Sic consecrata, ut antea dicaveram,
Quam Erasme obisses, edo nostra carmina:
Tibi edo, sed nunc mortuo tristissimus
Es tanti apud nos tu, licet sis mortuus.
1. perillustri domino Erasmo Valvasono tunc viventi
dedicatoria ode prima
Musae perpetuum et dulce decus meae
O Erasme bonis orte parentibus,
Claro, et nobilibus stemmate: sunt, quibus
Est in consiliis, ut sua dedicent
5
Tali scripta, viro, qui titulo satis
Obscuro decoris praenitat face.
Ipsos nos sequimur, nec minus Aedium
Structores etenim hi marmoreas struunt
Portas, quae arte nova, insignibus asperis
10
Convertant oculos praetereuntium
In laudem Artificisque, et Domus inclitae.
Huic Valvas operi, si placet, aureas
Valvasone tui nominis applico.
Tu Regum propriam, tuque poeticam
15
Frondem fronte geris, tu populos regis.
Tu doctum organica voce canis melos
Quod si, quam moderor, grata tibi est fides,
Nil ultra cupis: grata erit omnibus.
2. de se erga Lucretiam ode secunda
Quo me coecus Amor suis
Transfixum iaculis eminus aureis
Quo me praecipitem vocat?
Non sic aerium mentis inops cito
5
Hoemum vel iuga candida,
Nimbosae Rhodopes Baccha quatit pede
Vt nunc concitus evehor
In vitae exitium: parce Deus, precor
Rursus parce, precor, Deus.
10
Pennas alma parens non homini dedit
Sedes porrigitur loco
Abrupto, nebulas dissita in arduas.
Quo via alitibus vagis,
Heu durum est aditus, Lux mea nobilis,
15
Hic sole occiduo creat
Ortum; quin etiam clara meridiem.
Quae si se proprius mihi
Sistat, det radios, seque simul volens,
O me tunc ter, et amplius
20
Foelicem: me alium tunc fatear Iovem.
3. in obitum Iacobi filii doctissimi atque probissimi
Marci Antonii Fiducii ode tertia
Audax ille, dolo qui petiit Polum
Et furtim rapuit particulam igneam
Luget nunc merito vertice Caucasi
Infelix sibi nascentia viscera.
5
Morbos aut varios, et mala febrium.
Mortales patimur nos scelere illius.
Luctum queis igitur non dolor excitet?
Vt natum accipient saxea pondera
Fiduci obtegere, heu, moribus optimis
10
Ornatum iuvenem, tam sibi conscium
Et recti, referens ut nitidum diem
Sol et praecipitans non videat parem.
Num vivet Genetrix, num Pater amplius
Tanta in moestitia? Vos placido in malis
15
Vestros respicitis lumine coelites,
Vt factum levius sit patientia;
Nil mortis dubiae certius est via,
Haec nescit lacrymis flecter impia.
4. de Diva Hieronyma Columna ode quarta
Certamus Pario non hic de marmore factam,
Aut Ephireo ex aere Columnam
Carmine sublimi, dulcique attollere cantu,
Eternae sacrareque Famae.
5
Illa Volumna modis attollitur ardua nostris,
Quae Tybrim suffulcit ad amnem,
Quicquid Iuno dedit, Pallas, Charitesque, Venusque
Et Veneris stirps alma, Cupido.
5. ad Acapitum sacerdotem ode quinta
Iam sat aurarum, pluviaeque nobis
Aedus fudit, satis et pavente
Accolas flumen nimium propinqua
Terruit unda.
5
En fluit Torrens alias negatis
Viribus. Cernis, rigidas ut Ornos
Erutas volvit, Tuliasque prono
Discutit ictu?
Heu deest Pinus puerum voluptas,
10
Heu nemus flexum, positum sagaci
Ancipe, accentum temere insecutis
Funera turdis.
Defluunt coelo nebulae madentes,
Nec tamen puri facies Olympi
15
Panditur terris. Tonat, et minatur
Ignibus aether.
Obstrepunt venti, quatiuntque tures:
Non vides ullam virides movere
Arborem crines. Decus omne sylvae
20
Abstulit auster.
Voce Sylvanum querula locutum est,
Rupe senserunt ovium magistri,
Ardua huc fugit, metuens reverti
Saecula Pyrrhae.
25
Eia age o Divis igitur Sacerdos
Grate, dulci, iram fide fac Deorum
Temperes. Tu hoc ni facies, nec alter
Gesserit ullus.
6. ad Leonardum Cargam, olim eius doctorem
ode sexta
O novem candor, decus et sororum,
Carga, queis lymphas solido retexit
Pegasus cornu feriens Parentis
Ossa vetustae,
5
In sinu quarum positus decenti,
Delphicus qualis pater ipse suevit
Guttur excalptis avidum frequenter
Proluis undis:
Quid prius laudum memorem tuarum?
10
Qua vel arguta resonem Camoena
Integram, puram, scelerisque vitam
Ingeniumque?
Hoc, latet quicquid Sophiae repostum,
Promis c doctis Heliconis antris:
15
Graecia, et discit, Latium tuoque
Pendet ab ore.
Hac per infameis scopulos iturus
Tutus evadas, per et Aesculosae
Dauniae Sylvas, tibi non timendus
20
Ianitor Orci.
7. gaudia nobis non esse perpetua,
et mortem nulla demum potissima ope vitari posse,
ode septima
Quem nam sic facilis perdere Mors viros
Heroen querulis non sine honoribus
Isto claudit in antro?
Qui sic flebiliter gemunt,
5
Spretis mundiciis? Pro superum fidem:
Mutantur Superi, si liceat loqui.
Tu nunc aurea sentis,
Tu nunc ferrea Numina.
Ah quantum miseri denique sunt, quibus
10
Intentata favent principio Noti,
Nigri flamina longo
Exemplo ut patet omnibus.
Ah, quencunque vocant Regna Proserpinae,
Illum non tabulae, non Paries sacer
15
Ostendit redivivum
Effugisse manus Deae.
8. ad Bacchum ode octava
Quem tu leni oculo vides
Cum primum ex utero matris init diem,
O Leneae pater,
Tyrhso deposito cum facie truci
5
Illum non litui et tubae,
Permixto aut sonitu bellua tympana,
Non fulgor iuvat agminum,
Non leves galeae pacem amat et sapit
Croessi condicionibus
10
Illum non moveam currere per freta,
Littus nec pede tangere
Externum; scopulus quin solidus manet
Auri fluctibus haud suae
Matris dilacerat viscera sarculo,
15
Solis agricolis labor
Dignus, centimanum progenie fera.
Numquam per iuga montium
Nec per planiciem conspicitur vages;
Vmbra sed recubans meri
20
Exercet Cyathos, hinc querimoniis,
Hinc curis, et aqua procul,
Quam peius refugit sanguine viperae.
Sed quis carminibus modus?
Plenum muneribus, Bacche pater, tuis.
25
Illum non tonitru Polus,
Quin nec terrificet fulmine Iuppiter.
9. ad Ioannem Baptistam Blanchum ode nona
Vates Pindaricum carmen Horatius,
Et quicquid resonat carmine Pindarus
Vnquam non morituro,
Miris laudibus evehat,
5
Flaccum Parthenius tollat ad ardua,
Quae tangit viridi sidera vertice
Qualis lucidus Atlas
Sublimis columen Poli.
Hunc laudent alii tuque simul dedit
10
Cui dono Aonii in verticibus aerii
Montis Clarus Apollo
Cigni, cum Cithara sonum.
Nos te, qui niveum es totus in alitem
Mutatus, tenui dicere carmine
15
Conamur, premit altus
Quos praeter solitum stupor.
10. ad Faustum Cargam ode decima
Te vocat Vrbs Patavi? Linquantur, Carga, Penates.
Hac iter ad superos
Nec te distineant nebulae Iunonis et imbres,
Queis madet usque solum;
5
Omine namque isto constat te vertice posse
Astra ferire brevi.
Formidas? Comitem me velles? Non tibi tali
(Crede) opus auxilio est:
Pallas et alma Venus, charitesque, novemque sorores
10
Sunt satis, atque super.
11. ad pueros et puellas ode decima prima
Nunc o cum senibus vos pueri Deum,
Vos purae iuvenes matribus additae
Imo corde Mariam,
Summa et voce precamini,
5
Vt sint auxilio Christiacis fugent
In noctes Erebi Tartareum canem.
Vnusquisque suprema
Christum solliciter prece
Tollent hi gelidum (quis dubitet?) metum aut
10
Rebus compositis, exitio aut rates
Sternentes Othomanas,
Quo ve illis libeat modo.
12. ad Selin Imperatorem Turcarum ode decima secunda
Quis te o Deorum, quis furor impulit
Foedus paternum rumpere proelio
Tentator audax? Quid Leonem
Immerito Venetum lacesti?
5
Coelesti alto consilio et potens,
Praestansque tanto robore, num fera
Sylvae videbatur? Putasti
Posse sua huc spoliare pelle!
Non is, qui virenti sub Nemees coma
10
Cervice fractus concidit, est Leo:
Qui distat illi, ceu iuvenco
Sanguineus placido Lycaon.
Quin si resurgat maximus Hercules,
Clavam timeret stringere dextera
15
In praepotentem: pertimendum
Vngue recurvo, et hyante rictu
Vides, ut hostis per mare, per solum,
Et per sonantem se rapit aera
Te te requirens, annuente
20
Consilio Iovis et Deorum?
Iam fulminantem dentibus excutit
Accensus ignem, iam pavido imminet
Arectus aliis iam suprema
Te ferus exagitat ruina.
13. esse bibendum ob Venetam Victoriam
ode decima tertia
Atquis vetustum promere Coecubum
Spernit diota? Nunc patere graves
Et hauriantur nunc bibacem
Teutona me faciat voluptas,
5
Donec madenti lumina comprimens
Morpheus suavem sensibus inferat
Oblivionem quid moraris?
Dulce merum puer huc ministra.
Hostis Deorum perpetuus Scythes,
10
Nosterque tinctum sanguine Thracio
Potavit aequor nos olenti
Vina decent saturata moscho.
14. ad Somnum ode decima quarta
O, qui me inani ludis imagine,
Fuscis tenebris et caput et latus
Vtrunque tectus, somne, nocteis
Mitte mala specie carentes,
5
Sic te supinus propter aquae canam
Rivum strepentis, dicere pervicax
Quantum olim Vlyxes, te favente,
Cum socio te potuisset uno.
Tydide sumpto in Threicios dedit
10
Pallentis Orci sedibus inferis.
Rheso, et perempto, castra raptis
Vectus equis ad amica cessit.
15. ad Album ode decima quinta
Terris propinquo cur mihi cereas
Natura pennas ingenii dedit?
Cur ne volveris non Diones
Ala vehit per amoena Coeli?
5
Nam qualis udae Iros Phrygiae in iugis
Venator errans (sic placuit Iovi
Flavente praesignis capillo)
Aethera transiliisse fertur:
Cygnus supremum te super aera
10
Ferrem canorus, quem peramant Dei
Lauro coronandum, rosique, o
Albe aliis melius canende.
Exempla terrent multivolum Icari.
Lauderis alto carmine ab optimis,
15
Quodcunque cantas atque dicis
Auspice Parthenii camoena.
16. in quandam cuius nomen siletur ode decima sexta
O matre turpi filia turpior,
Queis criminosis te lacerem modis
Digna Charibdi vorticosa,
Aut tremulis crepitare flammis?
5
Aes tam frequenti verbere non strepit
Lunae laboranti auxilium ferens,
Insana Bacchi non sacerdos
Sic geminat rigidos boatus:
Vt semper urgebo opprobriis feram,
10
Pontoque dictis asperioribus,
Ac ense torvi praeliantis,
Et Iove, cum sua tela mittit.
Natura ab omni parte tulit sagax
Foedum, quod istam turpet imaginem:
15
Mores Hiianae fraudolentos,
Niliaci lacrymasque nostri.
Me iusta bilis concitet asperum
Ad facta tandem: supplicium grave
Sis certa nostris perferendi
20
E manibus meritum paratur.
Fias licebit mitior omnibus,
Mutare laetis non volo, tristia,
Nec dicta vere destruantur
Crede animum mihi non amicum.
17. de Hominum vitiis et Deorum Gentilium ode decima septima
Iam nunc quid audax, quid fidibus parat
Aptare Clio? Quo nemore, aut specu,
Quo monte Musis dedicato
Sic mihi praemeditata venit?
5
Vos pulchra pictis gramina floribus,
Dumosa rupes, Lauriferum nemus,
Aves canorae sentientis,
Quae recinam comitata plectro.
Canto Deorum flagitia et virum
10
Auditis? Et di crimine non vacant,
Quamvis nitenti Nectar olim
(Fama tulit) biberint Olympo.
O prisca quos, quos suspicit, et colit
Aetas: suprema ad sydera quos vehit:
15
Quos stulta convexi imminentis
Esse putat, dominosque Terrae:
Non qualis altus sit memoro pater,
Saturnus arci quem Superum dedit
(Semper parentes sunt colendi),
20
Qui niveas sequitur puellas.
Binus calenti non satis Euhyo est
Ortus. Renasci nunc quoque, sed Iovis
Deberet ipso de cerebro;
Mens etenim furiata vexat
25
Rixis amicos, bella ciens mero,
Tradit protervis, duro et Acinaci.
Contundit illos et cruentat.
Talibus illecebris pacatur.
Descendit astris saepe Cupidinum
30
Lasciva sanctis Mater oloribus.
Mutatque complexus Deorum,
Aethereis satiata furtis.
Vulcane fracto nunc pede claudica,
Nunc disce, Pallas quid valeat ferox
35
Contra hos salaces qui pudorem
Virginibus rapere expetiscunt
Se nil moventem, pene datum neci
Vexit Phaselus per mare Lemnius
Longe Sicanos ad Cyclopas,
40
Exul ubi strepit officina
In non virili non sibi tradita
Cultu trahebat pollice vellera
Prognatus Alcmenae minacis
Non dominae metuebat ictus?
45
Vnum reponam de egregiis Deae
Factis Dianae, quae in Niobes genus
Cum fratre telis saeviente
Haud facinus rigidum patravit.
Hoc sola tantum saevitiae dedit
50
Exemplar Actaeon vagus invios
Saltus pererrans sorte prava
Pervenit ad laticam latentem.
Irata tunc, heu, Sylvipotens Dea,
Quod se abluentem viderit, illico
55
Cervum in fugacem vertit illum,
Vt canibus propriis voretur.
Tangenda, nunc sunt rustica Numina:
Nymphaeque, Faunique, ac Satyri truces,
Silvani et, o vos, vos, ferarum
60
Quisque vocet merito sodales.
Fratris miselli sanguine Romulus
Gaudet profusus Martigenam manum
Est oci amator Numa, mendax.
Annibalem metuo et Catonem.
65
Albus decentum flos iuvenum et decus
Coelo vel ipsi suaviter alto
Laudes meretur solus omnes,
Tam nimia integritate floret.
Sed institutum desero cur meum?
70
Cur laudo demum? Nunc cito corrigam,
Laudes amici sic recantans
Quae ultra modum, est moderanda virtus.
18. ad Raphaellem Cyllenium ode decima octava
Raphael virtute nitens parentis
Voce qui docta iuvenum audientum
Evehis mentes, viridi locasque in
Vertice Pindi.
5
Degener non es; genitore natus,
Quo magis nullum sophia refertum
Cernit Argois, Latiisve in oris
Pulcher Apollo.
Es tui magnum, decus, et tuorum,
10
Optimus cultae fidicen Italiae,
Aut canis Martis fera bella, sive
Dulcia furta.
Te meae semper resonet Camoene.
Vsque Cylleni meditabor, ut te
15
Laudibus tollam super astra, vates
Sim licet imus.
19. in funus Fausti Cargae ode decima nona
Descende Pindo tristia lugubri
Complexa ramo tempora, Pieri
Regina: nigrae nunc cupressi
Quippe decent, querulumque carmen.
5
Tecum sorores sint aliae novem,
Adsitis omnes et fleat invicem
Vestrum peremptum quaeque alumnum,
Qui ante diem cohibetur urna.
Num vera cerno? Num lacrymabilem
10
Me ludit error? Prospicio iuga
Montis relinqui tum iam hic Camoenae.
Calliope movet, ecce plectrum
Dum pulsat unco pectine barbiton,
Stant expetentes carmina dicere
15
Alterna Musae nec iocosos
Mente modos meditantur aegra.
Calliope
Cuncta, heu, scientis progenies sumus
Iovis, Deaeque hinc noscimus omnia.
Moeremus at nunc cuncta nosse
20
Plura loqui vetat ipse moereor.
Clio
Cervo fugaci vita volucrior
Fugit bonorum non ita palmulis
Instructa Pinus linteisque,
Remigio et Borea it secundo
25
Erato.
Eheu severae quanta protervitas
Innata morti: quos necat invidia
Faustum Camoenis sic amatum
Sustulit ah subitam rapinam.
Thalia
30
Tali ulla nusquam flore nitet plaga
Narcisus aeque haud conspicuus suis
Floret rubetis atque dumis,
Vt decori fuit ille Pindo.
Terphsicore
Ter functus octo, queis super additur
35
Vix unus, annis, moenia Brixiae
Linquit dolentis, nec penateis
Morte obita patrios revisit
Euterpe
Excussit arces montibus insitas
Ipsosque montes Terra tremens, gravi
40
Commota letho promerentis
Vivere perpetuo, haud perire.
Melpomene
Melo suavi gradia prossumus
Hoc ille quid non aethere turbido
Deproeliantes mulsit auras
45
Atque feras; nequitque mortem.
Polymnia
Perivit Orbi, non periit Polo.
Secum recessit vivida faustitas.
O Terra, quando te videbit
Sol properans hilarem quadrigis...
Vrania
50
Vivit supernis astra perambulans
Tollit supremum carminibus Iovem.
Praesente Fausto gaudet Aether,
Aethere quo fruitur beatus.