Pantheon
Auctor
Est tibi Phebus amor, Clio, quem lata per arva
Insequeris noctesque fugis fuscosque recessus;
Phebus amat lauros, quas inter sepe labores
Deposuit sacros: nec te sedisse parumper
5
Has subter virides (fervent nunc arva) pudebit.
Decantanda michi veniunt tua carmina Mopso;
Sis fautrix, mecumque chelim tu tange Arethuse:
Mopsus enim pellet nebulas a carmine flabris.
Rupis in absconso, Berecinthia, montis agrestem
10
En tibi texebat septam sociatus Aminta
Glaucus, et ardentes lenibant murmure curas.
Ecce secus Tybrim fulvos per prata iuvencos
Ac olidas virga cogebat pulchra capellas
Mirtilis, et Glaucum placida sic voce precatur.
Mirtilis
15
Glauce pater, si lenta salix tibi vimina prestet
Vsque opus inceptum peragas, si semper Amintas
Subsidium prestans his tecum vivat in antris,
Sis lenis nostrisque fave, mi candide, votis:
Suscipe quos cernis tauros, has tolle capellas;
20
Cornibus insignis frons illis, spargere harenam
Spectabis pedibus, lactisque has esse feraces;
Da fontes cantuque fove, da pascua cunctis.
Glaucus
O nimium dilecta michi, iam, Mirtilis, ecce
Non cythisum salicesve vides non aspera dumis
25
Sunt spineta meis; humiles ex vallibus agnis
Herbas porto senex paucis. Nam spernimur altis
In silvis Rhodopes; me spernunt archades omnes.
Preterea, Cacus si viderit, omnia passim
Distrahet in iugulum, dum tristes impleat iras.
Mirtilis
30
Heu! satis hinc video: refugis, mi Glauce, quod optem.
Immemor Alcidis nostri qui, carneus olim,
Cortice dum parvo vectus torpentia circum
Litora Iordanis spectares nunquid ad hamum
Venisset piscis studio detentus inani,
35
Te traxit gregibusque suis prefecit amatis.
An tibi quos gessit soli gessisse labores,
Stulte, putas? Cunctis voluit prodesse creatis.
Tolle igitur: novi quantum tibi prata favoris
Iam servent; hec leta magis quam dudum Aracinthum
40
Viderit Amphyon seu natus Apolline colles
Ysmari et Amphrisum Phebus vel thessala pastor,
Prospicies pecori. Nec desunt munera cantu:
Stat bicolor mirtus qua tu sub rupe sonantis
Tarpeie michi vinctus eris nostrosque per omne
45
Tempus in amplexus venies. Quid carmina servas?
Dic, age; iam patulas aures armenta revolvunt;
Et tu, magne comes, stipulis fac dicta secundes
Vt sonet omnis ager: tibi sit mea laurea munus.
Glaucus
Mirtilis, en vincor; dabimus tibi carmina. Aminta,
50
Expedias calamos: surgant ad sydera versus.
Auctor
Inde pium summa reserans dulcedine pectus,
Sic cantare Iovem cepit genitumque sacrumque
Flamen ut ethereo resonarent carmine valles.
Hinc quibus una tribus deitas connexa moretur
55
Legibus explicuit, silvis plaudentibus; inde
Quis terras undasque maris celumque serenum,
Nocturnos ignes dederit superosque priores
Et Phebi radios, Veneris Trivieque reflexus;
Fluminibus valles qua lege et litora ponto
60
Qua flores pratis et densis arbuta lucis
Sint concessa prius; quo post hec ordine campis,
Montibus ac celsis fluviisque animalia surgant
Atque ferant gressus; quis se per inane volucres
Viribus extollant, quis se reptilia sulco
65
Proserpant humili, quis sulcent equora pisces;
Quis mentes parcasque viris, quis semina glebis
Crediderit primus, sevus quis sanguine terras
Innocuo primus macularit, et inscia primus
Iussit ut in silvas irent armenta gregesque;
70
Quis primus placidas pecori componeret umbras
Quisve ferox primus ferrum molliverit igne
Quisve prior stipulis dederit discrimina vocum.
Acrius hinc culpam cecinit Lycaonis avari
Turbatumque Iovem terris silvasque ferasque
75
Et pecudum genus omne simul sub gurgite mersum
Et cimba tenui vectum cum semine rerum
Deucaliona pium pariter natosque nurusque.
Hinc lapides iactos hominum reassummere formas
Atque giganteam rabiem, cui ponere Olympum
80
Vertice pindareo parvum vel Pelion Osse;
Deiectos colles tandem vanosque superbi
Balatus pecoris, colles saltusque petitos
Narrabat varios pastoribus atque capellis;
Archipatris pugnas sublataque cornua tauris
85
Silvanoque sacrum, quod nondum viderat etas
Vlla, pium, magnos servans sub cortice sensus;
Qualiter hinc etiam campos liquisset avitos
Et magni promissa Dei partumque secutum
Post risum sterilis vetule grandesque paratus
90
Vt genitum iussu superum mactaret ad aras.
Orbatos hyrcos merito flammasque typheas
E celo lapsas silvis vacuasque paludes
Et Cinaram bromio captum vigilasse duabus
Monstrabat natis; aris tum numine raptum
95
Inter se varios claros genuisse gemellos;
Hinc siliquas quibus egra fames compressa furentis
Est apri, fraudesque pie Sophronidis orbo,
Agnum prepositis dum finxit pellibus hyrcum;
Exilium pastosque greges munusque receptum
100
Et reditum claudi, visos et in astra volatus
Et luctam in somnis habitam Stilbonis agrestem
Et clunem tactum pariter nomenque secundum;
Pastorumque dolos et sevas crimine flammas
Invidie puerumque datum memphitibus auro,
105
Visa Pharath nexusque graves dubiosque solutos;
Hincque pelusiacis prefectum messibus Argum
Pinguibus, et steriles quo restaurasset aristas
Iure vel effetos Memphim traxisset amicos,
Tristeque servitium superum post fata nepotum.
110
Inde Foroneum quem sustulit Ysis ab amne,
Nyliacas pestes et nectos gurgite capros,
Errores duros, damnatas sydere harenas
Ac inopes campos, nimium querulosque subulcos
Et saxo latices lapsos et ab ethere panes,
115
Iussa Iovis dum tecta sibi, dum sacra parari
Vellet, et absconsos alta sub nube recessus,
Celso et ydumeo descriptas vertice leges,
Illisas scopulo postquam conflatus Osyris;
Vulnera serpentum, serpentis et irrita visu,
120
Et, canibus campis telis arcuque fugatis,
Agros post equa concessos sorte colonis.
Pastorum veteres cantabat et inde palestras,
Serta ducum, baculos, sedes et frondea tecta
Cespite pre viridi, structum de marmore templum
125
Et morbis assumpta malis armenta gregesque,
Pingue solum fuso grandi persepe cruore,
Aggere nudatas silvas et vellera rapta
Orbatumque ducem pecoris per compita Tygris:
Dispersosque greges septas complesse forenses,
130
Orsa deum sensu complexa et somnia vatum,
Sacra hominum polluta malis reducesque magistros,
Ac ulmis frustra cecinit post premia fixa.
Glaucus
Substitit hic paulum sumpturus pectore vires
Exhaustas cantu Glaucus; post: "O! precor - inquit -,
135
Romulides, maiora canam, date carmina, nymphe".
Auctor
Inde satum Maia celo per nubila lapsum
Cepit, et in Danis tegulas penetrasse canoras;
Cumque patris iussu sacros narrasset amores,
Consensu primo Danis, mirabile dictu,
140
Virginis in gremio verbum sine semine carnem
Factum cantabat, magnum super omnia!, nec non
Virginis infractum decus inde fuisse pudoris
Virginei nascente Deo. Fides ista, precor, sit.
Hinc pedibus pulsare solum cantusque movere
145
Vidisses satyros festasque agitare choreas,
Et faunos nymphasque simul latiasque puellas
Floribus et minio sertisque virentibus omnes
Insignes, dextris et tangere cimbala doctis;
Et dulci quodam tinnitu psallere celum
150
Ac fulgore novo totum splendescere, et ultro
Tum varios pratis circum diffundere odores
Atque novis radiis flavum fervescere solem
Et placidam Phebem fratri coniungere currus;
Rore polos humidos et claro Iuppiter imbre
155
Arentes quondam placide perfundere terras;
Ludere capreolos, cantu dulcesque volucres
Arbustis certare, ignes emittere montes,
Letari valles, grandes insurgere cautes;
Surgere tum dumis ramos bicoloris olive,
160
Serpentes hederas, lauros et crescere palmas.
Quid cedros Libani, crinitas dicere pinus
Litoris adriaci, quid vites usque Falerni,
Quarum antes gemmas effeti fundere visi,
Molliri sentes valide, iuncique palustres
165
Extolli et salices vitree? quid cuncta repandam?
Omnia letitia gaudent et carmine certant.
Solus in absconso Plutarcus tristior antro
Flet misere stauratque domos et limina sera
Firmat ut in cassum temptet post vulnera Codrus
170
Ingressum, sevasque iubet vigilare sorores.
Ipse tamen Glaucus, dum cerneret omnia secum
Letari, faciles fundebat pectore voces;
Et sese ceptis referens, cantabat odoros
Pastores puero portantes thura sabeos
175
Advenisse quidem celeri ad presepia passu,
Sydere dante viam montana per ardua claro.
Huncque per exustas latum referebat harenas
Virginis in gremio genitricis adusque canopos
Et rabidum fugisse lupum mestosque dolentum
180
Balatus ovium cesos ob nequiter agnos;
Hincque globos legum solventem voce Ligurgum
Pastorum in medio puerum, gesta atque priorum;
Inde, Nathan fluvio lotum, monstrasse futuris
Quo lavacro porcos mundaret sorde vetusta;
185
In bromiumque thetim versam pulsosque carones,
Compositos ignes ventos fluctusque tumentes,
Asclepii iussu, manesque umbrasque sepultas
Ad superos remeasse iterum firmabat; et huius
Ostensum dudum quibus artibus usque dolentes
190
Purgentur vicio pecudes, oleumque veternum
Quo lapse iuvenum firmentur robore vires.
Inde Palem glandes, quas nusquam terrea quercus
Gesserit in vitam, posuisse labantibus egris
In cenam pueris, et iussa extrema dedisse
195
Actheona pium, cecinitque hunc fraude Menalce
Post epulas, lotis pedibus precibusve peractis,
Obiectum canibus, quos inter pessima passum
Plurima cantabat, mortique dedisse tropheum
De se, iam nimiis laceratum morsibus, ob quod
200
Conscissos lapides tractosque in viscera fontes,
Concussos motu montes lucosque revulsos,
Ethere et in terris sparsas in luce tenebras,
Territa per silvas pecora atque armenta ducesque,
Auditum mugire solum, veteresque parentum
205
Surrexisse animas tumulis silvisque revisas.
Herculis hinc durum monstrabat voce laborem,
Hostia dum scopulis firmata refringere Cachi
Est ausus, raptosque boves excerpere furi;
Necnon interea subdebat in ordine cantu,
210
Post triduum laceros artus consurgere vivos
Ypoliti, et silvis iterum gregibusque revisum
Insignem lauro et palmata veste triumphi:
Mirum grande nimis, sed quid non Iuppiter ingens,
Dum voluit, potuit? Post hec, ad sydera motu
215
Ascendisse suo Phebum, clarosque relictis
Infusos ignes sociis quos traxerat ante;
Hosque per Arturum missos serosque britannos,
Ethiopas fuscos et Gangis fulgida rura.
Glaucus
"O tibi, nympha, decus, quot surgere leta per agros
220
Purpureos flores et candida lilia cernes
Mixta simul croceis! quot surgere leta per agros
Templa deum, sacras laudes et munera cernes,
Et quos pulchra coles campos replerier omnes
Elysios et dulce solum regionis avite!
225
Hinc Codrus veniet, postquam resoluta iacebit
Igne novo tellus, agnis seponere capros
Atque dabit rebus finem requiemque bubulcis.
Sed iam tempus adest rivos claudamus, Aminta".
Auctor
Dum cecinit Glaucus, tacuit sine murmure Tybris;
230
Mirtilis auratos frugum fluviique recentis
Immemores tenuit tauros, quos flumine vivo,
Iam Glauco reticente, simul se mergier undis
Spurciciem veterem tergentes atque renatos
Misceri sese gregibus per pascua Glauci
235
Vidisses plausuque novo concedere carmen.
Hesperus occeanum cantu detentus Olympo
Respuit et seras concessit montibus umbras.
Ite domum, pueri, pastas revocate capellas;
Ipse legam lauros: vati vos plaudite, colles.