris atque poli,
Cur quoque idem moriens non dicam? Dicere cogunt
Sic tua me pietas atque paternus amor."
5
Rettulit haec moriens, timuit qui numina frater
Quem Deus orantem sustulit ad superos.
97. in obitum excellentissimi Bernardi Locatelli medici
octo epitaphia
Ergo bonum vatem, medicum quartana peritum
Aggressa ad Stygias ire coegit aquas?
At vos, Iuliadae et medici vatesque latentem
Contra hanc ferte pii tela timenda cito.
5
Hanc quoque devoveat semper mea musa furentem
Et quem non istam tollere ad astra pudet.
98. in eundem
Ossa iacent medici Locatelli hoc marmore, ademptum
Quem modo conqueritur Iulia terra sibi.
Plorat Vtina magis, quartanae et devovet ignes,
Ausa quod est medicum sternere dira senem.
5
Desine tot lacrimas sed fundere, totque querelas,
O Patria, exultat quem periisse putas.
Fama volat celebris facunda per ora virorum,
Spiritus aetherios pervolat usque choros.
99. in eundem
Dum, Locatelle, cadis, luget tua Iulia tellus,
Pierides moerent, Pieridumque Pater.
Quin Cousque senex, Stagirae et magnus alumnus
Te medicum plorant eximiumque sophum.
100. in eundem
Sol caput obscura nitidum ferrugine texit,
Dulce decus Phoebi, dum, Locatelle, cadis.
Hunc caput ostendat nitidum, Locatelle, rogato
Terrarum fructus, nam sine sole ruunt.
101. in eundem
Dum mortem, Locatelle, tuam meditantur amici,
Auras quae prohibet carpere te superas,
Linquere et uxorem, patriam, natosque minores
Et rura et socios, caraque cuncta iubet,
5
Te miserum inclamant, variosque effundere questus
Et lacrimas, gemitus innumerosque solent.
Flentibus at sociis dum occurrunt gaudia coeli
Quae, Locatelle, tibi fata dedere pia,
Expellunt lacrimas, tecum esse atque aethere vellent
10
Et fortunatum te, Locatelle, vocant.
102. in eundem
Me, Pater alme, iubes terras, cunctosque labores
Vxorem, natos linquere nunc, patriam,
En genitor, linquo, ast animam, cum coniuge natos
Et patriam blandis respice luminibus.
5
Nate pie, huc properes, capias fructusque laborum
Hic animae gaudens aetheriique chori.
Caetera curabo, quae (scis) mea magna potestas
Servat, sed superes tu, Locatelle, polum.
103. in eundem
Desero nunc terras ac te, celeberrima Vtina,
Namque hominum Genitor me vocat atque Deum.
At medici superant celebris decora alta Galeni
Quos modo morborum pessima turba timet.
5
Hos teneas medicos, queis tuta es, maxima Vtina,
His blandire viris, optima Vtina, vale.
104. in eundem
Curavi illustres homines, ignobile vulgus,
Detrahit at vulgus, quis putet ista? Mihi.
Atque ait, arte mea poteram quod tollere febrem,
Quae nunc me oppresso sternere cuncta parat.
5
Non licet at medicis omnes expellere morbos,
Interdum his maior morbus, at usque Deus.
105. in obitum Philippi Frumentini
civis Civitatensis optimi
Quis iacet hic? Frumentinus, quo iustior alter
Doctior in tota non fuit Ausonia.
Sed ne erres, repeto, membra hoc sub marmore claudi,
Spiritus et felix iam sedet ipse polo.
5
Exitus iste manet iustos, ast impia turba
Traditur a summo Tartara ad ima Deo.
106. in eundem
Multa tulit, fecitque pius, sudavit, et alsit
Hic Frumentinus pro Patria atque suis.
Nunc felix caelo meritis pro talibus alto
Gaudet, sint lacrimae, sint gemitusque procul.
107. in eundem
"Me socer Eustachiusque vocant, duo fulmina Pelii
Et Patriae quondam luxque decusque suae.
Quid nati dicam, vestris (rogo) cordibus usque
Sit divinis honos, sitque anima ac patria.
5
Sidera ad alta volo, vos haec mandata Parentis
Servate et Dominus praemia magna dabit."
Edidit haec Frumentinus, tum laetus ad alta
Deserto mundo sidera fecit iter.
108. in obitum reverendissimi Pauli Bizantii
vicarii reverendissimi Ioannis Grimani Patriarchae
Multa vices gessit Grimani lustra Ioannis
Ac tandem hoc Paulus conditus est tumulo.
Ossa sed hic Pauli sita sunt, nam spiritus astra
Possidet, hinc questus, hinc lacrimasque procul.
109. in obitum Paulae Luisiniae
nobilis matronae Vtinensis
Aetatis decimo quinto anno ducta puella
Pulchra fui ad celebris dulcia tecta viri,
Postque decem menses iucundos edere natos
Incepi, impleta est queis cito magna domus.
5
Sed mox innumeros infelix mater alumnos
Extinctos vidi, funera et ipsa viri.
Nunc post lustra decem sex, condita membra sepulchro
Sunt mea, sed laetus spiritus astra tenet.
Maximus hinc demens, qui nunc mea funera plorat,
10
Nam dolet ipse bonis dum mala flere putat.
Quis scit, an incipiat mage lividus esse nefandus?
Sed magis hinc discat nunc bene obire diem.
110. in eandem
Vos tandem video, nati, dulcissime coniunx,
Te quoque conspicio, convenioque libens.
Hic natas linquo neptes carumque nepotem,
Quos semper docui dogmata sancta Dei.
5
Nos servet Genitor, moriens haec Paula parenti
Laetantemque animam tradidit illa pio.
111. in obitum Barbarae Iustae uxoris Vincentii Iusti
viri doctissimi ac poetae celeberrimi
Illustres vates peperit quos Iulia Tellus,
Tempora queis lauro cinxit Apollo pater,
Barbara Iusta polum petit, hanc celebrate sonoros
Audiat Eous, audiat Occiduus.
112. in eandem
Iuste, tuae domui prospexit pronuba Iuno,
Dote suscepta est plurima nam soboles.
Nunc quoque consuluit tibi vatum rector Apollo,
Dum voluit vatem te superesse suum.
5
Quare his innumeras nunc incipe dicere grates,
Solus et amborum maxima facta cane.
Carmina nec mortem curabis pangere contra,
Barbara nam felix sidera celsa tenet.
113. in eandem
Corduba quem genuit, sileat, nam Iuppiter omnem
Optimus et Superum curam habet atque hominum.
Ergo quid immenso iuvat indulgere dolori?
Iuste, feras carae coniugis interitum.
114. in obitum Goselini epigrammata multa
Marmoreo sita sunt Goselini hoc ossa sepulchro
Qui fuit ingenio clarus et eloquio.
Huius magna volat totum modo fama per orbem,
Quin etiam felix spiritus astra tenet.
5
Sic superata iacet mors, hunc dum vincere credit,
Sic mortem virtus perdere summa solet.
115. in eundem
Vim Goselini metuens mors pallida miram,
Eloquii magnum consiliumque senis,
Demisit febrem, qua lingua exaruit aegri,
Ingenuumque dolis sic necat illa virum.
116. in obitum Dominici Venerii patricii Veneti celeberrimi
Dominicus Patriae virtute Venerius almae
Profuit insigni, consilioque pio,
Quin patriae eximiae, patriae quid spiritus orbis,
Terrarum hic celebris luxque decusque fuit.
5
Pieridas coluit sophiamque, hinc possidet astra,
Felix hincque volat docta per ora virum.
117. in obitum Pomponii Taurelli Parmensis viri celeberrimi
Hoc sita sunt Pario Pomponi marmore membra
Qui vixit carus regibus innumeris,
Quin etiam Regi, complet qui numine caelum
Virtutum cumulo quo decoratus erat.
5
Hinc pia Parma suum celebrem complorat alumnum,
Dux quoque flet, Parmae gloria et Ausoniae,
Quin populi lacrimas fundunt ob funera magni
Taurelli, Heroum qui decus omne fuit.
Lumine at indutus coelesti fulget Olympo,
10
Virtutis meritum praemia tanta manent.
Discite mortales radios coluisse nitentes,
Virtutum et vitiis terga dedisse feris.
118. in obitum Iacobi Critonii
iuvenis litteris et armis celeberrimi
Principis irati transfixit dextra Iacobum,
Heu iuvenem, quo non doctior orbe fuit.
Ast haec permisit Divum Pater atque hominum Rex,
Nam iuvenis sapiens aethere dignus erat.
5
Longinquam hinc patriam vocitavit terque parentem,
Et dixit moriens, parcite, sic cupio.
Hinc etiam amissum plorat maesta Adria vatem,
Atque patrem sophiae plorat et Ausonia.
Ast etiam celebrem luget nunc Scotia alumnum,
10
Quin etiam luget Mantua, qua cecidit.
Critoni, miseros flentes solare, Tonantem
Qui summum summo conspicis Empyreo.
Optime Critoni, caros ne despice amicos
Merentes passim Iulia quos genuit.
15
Sic maerent, animo dum maxima dona revolvunt
Heu sua, morte tua, non bona magna poli.
Nam quis ploraret tua maxima praemia volvens,
Et quis non fleret te sine in orbe iacens?
Hinc parcas, nam tunc nos gaudia summa tenebunt,
20
Cum tecum aspicient lumina nostra Deum.
Quid non, Critoni, tunc lumina nostra videbunt,
Cum cernent oculis qui videt omne suis?
Nunc igitur permitte tuos plorare sodales,
Aeternum et felix cernere perge Patrem.
119. in obitum Francisci Venerii
patricii Veneti celeberrimi
Franciscus, sophiae decus, ille Venerius, almae,
Et Venetorum, celebri conditur hoc tumulo.
Siste, viator, iter, ne erres, namque ossa sub isto
Sunt saxo, at felix spiritus astra tenet.
5
Quin quoque praestanti virtute exorta per orbem
Necnon docta virum fama per ora volat.
120. in obitum F. Luisini
Praesens vita brevis, variisque referta periclis
Et fletu et curis innumerabilibus,
Vita futura aeterna, caret cunctisque periclis,
Et fletu et curis, exuperatque bonis.
5
Quicumque ergo bonum Luisinum plorat ademptum,
Incipiat grates dicere caelicolis.
121. eiusdem
Franciscum nunquid Luisinum fletis, amici?
Extinctus non est, parcite iam lacrimis!
Quin felix fruitur vera nunc aethere vita,
Qua nemo ante quidem funera habere potest.
5
Quare agite immensum luctum cohibere, sodales,
Cum pius huic dederit praemia summa Deus.
122. in obitum Euripidis
An quisquam putat esse deis mortalia curae
Et placida innocuos cernere mente viros?
Ecce cothurnati vatis pia membra Molossi
Dentibus ut captam dissecuere feram.
5
Crudeles superi, crudelis tu quoque magno
Nata Dimante uberis rege et amata Soli,
Quam nihil insontem puduit conscindere vatem
Quem propter volitas docta per ora virum.
Quid tibi? Et immeritis iacio mala iurgia divis?
10
Tergeminae hoc Parcae num statuere nefas?
Tantane censemus voluisse piacula mortem?
Criminane obicimus ista, Diana, tibi?
Dicite, Pierides, quibus omnia noscere fas est,
Horrendae fuerit quis pia causa necis.
15
Invidia attribuit multos ut sensit honores
Euripidi, et summos hunc celebrare viros;
Extemplo Emathiam properans accessit ad urbem
Ac triplices mira convenit arte viros,
Orat Anaxagorae veterem deperdere alumnum,
20
Atque velint canibus dilaniare suis.
Illi acreis dicto citius paravere Molossos
Ac subito vatem diripuere pium.
Sic miser occumbens iucundam linquere lucem
Cogitur, infernos et penetrare lacus.
25
Heu tali non digne obitu, venerande poeta,
Sicne es ab infanda proditus invidia?
Phoebe pater, lacerum iam miserate poetam
Confode hanc calamis terque quaterque tuis.
123. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum praesidem
et perillustres Septemviros amplissimae Vrbis Vtinensis
Illustres Proceres, Vtini decora alta vetusti,
Cultores virtutum atque aevi gloria nostri,
Quos amat aetherius summi Regnator Olympi,
Accipite ore hilari Luisinae carmina Musae,
5
Quae referunt Vrbis laeta acta ac Praesidis aequi,
Post data sceptra duci Memo sine fine colendo.
Retulit ut praeses Venetam lux magna suorum,
Quem punire iuvat sontes, frenare superbos,
Et servare pios, pia numina sancta timentes:
10
Quod sedet in solio Memus dux optimus alto
Et duce laetantur celebres populusque patresque,
Vrbs mota est Vtini Venetam fidissima patrum,
Qui Veneti, ut sanguis sunt cari, ut spiritus ipse.
Signaque laetitiae ostendit quae plura fuerunt.
15
Fecit idemque bonus praetor, qui novit et ipse
Insignem Memum, nulli pietate secundum.
Civibus a septem claris comitatus ad aedem
Innumerisque aliis incedit Virginis Almae
(Est Vrbis maius templum), tunc dicere grates
20
Incipit atque omnes pariter, quod numina caeli
Curam habeant Venetum atque Vtini patriaeque Parentis;
Tres quoque praestantes cives urbs legis et illis
Iussit, ut efficiant, fidos quae egisse parentes
Annales referunt, quibus illi haud cedere debent.
25
Hoc nempe effectum est; ut sic virtutibus omnes
Illustrem et meritis Memum dignoscere possint,
Moribus et raris ingentemque urbis amorem.
Electi parent: conantur vincere priscos.
In primis curant, templorum ut turribus altis
30
Aera sonent, glandesque foro procul aere canoro
Ignis agat triplex, Vtini pyra celsa cremetur,
Personet atque hominum clamor, clangorque tubarum,
Edere et immensum strepitum tria tympana pergant,
Torqueat et miles crepitantes undique flammas,
35
Atria et aulaeis ornentur publica pictis,
Figantur varii lychni laquearibus altis
Incensi, et noctem flammis funalia vincant.
Proiciunt lecti cives quoque munera Bacchi
Atque almae Cereris populo turbaeque ruenti,
40
Quae Memi clamans fert celsa ad sidera nomen
Et resonans Echo laetatur reddere voces.
Ad pia templa etiam miserunt dona, canuntur
Facta ubi mira Dei, laudesque Deus rogatur.
Contigit at mirum: nam fons qui tempore longo
45
Aruerat, largas venas ecce edidit almum
Ad Memi nomen, queis mox extinguere flammas
Vicinas potuere, foro mala multa minantes.
Non haec eveniunt superi sine numine Olympi.
Nam flammae subito extinctae pluvialibus undis
50
Signant, quod celebri pax principe cara vigebit
Servatumque forum, quod iusto principe eodem
Aequa lance suis populis sua iura dabuntur.
Compescitque idem solitos includere grana,
Ne laeta in Venetis florescat copia terris,
55
Quos etiam Pluton, Stygiaeque odere sorores.
Contigit ast aliud mirum: contorsit in auras
Namque aliquis mixtum carbone et sulphure nitrum
(Vulgus ait radium) aetherios qui ascendis ad ignes,
Descenditque trahens longas ex aethere flammas.
60
Hoc quoque non factum est superum sine numine Divum:
Indicat hoc aevum illustrandum a Principe nostrum,
Ardentique prece obtenturum hunc aetheris alti
Munera, quae reddant felicia pectora cunctis.
Ter quater et felix qui nunc vitalibus auris
65
Vescitur, hoc duce nam Saturnia saecla videbit.
Hinc oratores patriae mittentur ad almum
Excelsumque ducem; tunc ipsis vocibus omnem
Laetitiam ostendent tollentque ad sidera laudes,
Se commendantes, patriam, patribusque ducique,
70
Quos superum Genitor foveat, tegat atque secundet.
124. Ricardo Luisino iurisconsulti ac poetae
excellentissimo Fiducius Cancellarius
Quae grandi ore tonas, Memi, praeconia laudis,
Dum capit ingenti Marcia sceptra manu,
Gaudia quoque Vrbis longe testantia, cantu
Heroo triplici concinis acta die,
5
Quod Fuscareno et patribus sacraveris, omnes
Fecisse argute Te, Luisine, putant.
Quippe inserta Vrbis vivent annalibus, uno
Omnia dum succussu auferat una dies.
Ergo tibi ex animo grator, dentque ipsa canendi
10
Materiam usque novam, numina sancta precor.
125. de discessu reverendissimi
Pauli Manini avunculi
Vt queritur volucris subreptos Attica foetus
Quos luteo implumes nido detraxit arator,
Dissiliunt lacrimae, quod tu mea sola voluptas
Eriperis nobis longinquas missus in oras.
5
Saltem ego si tecum Solymas comes ipse venirem
Non miser heu penitus, Diis invisusque viderer.
126. in obitum Laurae Susannae
Miramur quid sol latitet sub nubibus atris
...
127. de diva sonante ad Franciscum
Graecia Dardanio non sic laetata triumpho
...
128. de Aloisio fratre doctorato
Dum ruit involvens umbris nox humida
...
129. ad Ioannem de Notariis academicum
Eloquar an sileam quae inspexi solus et hausi,
Tu bene solvebas complura aenigmata iuris
Turbaque pendebat inclita ab ore tuo ...
Macte nova virtute puer ...
130. in Ioannem Baptistam Florium aegrotantem
Quaeritis unde timor qui me prosternit, amici
...
131. ad Antonium Merulam iurisconsultum
Si bene novi, quaereris quod nostra Camoena,
Antonii facunde, tibi nil scripserit unquam.
132. in obitum Ioannis Fontiboni
iurisconsulti Vtinensis
Silvarum Dea casta suis comitata puellis
...
133. ad Franciscum Roscium Philomelum
O clarum Ausoniae lumen quas dicere grates
...
134. ad eundem
Non sum adeo imprudens, causam quin te, optime doctor,
Agnoscam nostri, conspiciamque boni;
Te voco, te auctorem, quod nunc Antenoris altis
Moenibus insistam, legibus ac studeam.
5
Quas ego praeceptor tibi maxime ...
135. epicedium in obitum Terentiae Fontibonae
Quid mihi solamen fidi praebetis amici
...
136. ad Philomelam
Quid, Philomela, gemis? Docto cur corde querelas
Effundis maestas nec requiescere amas?
Te nitidos miror lacrimando condere soles
Atque etiam intactum, tergeminamque Deam,
5
Tu fles perfidiam Terei? Scelerataque facta
Occurrunt? Genio teque vacare vetant?
Dic Philomela, meis nam te considere in hortis
Cerno equidem et tristes fundere ab ore modos.
Crudelis Philomela, dedis non ulla roganti
10
Responsa et summas negligis ipsa preces?
Sed parco, auditum tibi nam dolor abstulit altus
Nec sinit amiculas haec penetrare tuas.
Num sitiens Philomela petes hunc anxia fontem
Qui virides hortos et loca amoena rigat?
15
Num vero esuriens poteris nostra horrea adire,
Haec quae nunc milio post te onerata iacent?
Lautas fugitare dapes scio et optima vina,
Frugalem nullis illecebrisve capi,
Tuum etiam, si forte voles expellere luctum
20
Pallentem, fiet copia larga tibi:
Quae mea dicuntur esse, haec tua tecta puta,
Quasque intus retinent divitias et opes.
Vera loquor, fruere his, dulcem invitaque sororem
Quae sedulo quaerit nunc vagabunda domum.
25
Sunt etiam huc famulae, currus, geminique iugales,
Qui vestros animos exhilarare queant.
Nil audis, Philomela, tuo sed pectore voces
Lugubres pergis promere et alte queri.
Heu quid agam? An te conveniam graviterque dolentem
30
Colloquar et soler, huc placideque traham?
At vereor, cum me miserum prospexeris, inde
Statim abeas laqueos insidiasque timens.
Dii, facite, haec ut nos expectet avicula, nostram
Nec pavitans faciem deserat ista loca.
35
Nunc equidem accedam tacito pede, voceque blanda
Fabor, ne umbrosis devolet arboribus.
O me felicem, illa nihil quem sensit euntem
Iam mollem emitto, femineumque sonum.
Quid luges, Philomela, animae pars altera nostrae?
40
Hinc descende precor, tectaque ad ista veni!
Eheu quid volui misero mihi, defugit illa,
Et iam languidulis vannit ex oculis,
Nil artes profuere, Notus mea dicta voravit,
Profudi rigidis semina littoribus.
45
Scilicet hoc mereor, qui sum conatus habere
Lusciniam in tectis, quae fugit usque viros.
137.
Iam redeunt lenes zephiri, tellusque colores,
Effundit varios exonerata nive,
Iam Dryades captant formosae frigus opacum,
Membraque distendunt per iuga pulchra sua,
5
Iam flet perfidiam Terei Philomela, sororque
Sub domibus nidos figere maesta parat,
Iam niveae incedunt per dulcia rura puellae,
Voceque melliflua carmina blanda canunt,
Iam laeta in virides campos armenta bubulcus
10
Et satura in vitreas postea ducit aquas.
Sed mihi ver nitidum sine te, mea Cynthia, sordet,
Nec puri fontes, nec iuga amoena placent.
138. in obitum Marci Zeni locumtenentis Vtini
et patriae Foriiulii praestantissimi
Marce, piam uxorem, natos natasque relinquis
...
139. ad clarissimum Hieronymum Venerium
praetorem Vtini meritissimum
Felices vivunt fratres, clarissime praetor
...
140. interpretatio verborum scriptorum in ianua
a Caballo locumtentente
Paulatim effugiunt heu tempora, vitam ...
Tutela ast etiam inculpata accedere debet,
Namque omni viri vi pellere iure licet ...
141. ad illustrissimum Carolum Cornelium
Vtini ac patriae locumtententem dignissimum
Qui mare, qui terras, qui caelum numine complet
...
Cunctos hinc moneo, timeant regemque Deumque
Qui spernet, feriam principis hunc gladio.
5
Sic utinam et patriam alloqueris tu, Carole ...
142. de illustrissimo Bernardo Nano
locumtentente Vtini et patriae Foriiuli
Percussum ut speculum radiis solaribus, illos
...
143. de puero nato Bernardo Nano praetori
Praetori Nano mors pallida ademerat urbem
Vtineam, celebres innumerosque viros,
...
Cum natus Nano est masculus ecce puer
5
...
144. contra obtrectatores B. Nani locumtententis
Supplicio odisti dignos, hisque addere poenas
...
145. ad eximium Iulium Cavichiolum
Blanditur Caupo hospitibus, mox deserit illos
...
146. in obitum Iulii Cavichioli
Desine flere Cavichiolum, Nane, gerentem
...
147. ad eximium Celsum Duccum Brixianum
capitaneum et iudicem meritissimum
Nomine tu Celsus, quin mente et corpore Celsus
...
148. de illustrissimo Nicolao Donanto
locumtentente Vtini et p. F. meritissimo
Astra famem innumeris populis, vim, saeva minatur
...
149. ad eundem
Dum victor redit Adriacam Donatus ad urbem
...
150. ad illustrissimum Marcum Quirinum
praetorem Vtini et p. f. meritissimo
Arcis Romanae structor fuit ille Quirinus
...
151. de clarissimo sancto et assessoribus et cancellario
Quis modo Iuliadum Praetor dominatur in urbe?
Sancti quisque vices gerit? Hermes, iuris alumnus
Inclitus, Euganei gloria prima fori.
Quisve scelerum est aequus iudex? Pius ille Ioannes,
5
Vnica retorum lux, Pataviique decus.
Denique quis scriba est? Celeber probitate Rolandus
...
152. ad illustrissimum Nicolaum Contarenum
praetorem Vtini et p. F. meritissimum
Contarene, Pater superum te diligit aequus
...
153. de illustrissimo Contaredo, de ex.mo Madio et de fonte Vtineo
Madius ambiguos potis est dimittere certos,
Hunc decet illustrem nos coluisse virum.
Pieridas pater alloquitur sic Cynthius illum,
Dum iuvat Vtineo fonte fugare sitim,
5
Fonte, Vtini reperit praetor quem maximus urbis,
Contarenorum gloria magna ducum.
154. de fonte Contareno
Si cerere innumeros pavi cum praeside cives,
His iisdem potum me quoque ferre decet.
Laccia fons debet nostris concedere lymphis,
Nam dare nulla Vtino firma alimenta potest.
5
Contarenus aquas nostras nunc comprobat Heros,
Marmoreisque urnis flumina digna vocat.
Edidit haec Turrus, sectans praetoris et altum
Consilium, implevit candida vasa duo,
Quae viva illustri media spectantur in urbe
10
Et modo grata magis sunt populo Vtineo.
155. de Contareno luem expellente
Ausoniae lumen dum, Contarene, videres
...
156. ad illustrissimum Stephanum Viarum
Feminei sexus decus immortale sinusque
Adriaci, Stygios dare terga coegerat hostes,
Maurocena animi praestant, invicta tumentes,
Praesidio superum, victrix arcemque tenebat,
5
Praemia magnanimae astrigeri cum Rector Olympi
Extremas complet terras qui et numine et undas,
Digna dedisse volens, hanc sidera ad alta vocavit,
Magne Viare, igitur decet hinc te arcere dolores
Ac tristes luctus, gemitus compescere at omnes.
10
Tu quoque iam, soboles generosa, expelle querelas,
Ne bona dicaris laete invidisse parenti:
Debellati hostes doleant, laetentur amici
Et nati et generi victricis celsa colentis,
Astra, ubi lux, requies, aeterna ac gaudia regnant.
157. de peste et illustrissimo Viaro
Vicinis postquam praeses vigil urbibus audit
...
158. de fonte reparato a praeside Valerio
Vrbe Vtini locus est, pariis ubi fulta columnis
Tecta novi surgunt, pulchra theatra, fori.
Hic unda, insignes quam lucida ad astra tulerunt
Iuliadae, triplici clarior ore fluit.
5
Parte alia, moles qua regia sidera tangit,
Marmore decurrit limpha per ora novem.
Hos voluere deae gelidos haurire liquores,
Hos passim fontes dicere Pegaseos.
Queis modo posthabitis manantes urbis in arce
10
Perspicuos latices Musae adiisse parant.
Phoebus ait, Valerii dignus fons, dignus uterque
Fons quoque, vos fontes tres coluisse decet.
159. de Baccho conante evertere aquas
Ergo cadent mea regna, furens exclamat Iacchus,
Ob fontem, Valerum quem reperisse ferunt?
...
160. ad illustrissimum dominum Franciscum Ericium
praetorem Vtini et patriae Foriiulii
Teucris Erix contra Alcidem stetit inclitus armis,
Heroem invictum, ut memorat veneranda vetustas,
At tu vincis, Erix, Venetam lux ampla, nepotem
Eloquio Atlantis, sophia sophiamque docentes,
5
Dum sequeris celebris vestigia clara parentis,
Iuppiter in terris quo et non facundior ullus.
Sed quia facta Ericum tot sunt vestigia patrum,
Robora quot silvis, quot caelo sidera, arenae
Aequore quot vasto, fluviis quotque omnibus undae,
10
Ecquis erit vates potis haec numerare canendo?
Hinc iuvat immensas Palmenses dicere grates
Aetherio Regi, terras qui numine complet,
Quod te ad Vtinum his curavit mittier aequum
Adriacusque regens animos Venetum sanctique Senatus,
15
Hinc etiam genuit quos tellus Iulia vatis
Queis Pater Aonidum gaudet diaeque Camenae,
Iuliacos Ericem fines resonare docebunt,
Auriferumque Tagum, et qua cingitur India Gange ...
Vatibus his es dignus Erix, cui Rector Olympi
20
In terris summos atque astris spondet honores.
161. de illustrissimo Francisco Erice provisore Palmae Generali
Si sophiam eloquio iungas, tunc utilis illa
...
162. de illustrissimo Ericeo sindico praestantissimo
Dux belli Troianus Erix belli celeberrimus olim,
Martis et invicti gloria rara fuit.
Adriacus dux
...
5
At, veluti est sophiae, maior Marte furenti
Teucrus ita Ericio dux duce nempe minor.
163. de illustrissimo Sebastiano Erice
sindico generali Terrae Firmae
Dux belli Sicanus Erix celeberrimus olim
...
164. de illustrissimis sindicis Erice, Musto atque Marino
Sunt bene coniuncta haec tria lumina clara, Marinus
Mustus, Erix, magna praesidia Hesperiae.
Nam iuvat, his proceres terras iuga et aequoris undas
Lustrare et populis dicere iura suis.
5
At Mustus signat terras, maria alta Marinus,
Et iuga virtutis candida fortis Erix.
165. ad excelentissimum Rubinum advocatum fiscalem
Rubine, Ericio es gratus, Musto atque Marino,
Dum causae enumeras singula iura tuae,
Namque tuo nectar iucundum manat ab ore,
Pectora quo mulces, quo regis usque animos.
5
Felices bis terque tui, Rubine, clientes,
Exiris ... quos tua lingua facit.
166. ad illustrissimum Bernardinum Belenium
patriae f. i. praesidem amplissimum
Clare tuum nomen cum pulchro agnomine praetor
...
167. de illustrissimo domino Bernardino Belegno
meritissimo rectore patriae Foriiulii
Bernardus celebris, quo claro praesule felix
Terque quaterque olim dicta Aquilea fuit,
Nicoleo templum statuit, censumque reliquit
Virginibus sacris, numina quae colerent;
5
At nunc collapsum instaurat Bellegnus et ornat,
Quo magis haud praeses vivit in orbe pius.
168. ad illustrissimum Bernardinum Belegnum
patriae f. I. praesidem meritissimum
de obitu clarissimi Stephani eius fratris
Mors est vita piis, superum nam scandere caelum
169. in obitu ill. M. Antonii Marcelli Veneti,
ubi probatur illum clariorem et feliciorem Marcello
Romano et obiter etiam de illustrissimo Bernardino
Belegno praeside patriae f. meritissimo
Marcellum Adriaci lumenque decusque senatus
...
170. ad illustrissimum Antonium Grimanum
patriae f. I. praetorem amplissimum
Astreae, Grimane, decus Venetique senatus
...
171. ad perillustrem et excelentissimum vicegerentem
illustrissimi Antonii Grimani Latinum Collo
Rex quondam Latii decus immortale Latinus
...
172. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum
Vtini et patriae f. I. praesidem integerrimum
Fuscarene, mihi misisti mollia vina,
Cui cedunt, quae fert vina Falernus ager:
Innumeras dico tibi, praeses splendide, grates.
Pulchra etiam propter pocula missa simul,
5
Ast haurire videns me dulcia vina Camena,
Imperat, ut redeam Pierias ad aquas.
Protinus huic refero, non sunt haec vina, Deorum
Munera sunt, en sunt nectar et ambrosia.
Queis cito libatis donis, mihi dixit alumno
10
Perge haurire, omni sunt potiora mero.
173. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum praesidem
p. F. I. amplissimum dominum suum colendissimum
Ricardus Luisinus iurisconsultus
Qui mare, qui terras, qui caelum numine complet,
Fulmina contorquens, terruit Osopium,
Exussit mixtum carbone et sulphure nitrum,
Christicolam est laesus nemoque fulminibus,
5
Fuscarene, decus Venetam, lux magna senatus,
Dixisti Vtineis, quos regis, ista tuis,
Vt solaveris cives hac urbes timentes
Innumeros ... interiisse viros,
Arguo at hinc, praeses, celebri quod principe Memo
10
Divina in vestro pax erit imperio,
Tempore quo mixto vivaci sulphure nitro
Non opus est, nam Mars, dum furit, illa petit.
174.
Vrbs Vtini insignis pulcherrima praemia ponit,
Danda illi, celeres qui mage habebit equos
...
Iudex progredit magna stipante caterva.
5
Cavinus patriae gloria rara suae,
Collegae adsunt omnes, quos Iulia tellus
Deligit ...
Incedunt septemque viri, metamque sub ipsam
Iam solis ascendunt celsa parata sibi
10
...
Tunc Fuscarenus Luisinia limina praeses
Turrimque, unde queat cuncta videre, subit.
Illustres adsunt proceres, propraetor et altus
Cataneus, legum lux, decus eximium
15
...
Mox equus hic victor totam perducitur urbem.
Cum donis, plaudens turba et amica favit.
175. ad perillustrem et eximium M. Antonium Cavinum capitaneum et iudicem
maleficiorum illustrissimi Michaelis Fuscareni praes. Vtini
Spernere doctores summi mandata Tonantis
Vulgus ait ...
176. de laudibus aquarum ad illustrem Michelem
Fuscarenum patriae p. i. praes. amplissimum
Bacchica dona alii laudent, mollesque liquores
...
Fuscarene, decus Venetam depellere morbum,
Quo vexabaris, nunc potuere et aquae ...
177. ad illustrissimum Vicentium Cappellum praesidem
Si nunc astrigeri vexaret Rector Olympi
178. de variis hominum studiis et de suo deque illustrissimo praeside
Capello
et de eximimo captaneo dignissimo propraetore
Divitias fulvo mercator congerat auro
179. in obitum illustrissimi Capelli patrui illustrissmi praetoris
Hic iacet Adriacus, lumen Venetumque Capellus
...
180. ad perillustrem et eximium Gasparem Cataneum
propraetorem illustrissimi Capelli
Principibus sapiens consultor tempore prisco
Carus ubique fuit ...
Praetores Vtinum ducunt, velut ante solebant
Ornatos homines sophia, iurisque peritos
5
Qui ducebantur, qui nunc ducuntur ab illis.
Sunt Malmignatus, Meduli natusque paterque
Tres Feramuscae, Cavichiolius atque Capella
Et Forcaturae gemini, Fontana, Latinus,
Brandiolus, Nadius, Ghellinius et Bevilaqua,
10
Angussola, Maro, Azzalinus, Duchius, at sunt
Copra quoque et Brunus, necnon Thomasius, omnes
Hi sunt, atque alii sanctarum lumina legum.
Queis tu Cataneo es dignus, quem Rector Olympi
Diligit ...
15
Hic Fuscarenum quoque diligit atque Capellum
Et Maurocenum, qui te voluere gerentem
Ducere sponte vices, nostris laetantibus oris.
181.
Te Maurocenus quoque clarum iuris alumnum
Elegere vices, Vtino laetante gerentem
...
182. De Alexandro Lisca excellentissomo iurisconsulti Veronensi
vicesg. clarissimi Marci Zeni locumtenentis Vtini et p. f. i.
Graecus erat, nodosque armis caedebat et hostes
...
183. de laudibus Eloisii Bragadeni et curiae
Iustitiam Bragadenus amat, quae maxima virgo
...
184. de illustri comite et eximio iurisconsulto
domino Octavio Copra vicesg.
Perluis excedens ripas, crepitantibus undis
...
185. de clarissimo Magno
dignissimo provisore civitatis f. I.
Lex divina iubet, quod semper amemus Olympum
...
186. de illustrissimo ac reverendissimo
Ioanne Grimano patriarcha Aquileiensi
Dilecti memor antistes gregis ipse Ioannes
Grimanus Turri cernere coepit aquas.
187. de eodem ad d. n. Sixtum Quintum p. m.
Maxime Sixte, vices Christi qui nunc geris urbe
...
188. de pace facta Vtini coram illustrissimo
ac reverendissimo Ioanne Grimano patriarcha Aquileiensi
ad Alexandrum Maninum propinquum
Rectorem coeli Trinus pax signat et unum
...
Hinc laetor dederint vobis quod numina pacem
...
5
Et vestri sancta laetentur pace parente
...
189. ad reverendissimum Paulum Bizantium
Scissa erat heu tellus, languebant undique flores
<>
Cum subito innumeri cinxerunt aethera nimbi,
Qui vitam cunctis restituere satis.
5
Hos thure et precibus placatus Iuppiter almis
Paule, tuis tribuit, sic mala cuncta fugans
...
190. ad illustrissium et reverendissimum dominum Franciscum Barbarum
archiepiscopum Tirensem coadiutorem Aquileiensem
Te redeunte abeunt nubes, solemque reducunt ...
Quid multis? Praetor Nanius te diligit ingens,
Quo nunc laetatur Iulia terra Patre.
Barbare, nobiscum maneas, dum Sixtus ad urbem
5
Te vocat, ecce tuus grex rogat Vtineus
...
191. ad illustrissimum et reverensissimum dominum
Franciscum Barbarum archiepiscopum Tirensem
coadiutorem Aquileiensem dominum suum colendissimum
Dum tu Romuleas auras, iustissime praesul,
Carpebas, nostrum nocte diesque memor,
Insano Turrus torquebat vortice silvas
...
5
Sed tuus en reditus nubes deiecit in auras
Atque undas potuit sistere praecipites ...
Vivere nobiscum an libeat tibi, Barbare iuste,
Barbare, nam sine te vivere quis poterit?
...
192. de laudibus Francisci Barbari patriarchae Aquileiensis
Sedibus angustis praesul sacra sceptra tenebat
Propter aquas Turri celebres, quin caeca iuventus
Virtutem fugiens, cunctarum nescia rerum
Aetherias Vtini carpebat moenibus auras.
5
Hinc sibi molitur, pastoribus atque futuris
Augustas arces praestanti Antistite dignas,
Suggerit ac pueris clarisque alimenta magistris,
Barbariem expellit Christi qui Barbarus oris.
Quare agite, innumeras Pastori dicite grates,
10
Iuliadae, egregias Herois dicite laudes!
Audiet has Ganges, Tagus audiet aurifer, omnis
Audiet ac tellus priscis incognita saeclis.
193. in obitum Francisci Barbari
Parcere quid nulli curat, sic Parca vocatur,
Fertur ita et bellum, quod nullo est tempore bellum,
Barbarus et dictus sic, quod non Barbarus hic est,
Barbariemque omnem patriae quod depulit oris,
5
Viderat Omnipotens cui sunt praesentia cuncta,
Praesulis insignes actus clarosque futuros,
Hinc equidem passim voluit sic dicier illum;
Pastorem hunc celebrem plorat pia mater Vtina,
Hoc quamvis superi summo laetentur Olympo.
10
Sumite vos, vates, plectra aurea, plectra sonora,
Et canite unanimes praestantia praesulis acta,
Praesule digni estis, vobis quoque dignior ille.
Barbarus aetherius praesul dum carperet auras,
Vsque Deum coluit, profuit ac miseris,
15
Hinc Deus ad caeli meritis pro meritis auras
Hunc vocat, ut tribuat praemia magna sibi.
Pastoris celebris vestigia clara sequatur
Quisque sui ut moriens sidera celsa petat;
Nullus avarus erit, nullusque superbus Olympo
20
Non iracundus, Veneris non turpis amator,
Desidiosus erit procul et ferus invidus omnis,
Denique nullus erit, proprium qui diilgit alvum.
Quilibet haec vestram fugiat nunc crimina, caelum
Vt referetur ei, cum mors prostraverit illum,
25
Haec docuit moriens antistes Barbarus almus,
Vrbs Vtini hunc plorat, superum quo curia gaudet.
194. de excellentissimo domino Alexandro Santucio Lucensi
vicario patriarchali meritissimo ad Iuliadas
Expedit ut cito, sic tute Lucensis alumnus
Causarum omne genus, nam duce Luce legit,
Ac duce Luce audit, quem verum amplectitur almam,
At falsum Stygias vitat amens tenebras,
5
Barbarus hunc praesul, cui vita es carior ipsa,
Franciscus reperit, Iulia terra, tibi.
Perge modo innumeras ter felix dicere grates,
Heroasque colens vive beata diu.
195. de Margarita Martinega occisa a marito
Dura Clytemnestra contra dolor arma ministrat:
Cur me igitur, Ludovice, feris te semper amantem
...
196.
Dum furor invadit Ludovicum, Martis alumnum
...
197. in obitum Veneris Baduariae
Extinctam Venerem matrem putat esse Cupido
...
198. materia sumpta ex carminibus Thuscis
nobilis domini Lucii Honesti
Dum paritura gemit tenerum Baduaria alumnum,
Tunc Venus et Veneris extimuere, puer
Ne gemini statuant geminos detrudere regnis,
Hinc subito hanc contra bella timenda parant.
5
Arripit illa faces, rapit arcus, tela Cupido,
Invadunt, dum non talia Diva timet,
Pulchra pudicitiae clipeo Baduara nitenti,
Pectora tutatur, denique utrumque fugat,
Mars cito depulsis superis succurrit et armis
10
Hanc terret cupiens perdere et innocuam,
Quin flammas Iovis et crepitus imitatur Olympi,
Territa tunc terras linquit et astra petit,
Iuppiter at parcit puero sed cogitur huius
Accensas genitrix usque tenere faces,
15
Ante aras Venetae divae, quin cogitur ipse
Bellarum custos semper adesse deus.
199. in obitum Hortensiae Herculonianae
illustris matronae Vtinensis
Immortale decus Romanae Hortensius urbis
...
200. ad Ioannem Martinum Marchesium sponsum
Lucinam, Martine, tuam dum Iuppiter alto
Aethere despexit, credidit esse suam,
Ad te oculos torquens putat idem cernere Martem,
Atque ait, ergo meam Mars sociam arripuit?
5
Fulmina dumque parat, Martem conspexit euntem,
Lucinamque deos, tunc furor omnis abit.
Atque ait, en novus in terris Mars, en nova Iuno.
Lucina est similis, quam pariet sobolem.
Posse datum est soboli mortale huic evincere ...
10
Aequare et forma vel Paphiae puerum.
Savorgnana domus, gemis? Et Marchesia ploras?
Cur modo funduntur tot lacrimae et gemitus?
Aurea Lucinae melior pars possidet astra,
Ergo absint lacrimae, sint gemitusque procul!
15
Mors nitidam cupiens Lucinae extinguere lucem,
Invida, crudelis, lucida membra secat,
At mage claram animam volitantem ad sidera cernens,
Cur modo funduntur tot lacrimae et gemitus?
Aurea Lucinae melior pars possidet astra,
20
Ergo absint lacrimae, sint gemitusque procul.
Lucina ergo mea heu cecidit, dulcissima coniux,
Pars Lucina animae dimidiumque meae.
Praesidium ergo meum me, dulce decusque reliquit?
Lucina ac pario marmore tecta iacet?
25
Ast ego consternendus eram, ne ducere noctes
Cogerer insomnes heu, querulasque miser,
Auriga absumas auratas igne quadrigas,
Queis non fas dominam post superesse suam.
Dulces exuviae tollantur, plenaque luctus
30
Sint cuncta occasum post mea vita tuum.
Quid modo de socero referam caroque parente,
Qui nostram optabant cernere progeniem,
Ludentesque sibi pueros, tenerosque nepotes,
Heredesque auri nominis atque sui?
35
Mortales miseri, quorum spes sistere corda,
Et falsis possunt ludere imaginibus!
Infelix quid agam sine te, lux unica? Flebo
In tenebris, cum te luce mea caream,
Dum, mea lux, tenebras divino lumine pellas,
40
Et socium adducas regna beata tuum.
201.
Savorgnana prius, mox et Marchesa sepulchro
...
202.
Iuppiter ad summum Lucinam sustulit orbem
...
203. in obitum Artemisiae Strassoldae
Savorgnana orta est, Strasolda at finiit annos
...
204.
Nobilitas, forma ac probitas periere, Strasolda,
Iulius Caesar uxorem praedefunctam alloquitur.
Mausoli coniux mirum struxisse sepulchrum
Artemisia maritum alloquitur:
5
Quid, dulcis coniux, iuvat indulgere dolori?
205. in obitum Blancae Ruziniae Venetae
Non te odi, Vranici ut fingunt, carissima Blanca,
Formosam resonare docet Amaryllida silvas,
Litora quin Mopsus Adriaca, ac Celadon,
Hi cantare pares et respondere parati,
5
Felix quae vates hos, Amaryllis, habet.
206. ad excellentissimos iurisconsultos Savorgnanum et
Prampergum qui Cormoreum flumen sine periculo transierunt
Troius Aeneas, veterum lux magna virorum,
Fortis ductor, aquas horruit aequoreas,
Marphisa, in terris nemo quam terruit, undas
Insanas fassa est extimuisse maris.
5
Vos quoque non pudeat fluvios metuisse furentes,
Queis animum mitem lex, toga, musa facit,
Nam si corda ducum montes timuere marinos,
Multo nempe decet corda pavere magis,
Nec quisquam opponat, cara est quod turba clientum,
10
Nam patronorum carior est anima.
Si vero obiciunt, laudis quod summa cupido,
Dicam quod stulti est mergier in fluvio.
Mos veterum servandus erat, quod flumina flava
Auctaque sunt nullo traicienda modo,
15
... Madius servavit ad unguem,
Cormoreo rapido dum cito terga dedit.
Tanti, quaeso, viri vestigia clara sequamur,
Hoc duce nulla unquam sunt metuenda mala.
Hic sophia et vario clarus tu testis Vtina,
20
Tu quoque Verona et testis et Ausonia.
Contarene pater, iustum cum queris et almis
Legibus ornatum, repperis hunc hominem.
207. ad clarissimum iurisconsultum
dominum Flaminium de Bubeis Vtinensem
Dum poenas Domini pulchro meditare libello,
Innumeras plagas, vulnera saeva pii,
Et prolata illum contra crudelia verba,
Christicolam ex oculis fons ruit eximius
5
... mortalibus aegris,
Pastori summo consilia alta dicans,
Consilia incertos potis es queis reddere certos,
Litibus et longis eripere atque Erebo.
Iure igitur celebres tollunt ad sidera vates,
10
Te ... praemia et alta manent.
208.
Mittitur a patria orator Vincentius alma,
Atria Magnanimi Mantuae ad alta ducis,
Quae mittit patria, est celebris, qui mittitur omnes
Facundos vincit, hinc quoque nomen habet.
5
Mittitur ad quem dux nempe est dilectus Olympo
Et lux Ausoniae, perpetuumque decus,
Quem Maro grandiloquens clarae si Mantuae alumnus
Viveret, omisso Caesare nunc caneret.
209. ad Alphonsum Antonium virum perillustrem
et omni laude dignissimum Ricardus Luisinus iurisconsultus
Nondum ortum, cui sunt praesentia cuncta futura,
Te Regem Alphonsum viderat usque sequi,
Antonine, deus magnum patriaeque, domusque,
Quem Phoebusque pater Pieridesque colunt,
5
Imponi hinc voluit tibi nomen regis Olympo
Dilecti, hoc melior nullus in orbe fuit,
Hic animi affectus sapiens vincebat et iram,
Hinc socii, hinc hostes hunc coluere ducem.
Alphonse, hunc regem sequeris, tua maxima virtus
10
Hinc splendet, te omnes et cecinisse iuvat.
210. ad excelentissimum Nussium
doctorem litterarum humanarum
Smirna, Rhodos, Colophon, Salamin, Chios, Argos, Athene,
Captum oculis vatem percoluere senem,
Sed quae laetatur celebri Verona Catullo,
Mantua et altiloquo clara Marone suo,
5
Scipio dilexit Romae, lux unica, alumnos
Parnasi, his Caesar magnaque dona dedit.
Quid memorem Heroas alios, qui semper poetas
Insignes aliis praeposuere viris?
At, mihi si linguae centum, sint oraque centum,
10
Non essem cuntos dinumerare potis,
Non latuit veteres, quod carmina marmora vincunt
Et quod laudati versibus haud pereunt,
Marmora sternuntur quod tempore, fulmine caeli,
Flumine seu rapido, quin et ab hoste fero.
15
Hinc Macedo ad tumulum dum rex pervenit Achillis
Invicti celebrem, sic ait illacrimans:
"Fortunate, tubam cui tam reperire canoram,
Atque adeo vatem fas fuit altisonum,
Quid mirum est igitur si tu, qui carmina pangis,
20
Carior es cunctis, atque anima, atque oculis,
Cuius tantum homines intus nunc praeterit omnes,
Ante alios quantum Pegasus ibat equos.
Te quia ferre iuvat Luisinus lucida ad astra,
Dicuntur grates, docte poeta, tibi.
25
Felix urbs, Natiso liquidis quam interluit undis,
Ab te, qui mores, dogmata et alma doces,
Qui turpe et vitium loca Tartara trudere ad ima,
Tollere virtutem sidera ad alta soles,
Et quoque nunc felix, quod continet ossa Boiane,
30
Quae faciunt miris corpora sana modis,
Ede precor, quae descripsisti carmina, Nussi,
Sit magis ut servi cognita vita Dei,
Et rex laudetur Superum qui diligit omnes,
Qui nunc immemores sunt patris aetherei.
35
Iamque vale et iuvenes celestia perge docere,
Nam praeceptores regna superna manent.
211. in obitum Alphonsi Belgradi vatis,
iurisconsulti et oratoris Vtinensis celeberrimi
Invadunt miseros homines timor, ira, dolorque,
Hosque angunt variis nocte dieque modis.
Alphonsum his curis divum pater atque hominum rex
Eripuit, cessent hinc lacrimae et gemitus.
5
Spiritus et corpus certant, dum vescimur aura
Aetheria, varius undique et hostia adest.
Alphonsus longe a bello est, sedesque petivit
Sidereas felix, pax ubi et alma quies.
Spiritus in terris obscuro est carcere clausus,
10
Donec fata vocant sidera ad alta pium,
Carcere at hoc caeco Alphonsum moderator Olympi
Eripuit, gaudent angelicique chori.
Corporis in mole heu languet dum spiritus, almi
Lumina non potis est cernere clara dei.
15
Hinc Alphonsus ait: "Valeant mea membra polique,
Spiritus astrigeri lumina conspiciat."
"Si in terris fueris, Veronae, Alphonse, sedebis,
Si in caelis, poteris rate sedere polo."
Iuppiter haec; spernit terras Alphonsus et astra,
20
Advolat, hinc luctus sit procul atque dolor.
Non tua ploramus, nam te nunc vivere caelo,
Quin, Belgrade, laetor, sed mala nostra magis.
Mergitur ut puppis celebri viduata magistro,
Heu tua sic sine te naufraga nunc patria est.
25
Nostrum quisque miser mundi dum navigat aequor,
Extimet heu ventos, monstraque cum scopulis.
Alphonsus portum obtinuit tutusve quiescit,
Hinc pater Alphonsum desine flere tuum.
Expavet heu saevos latrones, frigora et aestus,
30
Dum per dira facit arva viator iter,
Erroresque viae varios anguesque ferasque
Vesanamque famem pertimet atque sitim,
Non haec Alphonsus metuit, nam sidera adivit,
Iam felix fruitur luminibusque Dei.
35
Te pater heu plorat, coniux, natique minores,
Te quoque nunc luget maxima turba reum,
Et merito, quisnam te nato teque patrono,
Iudice te melior, te patre, teque viro?
Alphonse, hos solare omnes, vitaeque dolores
40
Pande hominum et summi gaudia vera poli.
Marmore sub gelido ergo iaces, Alphonse, iacentes
Tecum tollebas astra qui ad usque alios.
Ergo iaces solus, turba comitante solebas
Ausoniae, qui urbes ire per eximias;
45
At iacet hic corpus, mens non, mens sidera adivit,
Gaudet et innumeris iam comitata animis.
Aequoris ut quondam insanis Leander ab undis
Infelix iuvenis obrutus ecce fuit,
Sic modo curarum obrueris Leander ab undis
50
Morte tui Alphonsi, qui tibi carus erat.
Iuppiter at postquam hunc ad sidera summa vocavit,
Mitte precor, gemitus, mitte, precor, lacrimas.
Bello erat Alphonsi gradus ut, dum carperet auras,
Sic pace est, domini dum loca summa colit,
55
Felix, cui licuit post bella ingentia Caeli
Pace frui aeterna, luminibusque dei.
"Dignius est caelum Verona", Iuppiter inquit,
Alphonsum his dictis sidera ad alta vocat.
Hoc iacet Alphonsus Belgradus marmore, maior
60
Carmine quo nullus, legibus, eloquio.
Hunc vocat Alphonsum Belgradum Iuppiter altus,
Namque gravem meritis hunc satis esse videt.
Quis fuit Alphonso Belgrado iustior unquam?
Quisque magis prudens? Hinc tenet astra modo.
65
Mors prior Alphonsum vicit, quin corpora tantum,
Non animam, quae nunc possidet astra et ovat.
Quae tenet Alphonsus caelestia regna, paravit
Legibus, eloquio, carminibusque novis,
Hic sita sunt membra Alphonsi, sed spiritus astra
70
Possidet, indigna hoc terra misella fuit.
Quid, Leandre pater, ploras nunc omnibus horis?
Desine flere, tuus sidera natus habet.
212. ad Marcum Antonium Fiducium
Accepi ingentesque piros, versusque disertos,
Quos mihi misisti, Marce perite, tuos,
Muneribusque tuis corpus mihi pascere fas est,
Atque animum hinc grates dico tibi innumeras,
5
At quia tot fures nocuere, ut scribis, agello,
Hinc contra fures carmina mitto tibi,
Solacium oppressis socios habuisse malorum,
Ergo fronte hilari carmina nostra legas.
213.
Hoc opus est mirum, vatum quo lingua priorum
Panditur, hoc celebris condidit auctor opus,
Nempe opus eximia Fiducius edidit arte,
Illustris Patriae luxque decusque suae.
5
Non tot habet magnum fulgentia sidera caelum,
Dicendi insignes quot liber iste modos.
Hoc opere inspecto facient nova carmina vates,
Queis cedent veterum scripta diserta virum,
Gaudeat hinc Vtinum, laetetur Iulia tellus,
10
Ausonia exultet, denique et orbis ovet.
214. epitaphia quattuor in obitum
Marci Antonii Fiducii scribae et cancellarii
illustris Comunitatis Vtinensis
Pessima, Fiduci, dum te mors sternere tentat,
Hanc ope divina sternis et astra petis.
Tunc ait haec cernens te lucida ad astra volantem:
"Hunc ego dum conor vincere, victa fui."
5
"Fortunate senex, miseras cui linquere terras,
Horribilemque datur vincere posse necem,
Post varios casus, post tot discrimina rerum,
Ad nos tu tandem, dulcis amice, venis.
Gaudeo, Fiduci, gaudent fidique sodales,
10
Te licet in terris lugeat urbs Vtini."
Haec Arrigonus, superas Fiducius arces
Dum petit, et Salomon haec eadem repetit,
Clapiceusque simul, Varusque, at Rector Olympi,
Oscula dans: "Astris hic quoque vivat", ait.
15
Hetrusci reges scribas coluissse feruntur,
Hos colit et celebris publica Res Venetum.
Hinc te, Fiduci, venerata est mater Vtina,
Cui quoque rex superum regna beata dedit.
Tarquinio reddi regnum dum vellet ademptum,
20
Obsidione urbem Porsena Romuleam,
Incepit premere, at scribam tunc Scaevola magnus
Percutit, et regem percutere ense putat;
Nam tunc omnias regales scriba gerebat,
Et rex Romano non bene notus erat.
25
Ornasse Hetruscos reges hinc collige scribas,
Quos quoque nunc ornat publica Res Venetum.
Hinc te, Fiduci, admirata est mater Vtina
Innumeris meritis et pietate gravem.
215. ad Fiducium
Ad coelum usque tua est fiducia magna ferenda,
Fiduci, patriae luxque decusque tuae.
Quis foret hunc ausus nostrorum pangere librum,
Quem lector versans rite peritus erit?
5
Hoc facile invenisse licet cuncta, ordine miro
Sunt sita namque suis singula quaeque locis,
At quem non citius reddet liberis te disertum,
Fas erit hunc saxum dicere, non hominem,
Hinc tibi, Marce, labor, quo nunc prodesse sequenti,
10
Virtutem quaeris, numina amica facit.
Fortunate senex, cui numina facta secunda,
Nosque felices queis liber iste datur,
Plenior est nullus, non hoc praestantior ullus,
Vtinei hunc vates vos cecinisse iuvet:
15
Nam decet in terris vos famam extendere factis,
O Iulium clarum, magnanimumque genus.
216. de eodem
Magnus Alexander felicem dixit Achillem,
Cantavit vates quod sua facta bonus.
Viveret hic, Vtinum, felix quoque diceret, isto
Fiduci narras quod sua gesta libro.
217. a Tritonio abate
Antoni, periere, abbas clarissime, tecum
Ingenium, mores, eloquium et pietas,
Sol caput hinc fusca nitidum ferrugine texit,
Aeternam noctem Iuliadaeque timent.
5
Te Deus indignum terrarum noverat orbe,
Hinc tibi donavit regna beata poli.
Fortunate abbas, cui talia fecit Olympus
Ocia, nos miseri, quos ferus hostis agit.
Iuliadae, nunquid celebrem ploratis alumnum?
10
Extinctus non est, parcite iam lacrimis,
Quin felix vivit caelo Tritonius abbas,
Ante obitum nemo quo penetrare potest.
Conditus hoc tumulo pius est Tritonius abbas
Maxima qui Patriae lux fuit atque decus.
15
Plorat maesta domus, lugent tristesque sodales,
Vrbsque Vtini heu tanti funera acerba viri.
Marmoreo hoc tumulo Tritonius ille quiescit
Quem coluit celebrem sic pia Roma diu,
Hunc admirata est quoque clarum mater alumnum
20
Ingenium, mores propter, et eloquium.
Tritoni, haud potuit fera mors te vincere, at illa
A te (invecta licet) nunc superata gemit,
Nam tuus aetherias penetravit spiritus auras
Et tua fama divum clara per ora volat.
25
Hoc situs est tumulo celebris Tritonius abbas,
Cuius fama volat docta per ora virum,
Tantum summa potest virtus, quam discite vos, o
Fortia qui vultis frangere tela necis,
Nempe Scythae miseri, sed terque quaterque beati
30
Christicolae: hos etenim regna superna manent,
Tartarei ast illos horrores, saevaque Averni
Supplicia, Eumenidum vipereaeque comae.
Ergo suos omni defunctos tempore plorent
Turcae, at Christicolas non ita flere decet,
35
Lux igitur patriae, cum iam Tritonius abbas
Sublatus fuerit sidera ad alta poli,
Nulli flere licet, sed lumina clara videntem
Orare, ut prece nos sublevet usque sua.
218. in obitum ecc.mi Vincentii a Porta
Doctorem a Porta mors sternere pallida tentat,
Doctores cupiens vincere mox alios,
Denique prostrato hoc, Dea saeva en vicimus, inquit,
Doctores. Contra quis ferat arma Deam?
5
Cui cito se opposuit iuvenis praestantior alter,
Porta doctori tunc Dea terga dedit.
219. in obitum illustrissimi Silvii
Foriiuliensis ducis celeberrimi
Iulia terra suum maestissima plorat alumnum,
Quem quoque flet prestans Adria tota ducem.
Silvius hic dictus, virtutum maxima silva
Quid foret, hunc vates nos cecinisse decet.
5
Tempore nam pacis, bellive hoc clarior unquam,
Quis fuit illustri, magnanimoque viro?
Cuius busta iacent pario veneranda sepulchro,
Spiritus at summum stans ovat ante Deum.
220. ad eundem
Silvius, altiloqui cecinit quem Musa Maronis,
Clarus erat celebris Troianae gloria gentis,
Clarior hic, quo olim laeta est Liquentia alumno,
Dum Iovis imperio vitales carperet auras,
5
Invidus hinc Tiberis doluit, licet undique haberet
Magnanimosque duces, procerum magnamque catervam.
Silvius hic Veneti decus immortale senatus
Quem Thraces timuere feri, quem numina amarunt,
Insignem pietate gravem belloque potentem,
10
Iuliadae hunc tristes plorant, quo sospite ovantes
Ibant, Adriaci plorat reginaque Ponti,
Praestantem Heroen quo non praestantior alter
In terris Gangen quae sunt a Gadibus usque;
Temperet a lacrimis pia sed regina piique
15
Iuliadae, exultat caelo nam maximus Heros,
Quin etiam similis proles generosa parenti
Floret, Christicolas potis est quae reddere tutos.
221. in obitum de Henrico Fattino
Carcere deserto, quae cinxit turba dolorum,
Astra pete, elusus sic dolor omnis erit,
Huc propera, nam parta quies post mille dolores,
Nate, hic laetitia est, quam dolor haud sequitur,
5
Deus. Henricus paret, saevoque dolore
Eripitur, dolor huc vincitur, auxilio.
222. in obitum Philippi Frumentini civis optimi
Si monumenta Dei testantur vivere iustos,
Atque malas tantum posse perire animas,
Cur Frumentinum cives periisse Philippum
Dicitis? Erratis, namque ovat at ipse polo.
223. in obitum Henrici Quarti
regis Gallorum celeberrimi
Quarte Henrice, decus Gallorum, gloria et orbis
Terrarum splendens lux sobolisque tuae,
Eumenidum semen potuit tua perdere membra,
At famam celebrem perdere non potuit.
5
Hac mortem superas, fama hac super aethera Botus,
Hac semper volitas clara per ora virum,
Magnanimos aequas reges priscosque novosque,
Hac, Henrice pater, magnanimosque duces.
Quid de anima summo cui vivere caelo
10
Posse pius Genitor saecula cuncta dedit?
Proditor ecce tibi, rex maxime, profuit, at non
Sic sibi, sed potius obfuit ille sibi.
224. in obitum serenissimae Mariae Austriacae
Casta Maria nurus, neptis, coniunxque fuisti
Austriacum procerum, mater et es moriens.
Ad sua regna vocat quam nunc moderator Olympi,
Immensis meritis et pietate gravem,
5
Ferdinande, tua en genitrix ad sidera tendit,
Contemnens terras et bona cuncta soli,
Sic Regina poli haec fertur sprevisse, Tonantem
Excoluisse pium, moxque petisse polum.
Stemmata si prosunt, fuit haud felicior ulla
10
Femina te, et similem non ferret ulla dies,
Felicem at summis statum virtutibus usque
Auxisti, et factis, casta Maria tuum.
Hinc pater ipse poli te ad sidera celsa vocavit,
Et maiora tuis dona dedit meritis.
15
Carole Quinte, tuam neptem solaris et alba
Caelestem vitam tollis ad astra pius,
Innumeras grates tibi dico, et gaudeo, quod tu
Astrigero gaudes, Austriacoque polo.
Haec fatur moriens, miseras terrasque relinquens.
20
Felicem, nam properat casta Maria polum.
Lustravi terras, queis tres fecere puellae
Nomina, par nulla est, clara Maria, tibi.
Hinc pater ipse puto dignata te ad regna vocavit
Caelicolum, tribuens plurima dona tibi.
25
Postquam iter impletum est, post multa pericla viator
Gaudet, vivit enim laetior in patria.
Tu quoque laetaris, clarissima femina, caelo,
Cui patriam est superam scandere posse datum.
Hic mare virtutum est tumido sine turbine, tristes
30
A quo sunt scopuli, diraque monstra procul.
Nam mare virtutum placidum, tutumque repellit,
Quae generi humano maxima damna ferunt.
Hic Ferdinandi genitricis membra quiescunt,
Pars melior summi possidet astra poli.
35
Terra gemit, caelum gaudet, quod clara Maria
Desertis terris lucida ad astra volat.
Casta Maria, decus terrarum, destitit auras
Carpere? Fila ferae quae secuere Deae!
Te laudant vates, genuit quos Iulia tellus,
40
Sed tu Maeonia digna Maria tuba.
Feminei sexus iacet hoc sub marmore clarum
Lumen et Austriacae, casta Maria, domus.
225. epigramma
Dum maeret Veneris cavea Iunonius ales,
Clara breves Iuno hos edidit ore sonos:
"Sunt, Cytherea, tibi cycni canaeque columbae,
Mi pavo est, nostrum redde, precor, volucrem."
5
Tunc Hermes Venerem rogat, ambos diva rogantes
Audit, quis dominae redditur ille suae.
Gemmarum at partem amisit loca clausa relinquens,
Pro culpa haec forsan debita poena fuit.
226.
In terris luctus sunt gaudia maxima Olympo,
Dum Baduara Venus sidera celsa petit,
Aliger hanc circum volitat puer, esse parentem
Dum putat, hunc videt cum Iove vera Venus.
5
Tum puer: "En geminas Veneres modo cernimus astris,
Haec tamen invicti mater amoris erit."
227. in obitum Marci Zeni praetoris Vtini
et patriae Foriiulii praestantissimi
Aeternum supera verbum descendit ab aula,
Quin colit hanc, nam sunt omnia plena Dei.
Tum cito concipitur corpus vi spiritus almi,
Mirum alvo et puro sanguine virgineo,
5
Angelicam non ut naturam liberet, at nos,
Atque hominem factum virgo Maria parit.
Hic Deus in terris patitur comitatus ab illis,
Quos vocat et mira hic edocet atque facit,
Domine et hic cruci geminos affigitur inter
10
Latrones, moriens et necat ille necem,
Tum virtute sua surgens ascendit ad astra,
Quae numquam summus liquerat ante Deus.
Hic semper miseris quaerit succurrere nobis,
Largitur libens gaudia magna piis,
15
Hinc quoque iam Marcum Zenum, quo iustior alter
Non fuit ac melior, sidera ad alta vocat,
Sic Marcus generis, natis et coniuge et imis
Desertis terris et patria atque opibus,
Praeturaque Vtini fulgentia tendit ad astra,
20
Vt summi inspiciat lumina clara Dei.
Ergo procul lacrimae, nam Marcus sidera vivit
Ac tenet immensi regna beata poli.
228. elegia in obitum uxoris
Orpheus Euridicem miserandus flevit ademptam,
Lucem, homines vitans, flevit et hanc moriens,
Quin caput avulsum vita fugiente vocavit
Eurydicen, tigres ingemuere ferae,
5
Tartareae immites etiam doluere sontes,
Dum reddi Eurydicem flensque gemensque rogat.
Dardaniumque ducem memorant plorasse Creusam,
Exangues sociam innumerosque viros.
Quid mirum est igitur, si nunc, castissima coniux,
10
Te ploro exanimem nocte dieque miser,
Dum memini obscuro tua membra iacere sepulcro,
Qui gemitus, lacrimas qui cohibere queo?
Vt tua tergeminae ruperunt stamina Parcae,
Extorquent animum cura, dolorque meum,
15
Cogor et insomnes spacians ducere noctes,
Nec iucunda mihi praeterit ulla dies.
Quis mihi languenti auxilium feret, optima coniux?
Pectore quis quaeret maesta fugare meo?
Nemo mihi occurret fesso mea tecta petenti,
20
Sola occurrebas tu mihi, cara soror.
Deseris at socium, potero qui ducere vitam?
Ad socium redeas, heu mea vita, tuum!
At si fata obstant, mihi dic quas incolis oras,
Vt, si fata velint, te modo adire queam.
25
Accedo ad supera alta tenens, quae candida queis sunt
Et digni mores, ingeniumque tuum,
Immensa ac pietas, superis qui cara fuisti,
O utinam tecum regna beata colam,
Si mandata Dei pervani haec vota, precesque
30
Audiat omnipotens, qui regit astra, pater,
Audiat ac regina poli, sanctissima virgo,
Pro nobis natum quae rogat alma pium.
Tu quoque pro me ores, ut vitam ducere tecum,
Aetheriisve queam sedibus usque frui.
35
Sic vasto eripiar ... pelagique procellis,
Quae incautos homines carpere saepe solent.
Sic quoque latronum silvis, lustrisque ferarum,
Quae miseros sternunt dilacerantque viros,
Carcere deserto mortali et Marte furenti,
40
Sic pacem inveniam post mala tanta polo;
Nam polo haud regnant tristis dolor, ira metusque
Nec mors, vita viget, gaudia, tuta quies,
Rex ubi sidereus partitur munera iustis,
In terris summum qui coluere Deum.
45
Sancte me genitor, tandem miserere senectae
Vxorisque meae quae tibi fida fuit,
Hanc mihi tu in terris sociam, pater alme, dedisti,
Hanc quoque mi sociam da, pater alme, polo.
Aethere namque tuum nomen, laudesque canemus,
50
Ac te digna uno maxima gesta tua,
Quod fecis assimiles tibi nos, cantabit uterque,
Quodque alis excelsis sideribusque locas,
At tu genus humanum Stigio pius extrahis arco,
Non terreno auro, sanguine at ipse tuo,
55
Christicolisque iterum corpus cum sanguine donas,
Sint saturi ut portus caelicolumque cibo.
Haec tua mira, Deus, dicemus facta, simulque
Ingentes grates, assiduasque tibi.
Quare, aeterne parens, qui nos sic diligis, audi
60
Haec mea vota precor aequa precesque pias,
Divitias fulvo nec viator congerat auro
Atque alius campos ruraque aprica colat,
... defendere causas.
Arma gerensque alius Martia castra petat ...
65
Mi pater, liceat cara cum coniuge Olympo
Facta tua et laudes enumerare tuas
Et licet indignus sine tanto munere, dignum
Ab tua me pietas reddat amorque tuus,
Quod moror invisam prostrata coniuge vitam,
70
Causa tua est pietas, summus amorque tuus,
Quem tua sponsa canit dilecta ad sidera tollens,
Cui plena a cunctis est adhibenda fides.
229. de sanctissima Comunione
Non Bacchus, non alma Ceres, non viscera et ulla
Quadrupedum aut bipedum perque aera mille volantum
Aeternam hanc miseram potuerunt reddere vitam;
Factus homo superi pius hinc Regnator Olympi,
5
Non homines propter nostramque propter salutem,
Quos amat ut dulces natos miseratur et idem,
Dat proprium corpus cum sanguine, ducat ut aevum
Perpetuum, his pellit quicumque famemque sitimque.
Idem hominum genus a Stygio quoque liberat Orco,
10
Non auro terra exorto, sed sanguine sacro,
Vt semper vivat ... Marte ... secunda ...
Ergo decet regi caelesti dicere grates.
Immensa o pietas immensi excessus amoris,
Quis genitor dixit natis: mi mandite membra?
15
Ast ingratus homo grates non dicere curat,
Sed tantum illecebras, humanaque gaudia quaerit.
Hic stultus grates dicit, siquis sibi tradit
Aes paucum, sed cum Deus exhibet omnia summus,
Dicere non curat grates et numina temnet.
20
Quis furor infelix, quae te dementia coepit,
Hinc etiam caecus cara haec convivia vitat,
Quae sunt vita hominum, quae castra hostilia terrent.
O miserum genus humanum, contemnere opimas
Regales audes: mensas has temnere noli,
25
Illas sperne dapes potius, quae iurgia, rixas
Assiduas pariunt, graviter quae et corpora laedunt;
Ast haec instituit Rector convivia caeli,
Vt vivant homines, superent mortemque perennem,
Haec igitur quaeso tibi sint carissima, namque
30
Victorem necis efficient, Stygiique tiranni.
Denique te caelo haec convivia sacra locabunt,
Pax ubi, magna quies, ubi magnae et fine carentes
Laetitiae, solioque sedens Rex cernitur alto,
Quem pia turba videns et lumina clara, beata
35
Redditur, et haec est merces iucunda piorum.
Qui turpes igitur sectare cupidinis artes,
Quique aliena rapis, tumidusque inquiris honores,
Haec fugias magnifaciens convivia cara,
Hanc ut mercedem iustus tibi donet Iesus.
40
Sed properare decet, nam mors est certa, diesque
Incertus mortis. Celerans mors decipit illos
Qui lente ad vitam redeunt, peccata sequentes.
Nescis, an adiiciant hodiernae crastina vitae
Tempora Dii superi, iam desine ducere somnos
45
Et quae circumstant te, stulte, pericula, cerne.
Eia age rumpe moras, quarum vellent aethere in ...
Nunc et egestatem et duros perferre labores,
... seu Iuppiter obstat.
Nunc opus est igitur contra haec convivia adire,
50
Omnibus haec ... qui digne vivere curant.
Idem homini parcit, si se sons ille precatur,
Vt sibi dimittat letalia crimina et illum
Diligit mensa et dignum facit insuper alma,
Qua Domini corpus sacrum pius accipit omnis.
230. de laudibus divi Caroli Boromei carmen Ricardi Luisini
iurisconsulti
Non genus illustrisque atavi fascesque superbi
Fecerunt animum, Carole sancte, tuum.
Nec fecere poli immemorem, quin rectus Olympum
Cernens sprevisti gaudia cuncta soli,
5
Immensosque tibi placuit servire Tonanti,
Qui potis est famulos usque beare suos.
Christicolae, Sancti vitam moresque colendos
Audite, insignis factaque mira ducis.
Carolus abstinuit dapibus laetoque Lyaeo,
10
Contentus modico, pane et aqua modica,
Noctu divus humi, duris tabulisque cubavit,
Exorans pro se, pro populoque suo;
At luce exorta miserosque puerosque senesque
Invisit lacrimans eripuitque fame.
15
Aeternique homines docuit mandata parentis
Terrarumque orbis temnere ficta bona.
Letiferamque luem haud timuit, nam aere rotundo
Expulsas glandes, fretus ope aetheria,
Hic martir, virgoque fuit, mortemque subegit,
20
Fortior, et splendens Angelus ille fuit.
Quem vidisse refert Romana ex urbe Ioannes
E intus iussu, Domitiane, tuo.
Christicole ergo pii Carlum celebrate beatum,
Pro nobis validas fundat ut ille preces ...
231. de lacrimis Petri ad illustrissimum et
rev.mum S.R.E. Cardinalem amplissimum
Alexandrum Montaltum dominum suum colendissimum
Ricardus Luisinus iurisconsultus Vtinensis
Vix lucem excubitor cantu praedixerat ales,
Ocia mortales turpia ut effugerent,
Cum Deus inspiciens pietatis lumine Petrum,
Discipuli subito viscera cuncta movet.
5
Incipit hic Petrus verbi meminisse magistri,
Principis ac maerens impia tecta fugit,
Ad silvas properat dirarum lustra ferarum,
Pectora percutiens terque quaterque manu:
"Ter te ego, praeceptor, clamabat, sancte, negavi?
10
Sic tua contempsi plurima dona miser?
Tu pro me ingrato pateris sine crimine vivens,
Vitae ego tam cupidus te, bone Christe, nego?
Ille ego, qui pro te iactabam spernere lucem
Et quamcumque gravem velle subire necem,
15
Tu quoque me piscatorem, Deus alme, vocasti,
Posthabitis cunctis regibus eximiis,
Multa arcana tibi placuit mihi pandere caeli,
Ast ego te demens, optime Christe, nego?
Quin etiam audentem pelago pius eripis alto,
20
Nolentique lavas tu mihi, Christe, pedes,
Et mihi tu summi claves promittis Olympi,
Taboreoque aperis lumina monte tua,
Denique, Christe, tuum corpus cum sanguine donas,
Sim satur ut potu, sidereoque cibo,
25
Hinc ego sum dignus flammis graveolentis Averni,
Qui te ausus toties, Christe, negare fui.
Hos timui demens, qui perdere corpora possunt,
Non animae Dominum, qui metuendus erat.
Quid faciam? Semper flebo, veniamque misellus
30
Vsque petam, namque es tu, bone Christe, pius.
Nempe meum crimen magnum est, hoc crimine maior
Est tua sed pietas, optime Christe, et amor.
Haec pietas et amor cogunt te linquere vitam,
Sumere quae rursus tu, Deus alme, potes.
35
Hinc, Pater alme, peto veniam, miserere dolentis,
Vivere maerentes qui cupis usque viros.
Tu Magdalenae, dum flet veniamque precatur,
Ignoscis noviis flentibus atque aliis.
Nec mirum, tua maiestas nam venit in orbem
40
Terrarum, ut miseros hostibus eriperet,
Pectora nostra igitur videas summumque dolorem,
Discipulique tegas crimina magna tui.
Mandasti ut fratri peccanti parcere vellem,
Hinc quoque tu Petro, te rogo, parce, pater.
45
Parce, pater, Petro, demittens lumina caelo
Quae nostro densas corde fugent tenebras.
Ad te confugio, tu nam mea vita, rogantem
Respice, et hos gemitus, Christe pie, et lacrimas,
Te laesit mea culpa, tuum mulcere favorem
50
Et luctus valeant, assiduaeque preces.
Parce tuo Petro, qui te modo Christe fatetur
Qui quoque, dum vivet, semper idem faciet,
Quique tuum nomen, simul et mandata docebit,
Mille animas lucrans innumerasque tibi,
55
Plorabitque scelus noctesque diesque misellus,
Cantabit gallus dum vigil ante diem:
Fletibus his magnis Petri, longisque querelis
Desertae rupes, horrida et antra sonant."
His etiam motus delevit Rector Olympi
60
Discipuli orantis crimina magna sui,
O pietas immensa Dei, qui crimina delet,
Si veniam peccans poscit et usque gemit.
Discite, mortales, veniam petiisset dolentes
Laesisse infandis numina criminibus.
65
At non contentus fuit ignovisse dolenti,
Hunc successorem nam Deus esse iubet,
Cui tribuit caeli claves, queis panditur aula
Siderea innocuis, clauditur et nocuis.
His Sixtus quondam quintus reseravit Olympum,
70
Saepe bene clausit hunc lacrimansque malis,
Has, Montalte nepos Sixti, lux maxima Romae,
Tu quoque gestabis, quas modo Paulus habet,
Et te iustus erit tutus dominante, timebunt
Ingeniumque tuum, consiliumque Scythae.
75
Barbarie eripies Solymas Christique sepulchrum,
Felices facies Christicolasque pius;
Tunc tua Romani scriptores inclita gesta,
Et Tagus et Ganges, Antipodesque canent.
232. de adultero punito
Si factum inspicitur, poena dignum esse videtur,
Facti igitur causa est conspicienda tibi,
Sis mea sponsa, inquit iuvenis, cui candida virgo
Consentit, verbis fallit et his aliam,
5
Credentes ambas factis quoque fallit adulter,
Saepius et variis ludit utrumque modis.
Mox redit ad primam, meritam quae victa dolore
Abscindit, moechum dum premit alta quies,
Et fugit, at poterat fallax impune necari,
10
Hinc digna est venia casta puella magis.
233. contra colonum furantem dum Luisinus
ob suspicionempestis se domi continere cogeretur
Flumina praetereunt nimbis crescentia ripas,
Armenta evulsis cum stabulisque trahunt,
Hinc ego non miror, tantummodo miror at idem,
Quod non torquentur fulmina mille polo,
5
Quae diri ac furis transfigant corda coloni,
Detrudantque animam Tartara ad ima feram.
Crede, colone, mihi, tandem dabis improbe poenas,
Sera etenim tacitis poena venit pedibus.
234.
Octavi ecce nepos Clementis tendit in oras
Iuliadum, ut videat grex valeatne suus.
Nam pius est pastor, Domini vestigia sectans,
Pastore o felix grex pietate gravi.
5
Hinc et ad astra ferunt Romana hunc carmina et omnis
Ausoniae, heroem Iulia et ora canit,
Qui quoque Maeonide est dignus, doctoque Marone,
Quin etiam Petri dignior est solio.
Invicti Veneti gaudent hoc hospite claro,
10
Excipiunt hilares liminibusque suis.
235.
Impia corda movet Cirilli insignis alumnus,
Dum contemptores increpat ille Dei,
Dum vocat hos dignos aeternis ignibus, o ter
Felicem urbem Vtini, si audiet hunc hominem,
5
Hunc hominem sanctum, caeli mandata docentem,
Sit fas Christicolis regna ut adire poli.
236.
Nomina vix frustra imponit natura: benignum
Hinc modo Belegnum te vocat, alme pater.
Felix, dum sequeris vestigia summa Tonantis,
Qui pius ac iustus, quin mage longe pius.
237. ad illustrissimum Marcum Quirinum
praetorem Vtini et p. F. meritissimum
Astris, Marce, tuis gaudet modo Iulia tellus,
Immitem lunam nec, velut ante, pavet,
Nam tria si caeli sunt sidera, Iulia tuta est.
238. de fonte reperta ... et de Baccho furenti ...
Fama refert Valerum praetorem vertice collis
Vtinei facilem fonti aperire viam,
"Ergo ruent mea regna", furens inclamat Iacchus,
Cui pater Aonidum talia dicta dedit:
5
"Pierides hoc fonte sitim vatesque levabunt.
Hos praetor latices, curia et aequa bibet.
Mellibus Hyblaeis fons dulcior atque Falernis,
Dulcior est ipso nectar et ambrosia.
Laetantes alii tua castra ac dona sequantur,
10
Praecipitem sistas iam furibunde gradum."
239. ad illustrissimum Franciscum Erycem
Teucrus Eryx contra Alcidem stetit inclitus armis,
Heroem invictum, ut memorat veneranda vetustas,
At tu vincis, Eryx, Venetam lux ampla, nepotem,
Eloquio Atlantis, sophia sophiamque docentes,
5
Dum sequeris celebris vestigia clara parentis,
Iuppiter in terris quo et non facundior ullus.
Sed quia facta Erycum tot sunt vestigia patrum,
Robora quot silvis, quot caelo sidera, arenae
Aequore quot vasto, fluviis quotque omnibus undae,
10
Ecquis erit vates potis haec numerare canendo?
Hinc iuvat immensas Palmenses dicere grates
Aetherio regi, terras qui numine complet,
Quod te ad Vtinum his curavit mittier aequum
Adriacusque regens animos Venetum sanctique senatus,
15
Hinc etiam genuit quos tellus Iulia vatis,
Queis Pater Aonidum gaudet diaeque Camenae,
Iuliacos Ericem fines resonare docebunt,
Auriferumque Tagum, et qua cingitur India Gange ...
Vatibus his es dignus Eryx, cui rector Olympi
20
In terris summos atque astris spondet honores.
240. ad perillustrem et excellentissimum
Priscianum Bellatum vicesgerentem dignissimum
Cernere Priscianus nitidum cupiebat Olympum,
Lumine dum caro captus utroque foret,
Carcere et inclusum exorabat saepe Sabinum,
Vt pro se ardentes funderet usque preces.
5
Tunc super ille manus Christi pro Domine truncas
Luminibus posuit, terque quaterque rogans.
Audit omnipotens Genitor pia vota precantis,
Hinc caecus subito cernere coepit ovans,
Nos quoque nunc Divum, pater o venerande, rogemus
10
Sanet ope aetheria lumen ut ipse tuum.
Vrbs Vtini iuris quae te legumque peritum
Excolit eximium, laeta erit ac patria,
Sed praeses quoque laetus erit Leonardus et urbis
Praesidium Adriacae, dulce decusque suae.
241. ad illustrissimum Michaelem Fuscarenum
dominum suum colendissimum
Nunc viget in terris summo pax cara Tonanti,
Detrusis rixis, copia et hic Cereris,
Iuliadum modo, lance aequa, ius dicitur oris,
Desertis viduis fertur et auxilium,
5
Praeside te felix igitur ter Iulia tellus,
Fuscarene, audit quem pater usque poli.
Fortunate heros, Venetum lux magna parentum,
Qui bene sic Vtinum, Iuliadasque regis,
Te Fuscarenum mea passim musa vocari
10
Miratur, lucem cum tua lux superet.
At Fuscarenus, ni fallor, dicere, non quod
Sis fuscus, fusca sed quia nocte micas.
Iure igitur laeta urbs Vtini, nam lucidus urbem
Felicem hanc reddis, cunctaque fusca fugas.
15
Lucifer est ausus, dira comitante caterva
Immensum contra bella movere Deum,
Hunc Michael, sancto coetu stipatus Olympo
Detrusit, socios et simul ense feros.
Tunc rex aetherius fidis iucunda ministris
20
Oscula, et his meritis praemia digna dedit.
Sic Michael praeses tibi maximus, optimus orbis
Conditor, haud dubites, munera multa dabit,
Tu quoque nam superas hunc contra tela ferentes,
Eicis immunes imperioque tuo.
25
Fortunati ambo, quibus hostes vincere fas est
Spernentes hominum, caelicolumque Patrem.
242.
"Pagellus celeber Natisonis vescitur aura,
Lumine Quirino carior atque anima,
Diligit hic natum, quo non praestantior alter,
Tollere at hunc statui sidera ad alta poli.
5
Namque ferens sublimia ad astra, paternum
Cor quoque sic tollam, salvus uterque et erit."
Haec Deus, et nato summum donavit Olympum,
Quo, Pagelle, pater te quoque ferre cupit,
Post pia facta, quibus patriam decorabis et urbes,
10
Actibus ornati quas quoque praeteritis;
Magnanime ergo parens, omnem depelle dolorem,
Natus ubi et gaudet, sint tua corda polo.
243. ad ecc.m Iulium Cavichiolum
vicegerentem meritissimum
Dicitur haec quae mors iustas attolit ad astra,
Trudit at iniustas Tartara ad ima animas,
Hinc solet hanc mortem contemnere iustus, eandem
Extimeant latro, proditor atque ferus.
5
Desine flere igitur iustum, Cavichiole, nepotem,
Nam vivit iuvenis, quem periisse doles.
244. epigramma
Lumine Acon dextro cassus, Leonella sinistro,
Queis formam insignem fata dedere pia,
Pulcher Acon lumen, quod habes, concede sorori,
Nam formosa soror mater amoris erit.
5
Tuque eris Idaliae natus caecusque Cupido,
Qui telis hominum figere corda solet,
Quod sic dira quidem sors delusa feretur,
Sic erit a vobis mors quoque victa simul.
245.
Giraco celebri cedat Parnasus amoenus,
Cedat et intonso Delus amata Deo,
Et locus Hesperidum pulcherrimus, aurea quamvis
Mala ferus cedat, vigiset Alcinoi,
5
Quin loca clara nomen cedant ... Camenis;
Quae canit et Ganges, aurifer atque Tagus,
Marchesio cedant domino iuvenesqne senesque,
Nam pater est patriae luxque decusque suae.