Ad Pium II Pont. Max. de creatione sua
Quae venit ad tantum supplex, ne despice, limen,
Orat ter posito te mea Musa genu.
An famulam vultu non aspicis usque benigno
Qui fers pontificis nomina digna Pii?
5
Illa quidem sanctum colit, o sua gaudia, nomen;
Qui prius Aeneas, es modo Papa Pius.
Iustas ergo preces Musae si misimus, audi,
Deceptam voto nec patiare suo.
Non haec purpurei petit ambitiosa galeri
10
Munera vel mitrae pontificale decus,
Discolor aut vario petitur pro more cucullus
Quo prior aut abbas colla verenda tegat.
Sola sibi sanctae, sola est sibi cura Poesis.
Haec quoque causa venit digna favore tuo
15
Vt reseres librum primis de vatibus, olim
Quem conscripsisti, te pia Musa rogat.
In lucem veniant alto de fonte perita
Cum primum sacri carminis usus erat.
Quid sibi vult totis virtus celata diebus
20
Aut quid sub modio clausa lucerna facit?
Quid iuvat inmeritas in tantum offendere Musas
Et tantum famae detrahere inde tuae?
Nonne vides quanto morsu livoris iniqui
Carminis, indignum, dilaceretur honos?
25
Iustius haud alio nobis auctore probari
Divini potuit carminis officium.
Debet et ipsa sacris prisci reverentia saecli
Vatibus a summo praeside restitui
Tempus an expectas, vatum doctissime, quo te
30
Ascribat totum bellica cura sibi?
Mincius aut celebri veniens cum fonte Timavus
Tantum conspicient arma movere ducem.
Ibis enim occidui suffultus viribus orbis
Pro Christo fugiens nulla pericla Deo,
35
Et nihil, heu, raptis aegra valetudine membris
Indulgens causam dum tueare piam.
Namque in divinis tanta est tua gratia labris:
Vidimus, assensit contio tota tibi,
Quem Deus in Turcos armat feliciter hostes
40
Et iam spes trepidis unica rebus ades.
Non erit in tanto bellorum turbine Musis,
Hoc mihi crede, tuis, non erit usque locus.
Nunc quoque tantorum meditatio sola laborum
Iam prope desertas, te procul, esse facit.
45
Ah, viduas num sic patieris flere Camenas
Et tua cum Musis scripta perire voles?
Quin age, dum tanti restant diludia belli,
Tam pulchrum medio tempore profer opus.
Cedite lascivi; vani procul este poetae.
50
Arguit haec turpes pagina sancta iocos.
Te duce terrarum laudetur ubique poesis,
Quae colit aeternum religiosa Deum,
Quae virtutis opus laudando ad sidera tollit
Et vitium in praeceps fulminis instar agit.
55
Sic tibi, pro nostra dum religione laboras,
Succedant votis omnia laeta tuis,
Faustaque non desit victoria bella gerenti,
Omen ut ex ipso nomine matris eat.
Sic tuus intrepido latis comes inclytus armis
60
Sfortia barbaricas proteret ense minas.
Prospera sic veniant felicibus omnia Senis
Longaque de tanto gaudia cive ferant,
Vt saepe exultent tanto praecone beatae
Hesterna quantum vidimus esse die.