Gregorio Correr satyrarum appendix

Testo base di riferimento: A. Onorato, 1991

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Turpe est aliorum vitia reprehendere, oblivisci suorum

 

Si nihil in vita tanti est quam vivere recte,

Cur Victorino praeponam principe natum?

Quis tamen afirmat quod dixi? Nemo: adeo omnes

Desipiunt? Nemo. Nec tu, qui multa papiro

5

Impingis fatue tecto laesisse molari

Doctus et astuto culpam suspendere ludo.

Franciscus Rabia mercatur, surripit, aufert,

Assem ob exiguum quidvis iurare paratus.

Ergo homines probat et faelices clamat avaros.

10

Tu, cum sis Rabia fortassis nequior, audes

Deterrere malos? Qui ridiculus minus ac si

Ruffinum damnet Branchinus, Balda Lisen:

Sane, et enim id recte est, fateor; sed qui sapis euge

Optimus hic, et sinceri admirator honesti

15

Obvius in tunica, qui quamvis de medio aufert

Quantum pregnanti quivis concedat honestus.

Tu tamen haud dubitas latus incussisse piselli.

Hic dices at mechorum notissimus idem:

Perge salutatum. Frugi est homo: sic puer unus

20

E turba fies. Tu, qui paulo obvius ante

Cum paupertate et doctrina, ignobilis ito;

Idcirco, sodes, temet primum inspice, tum si

Crimina avaritiae, infames meretricis amores

Et quicquid vitiorum indulget caeca libido,

25

Straveris ingenuus liberque et fortis et acer:

Scilicet in mores sum quidvis ferre paratus.

Incipias. Scortator erat Laurentius et se

Noverat: infaelix animi aspectusque virilis

Vitabat, tamquam signatum in fronte pateret

30

Quicquid cum scortis furiosus gesserat ante.

Nec mirum hoc, quando incurvus multaque podagra

Perditus, incessu morbum fateretur et illi

Stillabant oculi graviter, saepe uda labella

Demorsus; vitii sibi conscius, ergo cavebat.

35

Non tulit hic notum quondam de gente togata

Clamantem: "quis ne cruce dignior, aut miser aeque

Vsquam hominum in terris? O, te censore, beatam

Vrbem ait! O cives accurrite! Sed tamen unde huc,

Curata cute, procedis? Tonsore magistero

40

Abrasus certe et fortassis balnea nuper

Existi, ut taceam reliquum. Me fornice quivis

Culpatum arguerit, dum non me insanior is sit.

Quod proprium est, teneo nomen mihi. Non sum ego, non sum

Corruptor iuvenum, nec dantur munera nostra

45

Mollibus in pueris cultelli, frena, crumenae,

Nec, quod praeterea mirabere, nostra libido est

Permolere uxores alienas. Fiat adulter

Quivis, me nitidi facies scorti tenet, haec si

Coeperit emungi, sive haec male tu sciet heus tu

50

Quaere alium, mulier, patronum, quando et enim scis

Inter nos olim convenerat et iubet hoc lex:

Quae placet accedat, quae non placet exeat, ergo

Tecum legittima racione et le gibus utor.

Lex mihi vivendi haec: nil fictum, quod sum, ego pando.

55

Tu versipelle ingenium scis tendere, nequam

Vt populo des verba; en de virtute loquentem

Quae toga, sordiduli qui cultus, quique habitus ni

Ipse supercilium pinxisse foedaque narris

Improbitas liquidum violae traxisse odorem.

60

Haec facis ut placeas cuinam, spurcissime? Quaere

Ex me quae dentis, que vultus cura: negabo

Scire quod albescat, nigri color atque rubella.

Quid gratum in facie vera ac manifesta loquentem

Fugit patricibus sibi conscius. Odi ego turbam

65

Quorum simplicitas audet suspendere mores,

Cum faciant peiora. Ego quidvis ferre paratus:

Iudicibus sanis alioquin ferveat ira.

Haec tibi de libris sapientum disserti, ne

Stultorum in foveam caderes; mox plura daturus,

70

Si iuvat hoc, alias. Immo et iuvat et prece te oro.

Sic saepe inter nos, siquid scribo aut ago demens,

Arripe tam pulchre, secernis honestum.

Nunc i, nostrorum sermonum splendide iudex.