Leonardo Dati ecloga

Reference basis text: F. Flamini, 1890

Editing of the digital edition: Linda Spinazzè


 

Vigorus

Dic mihi, Mirilta, quae te res ducit ab urbe?

Mirilta

Grandis quam stupeant tum latae, Vigore, pinus

Tum sacrae quercus et formosi cyparissi

Atque giganteis assuetae iactibus orni.

Vigorus

5

Dic, ipsam quando nobis haec arbutus umbram

Praebet et hic rivus tam suavis temperat auras,

Dum gravis exurat rapida sol omnia flamma.

Mirilta

Gestio; sed mentem nondum stupor ipse reliquit.

Vigorus

Incipe, Mirilta. dicenti spiret Apollo.

Mirilta

10

Ad res tam grandes et grandia verba loquamur,

Et pastoralis intermittamus avenas.

Portaram pressum tum lac venale per urbem,

Cum vidi gentem innumeram, et quot montibus errant

Agnae, quot gravibus crescunt in vitibus uvae,

15

Quot numerat pontus pisces, quot litus arenas,

Tot fluere assiduis hinc inde tumultibus urbem.

Vidi, regum delitias, monstrarier altos

Argenti atque auri montes miracula passim;

Vidi caeruleos angues, letalia flatu

20

Sibila, tum fagis similes anhelare gigantes;

Pone sequebatur rapidis arpia Celaeno

Vnguibus humanam vultu mentita figuram;

Vidi et centauros et ficti vellere caeli,

Et mille auratas alte praecedere turres,

25

Ac totidem serico gemmisque auroque superba

Vela vehi, tum solis equi duo pectora lecta

Praepicti phaleras curru tranante trahebant

Velum illustre ingens, pulchrum et spectabile donum.

In quod ubi crepitum cecinit tuba solvitur ingens

30

Alipedum armentum et certant procedere cursu:

Qui prior, ille simul tanto donatur honore.

Quin etiam occlusi cineres per lustra feruntur

Divum reliquiae sublataque in aere celso

Numina, et o qualis audire et reddere voces

35

Exhausi ancillam domini nostramque salutem!

Vigorus

Pape! potes memori tanta haec mandasse cerebro?

Mirilta

Hahahe! de mille non allibavimus unum

Vigorus

O et de tantis quicquam distintius edas.

Mirilta

Rem si difficile petis et quam threicius Orpheus

40

Nesciat, aut sicula carmen qui lusit avena

Pascendo pecudes captando mollius umbras:

Attamen aggrediar, sed tu da protinus aures.

Quid tamen? an passis te, Magdalena, capillis?

An qui Rossorii caput alta nutet ab arce?

45

An terris avibus depasta cadavera regum?

An David? an pie te miles fulgentibus armis,

Qui domitum vinctumque refers ducente puella

Anguem? vel dicam tumulum surgentis Iesu?

Crescit res ipsa perplexaque tempora reddit.

Vigorus

50

Dic unum et dic ordine et id magis exprime nobis.

Mirilta

Pendebam telo subnixus et ore patenti,

Suspiciens oculis, umbram praebente galero,

Ecce autem immotis centum cervicibus una

Celsum ramale et tenue et mirabile repunt

55

Horrendamque ferunt divino numine molem,

Quippe sub intextis trabibus fert area quadrum

Aequor: in hoc patres stant quatuor ora tenentes

Diversi, ac laeva protendens quisque volumen

Dextra nutantem mundum splendentiaque astra

60

Sustinet unde super surgit crux alta sub auras,

In quam sublatus, tensis hinc inde lacertis,

Ille Deus qui nos per mortem a morte redemit

Non deus at christus patitur, spargitque cruorem.

Hunc pater omnipotens paulo sublimior ulnis

65

Affovet et iam iam declino vergere vultu

Visus ut introrsum fidentia pectora firmet.

Lnter utrumque simul candentem cerno columbam,

Qualem non ullis producunt saecula terris,

Allapsam Christi caput, sed utrimque profectam

70

Ac respirantem flammas in amore calentes.

Circum mille chori castumque per aera ludunt,

Et psallunt pia carmina, et alta voce recensent:

Gloria in excelsis hominum divumque monarchae,

Et pax in terra quibus est non aegra voluntas.

Vigorus

75

Dicendo rapis adtonitum, nec tam ipse tenellus

Crebris explorat matrem balatibus haedus,

Non tam cervus aquae cupit affectatque liquorem

Improbus, aut cupidi repetunt armenta bubulci,

Quam modo me tenet urbis amor, tu quaeso redito.

Mirilta

80

Obsequor, et rursus modo vis ad... ...vertor,

Attamen incassum nunc ibimus; illa quotannis

Sex tantum Baptista dies in sacra vocatur.

Ibimus ergo diem tum cum locus ille reducet,

Interdum interea silvas hic inter opacas

85

Longius et rerum seriem et primordia dicam.

Vigorus

Et placet et meritas volo iam persolvere grates.

Stat mihi centenis mire distinta corolla

Floribus et variis late fragrantibus herbis;

Hanc ego clam rite forte in convalle relictam,

90

Dum sua rorantis daret in violaria nymphas,

Subripui, atque uda servat mihi nais in umbra.

Hac te donabo, nihil a me carius optes.

At tu, tam florens divum Florentia cultu,

Dum vivi tepidis pubescent vere colores

95

Floribus et frondes opponet solibus aestas,

Dum mox autumno fugienti poma recedent,

Felix cresce diu quo te et solemnia visam.

Mirilta

Egregie, at queso promissam trade corollam.

Vigorus

Trado equidem, atque ambos iam nunc accedere fonti

100

Expedit, in fonte est, fons est qui tempora comet.