Magnifico d. Ioanni Fusmagen sacrae Caesareae Maiestatis
consiliario dignissimo P. Delius Volscus
Quod decet ingenium, nobis, Fusmage, dedisti
Munus, et externis quod solet esse quies.
Nullus in ignotum modus est tibi nempe relictus,
Quem noster Phoebus quemque Minerua colat.
5
Officio linguae, mentis bonitate subisti
Perpetuum uerae munus amicitiae.
His igitur, qui summa tenet fastigia coeli,
Det tibi felices Nestoreosque dies;
Det tibi Caesareum sapienti numen amicum,
10
Semper cui fidis consulis auxiliis.