Gregorio Correr liber satyrarum 5

Testo base di riferimento: A. Onorato, 1991

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti

Altre sezioni


Non posse quempiam linguas vulgi,
nis bene vixerit, cohibere

 

Nil admirabor populos si clamet Hiberum

Furem, zelotipum Tinearchum et litigiosum

Franchinum Rabiam: tristi rumore feruntur

Per turbam. Tu, si te praetereunte susurrant

5

Quod sis patricius, populus ne parcat, opinor,

Iratus tecum, duddum stomacharis, amice.

Non nostri populum. Populus hac profluit atque hac,

Plenus rimarum est, nil continet. Ergo cavebis

Iudice sub populo ne quid deliqueris usquam.

10

Non parcet tibi quod claro genitore, quod olim

Gens tua Teucrorum classes exusserit igni.

Hi linguas acuent tituli. Ne, quaeso, triumphos

Aut proavos numeres, populo si teste notatus.

Graecus Alexander quociens potabat amicis

15

Plus aequo, populus magni convivia regis

Ridebat. Quid enim faceret rex? Iudicii expers

Nec sapiens populus: fateor. Sed cum tibi mentum

Raserit, insurget misero non una cicatrix.

"Quo pacto effugiam cultros, effare". Cavesis

20

Non solum a vitio, verum, ne te inquinet olim

Peccati mala auspicio, causas fuge. Talis

Abstinuit Ruffus velut a serpentibus affris,

Et tamen infoelix lusoris nomn habebat,

Insanos solitus ludo servare sodalis.

25

Infami quid enim distat, si sobrius omni

Laetus per cenas et per convivia currat?

Si non scortator lenonum dedecore emptas

Servet amicitias? Si aversus foenore migret

Cum Rabia. Vetus est: si non vis lupus haberi,

30

Pellem deponas. Paulatim rusor inuret

Nomen rusoris, quamvis latus integre addas.

Multos saepe bonos etiam et peccare timen tis

Corrupti in vitium mores traxere sodalis.

Si res discernas, vitiorum plurima cum sint

35

Ardua vitatu, necui pravo latus addas

Difficile est. Quidni? Sed cum periurus, adulter,

Fur tibi notus erit, fugitivus, leno, homicida

Sanguine pollutus (neque enim dignoscere longi

Temporis), admoneas puerum, si forte domi te

40

Quaesierit, dicat testem te in iura vocatum.

Quod si te offendet, dicas non esse tui te

Iuris, finge negozia, litigio implicitum dic;

Ne veniat renue, remque officiosus omittat.

Sic semel atque iterum illusus cessabit, opinor.

45

Hec Victorinus pureo serranda canebat:

"Cactus amicicias ineas; qui dignus amari

Dudum animo libra, ne mox aliena tibi sint

Dedecori vicia". Admonuit puerum otpimus idem

Credere quatenus ignoto ratio velit, et quo

50

Virtutem ignoti puncto laudemus amici.

Hic Victorinus crebro qui personat auris,

Quem totiens laudas? Est sane. Dic igitur: plebs

Huic favet, an aliquid mendosum garrula dictat?

Quaerit et in scirpo nil inventi improba nodi.

55

Sed durum clamat, vitiis non parcat, et acri

Bile insectetur; nil cuiquam dixerit unquam

A vero, si mendosus non plaudat amico.

Huic tamen assurgit, solus licet ambulet, atque

Virtutem veneratur. At hoc non cesset, opinor,

60

Si posset. Faleras demens miratur et aurum,

Nec parcit regi; virus venerabilis illi,

Et tamen in medio virtutum quaerit ubi alte

Impingat stimulos ignominiosa cruentos.

Me quociens dixit plebes ignara superbum,

65

Quod fugerem turbam, paucis contentus amicis?

Non te seducunt nummi, nec luxuria amens

Aegrum sollicitat, secretis nec mala repit

Ambitio venis, mentiri absentem in amicum

Te nemo vidit, iudex bonus atque senator.

70

Caetera contemnas: populos quid dicat omitte

Quaerere, si recte vivas. Terrore mei sunt

Versiculi Ruffino; audito carmine, pallet

Franchinus Rabia. Satyram contemne dicacem;

Si bonus es, numquam falsum te dixero testem.

75

Si non es, numquam mendacem, nec quod amore

Insano scorti flagres pueri ve. Quid ad te

Quod latret canis ad postes? Cum nolis aperta

Deportare domo, si possis, quippiam et horres

Alterius tetigisse aliquid? Si is non potes esse,

80

Qui nihil omnino pecces, natura rapit quae

In vitia, ut laxes aliquando; at gnaviter ut non

A quovis videare. Pudet, veniamque mereris

Si facis occulte. Stultum est commettere quicquam

Turpe, quod in te ipso potes occultare sodali.

85

Quem pudet alterius, pudet et peccasse licenter,

Paulatim durat frontem, qui fassus amico

Delictum. Sed te, quoniam plura addere nolo,

Dum potes, accersas moneo funemque reducas;

Aut age ne incusa populum. Dico nam ego, qui me

90

Esse alium a vulgo, et certe sum, iudico secum.

Nam ferit interdum veris rumoribus auras.