Lorenzo Vitelli elegia

Testo base di riferimento: Paola Supino Martini, 1972

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


Clarissimo vatum et praestantissimo militum
domino Francisco Philelpho L. Vitellius

 

Is Coritus mons est, veteris primordia Troiae,

      Cornetum quo nunc urbs opulenta sedet.

Vrbs muro non cincta fuit, mirabilis hic mons;

      Conditor haud habuit pulvere calcis opus.

5

Oenotriae gens nulla prior; monumenta supersunt

      Maxima et in nullo plura reperta solo.

Sunt inmensa albis exhausta palatia saxis;

      Multa nimis magnae mansio gentis erat.

Vivi intus fontes, excisa sedilia circum;

10

      Spiramenta locis dant penetrare diem.

Caelatum in quodam pulchrum est spectare lacunar:

      Illa, reor, Coriti regia regis erat.

Sculpta ea perlegerent oculi memoranda, sed illud

      Priscum longa dies attenuavit opus.

15

Quin etiam effigies veterumque sepulcra virorum

      Sunt et semideum, sunt simulacra deum.

Illic nulla tamen signata est littera testis:

      Carmentis nondum venerat Italiam.

Plurima sunt oppleta: aditus si cura fuisset

20

      Scrutari, in multis multa reperta forent.

Quo magis antiqua est, hoc est reverentior aetas;

      Idcirco loca sunt haec veneranda magis.

Tyrrhenum †per et hunc† blanditur euntibus aequor,

      Cum tenui zephyro carbasa pulsa tument;

25

Planitiem inferius, qua mira opulentia rerum,

      Piscibus aucta nimis Rumina bina rigant.

Quo minime dubites penetrasse hinc Dardanon olim

      Ad Phriges, expediam, dum modo dicta notes.

Aurunci dixere senes: "Hinc Dardanus ortus;

30

      Hinc est Retheos ausus adire lares";

Hinc illum Coriti Tyrrhena ab sede profectum

      Magnorum in numerum post abiisse deum.

Nunc: propiora leges: Aeneam huc egit Apollo,

      Auxilium ut peteret gentis et arma suae:

35

"Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum

      Prima tulit tellus, accipiet reduces".

Responsum est iterum: "Coritum, Troiane, requiras".

      Paruit hos veniens iussus adire locos.

Illum etiam Euander Mezenti misit ad urbem

40

      Vt fieret voti compos uterque sui.

Vrbis Agillinae procul haud fundamina nota

      Oraque Lydorum continuata mari

Hic stabant, qui tunc inerant Minionis in arvis;

      Hic salsas Minio fertilis auget aquas,

45

Et Pirgi veteres intempestaeque Graviscae

      Monte hoc non distant milia plura decem.

Istinc ille pius Coriti penetravit ad urbes;

      Istinc electos duxit in arma viros.

Regnarant Coritus simul hoc Electraque regno;

50

      Dardanus bis genitus conditor Ilionis.

Plura referre queam; tamen ista Vitellius oro

      Sint tibi de Corito, care Philelphe, satis.

Et idem

Quae nunc Cornetum est, Italorum ante omnia regna

55

      Vrbs erat haec olim regia metropolis.