Tito Vespasiano Strozzi carmina, 1

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


1. Lucilla nympha Rechanensis.
Heridano patre progenita Dianae comes fuisse dicitur; a Pane,
Mercurio atque Apolline amata est. His repudiatis, dormienti
per vim stuprum pastor intulit, quod aegre puella ferens,
lacrymis et dolore confecta, cibo abstinens vitam cum morte
commutavit. Eius corpus Heridanus pater in foveam vertit:
quem Phoebus indignatus ob repulsam ab ea quondam acceptam,
paludem fecit

Quaeritis hic sacri cum nomina fontis haberet

Ante locus, nitidusque foret fons, numquid ab ipsa

Manarit tellure, deum vel numine magno

Hic aliquis gelidas habitarit versus in undas.

5

Res est mira quidem, iuvenes, ac digna referri,

Quaeque sua teneras moveat novitate puellas,

Ne qua nimis genii confisa superbiat ullis

Muneribus propriaeque nimis ne credula formae,

Elato miseros animo contemnat amantes;

10

Neve sinat vacuum florentis abire iuventae

Tempus et utendum placidos ubi candida vultus

Obtulerit fortuna: noto fugit ocius aetas

Atque adversa brevi res vertunt fata secundas.

Nunc fortunatos duri pastoris amores

15

Et commutatae casus referemus acerbos

Virginis in subitum laticem, causamque paludis.

At tu, quo placida populos ditione regente

Aurea concordes evolvunt saecula Parcae,

Numine, dive, meos sacro tu dirige cursus,

20

Meque tuas nondum, Leonelle, attingere laudes

Audentem, interea tenui sine ludere versu,

Dum valido exiguae firmentur robore vires.

Hinc genus Estense et magnorum ingentia facta

Ipse canam referentque tuum mea carmina nomen.

25

Inter Hamadryadas Pelosellae rura colentis,

Magnus ubi virides fossae Padus excipit undas,

Candida nais erat, lucis de nomine dicta,

Insignis cursu, Heridanoque superba parente.

Pulchrior hac celeri vel gratior ulla Dianae

30

Non fuit aut divae lateri quae vinctior esset,

Sive feras iaculis canibusque agitare pararet,

Seu niveos artus nitidis perfundere lymphis.

Illa saepe suos arcus pharetramque nitentem

Auratasque dabat non irrita tela sagittas;

35

Illa procul certa pascentem vallibus imis

Cuspide fixit aprum, Trivia vel doctior ipsa

Aethere candentem cygnum deiecit ab alto.

Laudabant mores formamque artemque magistram,

Saepius utra foret dubitantes Cynthia nymphae,

40

Ni dea fudisset planos per colla capillos,

Crispas illa comas aptum religasset in orbem.

Assidue blandis instat vaga turba procerum

Vocibus et Veneris stimulis agitantibus ardent

Ruricolae satyri et nymphae connubia poscunt,

45

Mercarique novum offitiis conantur amorem:

Hic, ubi multa latet fera, sedulus alter opacis

Arboribus densum monstrat nemus; ille coronam

Floribus insignem, hic pharetram largitur et arcum;

Hic laqueos celeresque canes; hic spicula donat:

49a

Lucidaque hamato pars donat spicula ferro,

49b

Pars laqueos, celeresque canes venatibus aptos.

50

Illa omnes animo simul aspernatur eodem,

Nec magis a solita mentem feritate remittit,

Quam miseros nautas Aquilo implacabilis audit;

Nec sic gemmatae decus admirabile caudae

Laudari cum sensit avis iunonia laeta est,

53a

Nec tantum pennis tua versicoloribus ales

54a

Cum pictae laudantur opes, Saturnia laeta est

55

Gaudet ut haec forma fastumque a laude resumit.

Pan quoque, Maenalia redimitus tempora pinu,

Dilectae veteres Syringae oblitus amores,

Hanc cupit, hanc sequitur, fixoque in Naiade vultu,

Sic ait: O praestans celebri sata flumine virgo,

60

Quod primum vesuli puro se fonte resolvens

Finitimas rapidum violento gurgite terras

Perfluit, Adriacique ferit mox littora ponti,

Ipse ego Parrhasiae telluris numen, agrestes

Quem votis venerantur et alti summa lycei,

65

Cui iuga piniferumque nemus Pindusque nivalis

Servit et arguto resonantia Maenala cantu,

Ipse ego te propter nimio devictus amore

Torqueor; in te una mea cura fideliter haeret;

Coniugium peto; nec sit tibi gloria parva,

70

Me generum magno dederis si nympha parenti,

Qui tibi perpetuas meditabor carmine laudes.

Aspice quam collo mihi fistula pendeat apte:

Haec tua si sapies erit et iungemus amores.

Te dominam Dryades et te venerabitur omnis

75

Naiadum chorus, et qui nunc te ingentibus audent

Pollicitis tentare sibique adiungere Fauni

Conantur, nostro superantur numine tantum

Aeriis quantum cedunt virgulta cupressis.

Talia iactantem deridet virgo fugitque

80

Amplexus cupidos atque oscula ferre parantem,

Immiscetque choro comitum se laeta suarum.

Sic hunc, sic etiam generatum Atlantide Maia

Mercurium lusit, formae confisa potenti.

Viderat hanc iaculis capreas Iove natus agentem,

85

Exarsitque simul; positis talaribus ergo

Siderei tegmen capitis virgamque potentem

Sumit et unde sibi genus esset, quisve deorum,

Quae sit causa viae, quae magna potentia docti

Pectoris enarrans, multa prece sedulus instat,

90

Magnaque promittit concessi praemia amoris,

Et testem dictis Stygiam iubet esse paludem.

Dixerat: illa dei vultum et flagrantia cernens

Lumina, blanditiis simulat se velle roganti

Annuere illectam; celeri mox improba cursu

95

Ocius emissa partho iaciente sagitta,

Ocius et volucri borea fugit, atque virentem

Vix pede tangit humum, teneras neque praeterit herbas:

Tum quoque formosam decuit fuga; candida nudant

Crura leves aurae tenui velamine moto

100

Et labor ipse decus rosei germinaverat oris.

At deus incertum per iter fugiente puella

Insequitur atque illi subitos inducere somnos

Iam frustra serus cupit et contingere virga,

Effunditque preces supplex et inania verba.

105

Illa volat longeque deum post terga relinquit

Et sperata negat male gaudia; nec prius acrem

Continuit cursum fugiens per devia, quam se

106a

Deserit et sperata negat male gaudia nec se

107a

Ante tenet, donec latebrosa condita silva est.

Altorum latebris nemorum occultarit opacis.

Non semel aetherea magnos excivit ab arce

110

Forma decens nomenque deos et fama puellae.

Ergo luciferos medio dum splendidus orbe

Phoebus agit currus, cernit per devia rura

Progeniem Heridani nullo custode vagantem.

Protinus igne suo novus ignis in ossibus haeret

115

Acrior et furtim depascit flamma medullas;

Vix bene perfecto cursu delapsus ab alto

Aethere solvit equos terrasque petivit easdem,

Atque decus proprium quaesitis artibus auxit,

Cinctus flaventes lauro viridante capillos.

120

Tum sic Heridano genitam compellat amice:

120a

Tum si Heridanem dictis permulcet amicis

- Nympharum Lucilla decus, formosior ipsa

Quae mea nunc saevis exercet pectora flammis

Dura et blanda Venus, nostro miserere labori.

Vror ut immissis stipulae torrentur inanes,

125

Ignibus, ut rapiunt pallentia sulphura flammae;

Sum deus, et magno genitus Iove, nomen Apollo,

Alipedes qui solus equos moderorque regoque,

Flammigero invectus curru; tenebrisque fugatis,

Immensum retego radiis fulgentibus orbem.

130

Nec superum, excepto Iove, me praesentius ullum

Regia numen habet, late mihi maxima parent

Regna, nec ulla fugit fati me causa latentis;

Et mea mortales adeunt oracula rebus

In dubiis non vana aditis responsa ferentes,

135

Meque vocant vatem: plectrum citharasque sonantes,

Et carmen doctos adduxi primus in usus;

Cum rudis ars quondam nulloque in honore fuisset:

Ipse salutiferas aegris mortalibus artes

Inveni; sed nulla mihi medicamina prosunt:

140

Quin etiam, noster cum sit certissimus arcus,

Certior est unus nostro tamen acer acutis

Qui mihi securo fixit praecordia telis,

Atque ut siderea supplex de sede venirem

Compulit. Ipsa mihi requiem finemque laborum

145

Sola afferre vales ac reddere, nympha, beatum:

Summa tibi laus est, aeternaque gloria Phoebum

Auxilio servare tuo, qui caetera servat.

Caelicolum rector tibi erit socer et tibi mundus

Serviet, et curru super ardua sidera tollam.

150

Illic numen eris, diceris et altera Iuno.

Dignior ista quidem facies considere coelo

Quam nemorum latebras et lustra subire ferarum. -

Haec ubi dixit amans, tremulos ardere micanti

Luce videns oculos nymphae, roseumque pudorem

155

Candentes variare genas et pectore ab imo

Vix audita tamen suspiria pectore duci

Ridentemque notans nec verba remittere contra,

Gaudet et indicium stimulantis credit amoris.

Ante igitur nulla contacta cupidine virgo

160

Facundo sermone dei formaque nitenti

Pollicitisque incensa domat non mitia corda

Et ponit fastus et amat quem sentit amare.

Verum ubi secum animo repetit praecepta Dianae,

Rursus ad ingenium redit atque intendere visa est

165

Velle fugam, verbisque iterum revocata praecantis

Substiterat: pariter certabat amorque pudorque,

Ambiguam vario mentem discrimine versans;

Quin deus iniciens formoso candida collo

Brachia, pugnantem frustra et clamare volentem

170

Corripit, atque avidis amplexibus oscula miscens,

Vini parat; illa tamen contra, conamine multo

Obsistit manibusque a pectore pellere tentat;

Denique victa deo cedebat viribus impar,

Atque fere victor Phoebus sua vota tenebat:

175

Ecce suis formosa venit comitata puellis

Cyntia, venatu lassata et caede ferarum,

Limite quam recto venientem ut vidit Apollo,

Rem veritus castae ne proderet illa sorori,

Corripuitque fugam tenuesque recessit in auras,

175a

Quam nemoris recto venientem ut limite vidit,

176a

Extemplo ne se se proderet illa sorori,

177a

Corripuitque fugam Deus Heridanemque reliquit.

180

Miratusque feram tam molli in pectore mentem

Interpellatos deus execratur amores,

Infensus nimium nymphae. Tum virgo Dianae

Obvia quos saltus lustrasset quantaque predae

Copia commemorat, Phoebeos celat amores,

185

Atque incerta suo volvit sub pectore curam;

Laetetur ne magis quod sic intacta recessit

An doleat, gaudetque deo placuisse nec ullam

Quae sibi praeferri possit putat esse sororum.

Ah nimium infelix infortunataque virgo,

190

Egregiae quod nunc te vana superbia formae

Extulit, oblata quando temeraria nescis

Commoditate frui! Certe praestabat amantis

Consilio parere dei, decerpere fructum

Quae non semper erit sic officiosa, iuventae.

195

Crede mihi: non hic pudor est, sed dura rudisque

Simplicitas, fatis nescire faventibus uti.

Ipsa etiam fertur non ignorasse Diana

Olim quid sit amor, veterum nisi fabula mendax.

Tu quoque ne veniam dubites exposcere Phoebum

200

Supplicibus votis et dulcia noscere furta;

Sed propera; nescis, heu! quid tibi fata minentur.

Aestus erat, mediumque poli iam fervidus axem

Contigerat Titan: Phoebeis languida flammis

Dum cessant aliae atque umbras petiere virentes,

205

Heridanis nemus ingreditur, quod multa tegebat

Populus et celso frondosa cacumine quercus,

Lenis ubi placido fugiens cum murmure rivus

Purpureos viridi flores in gramine alebat.

Capta locis, pharetram tenera deponit in herba

210

Oppositoque genu dextra connixa relaxat;

Cornigeros arcus laudatisque incubat umbris,

Atque inclinata somnum cervice petivit.

At vagus errantem silvis Admetus opacis

Armenti custos vitulum dum quaerit, in ipsam

215

Incidit ac subito visu stupefactus inhaesit,

Continuitque gradum celerem, ratus esse Dianam.

Sed postquam nymphas nusquam videt, omnia late

Luminibus lustrans comitem putat esse Dianae.

Tum suavem tenero spirantem pectore somnum

220

Leniter atque sinus intentus spectat apertos,

Mollia puniceis certantia labra rosetis,

Formosasque genas et eburnea colla comasque

Miratur similes auro, niveosque lacertos;

Protinus aurata percussit agreste sagitta

225

Pectus et adductis penetravit ad ossa cupido

Cornibus atque animum vesano intendit amore.

Saucius insolito iuvenis stupet inscius igni

Ac subitas sentit flammas errare medullis

Assiduosque rudis motus miratur anheli

230

Cordis et ignorat penitus sua vota cupitque.

Lumine mox avido paulatim, veste reducta,

Singula membra notat candore nitentia multo

Virgineumque manu contrectat corpus agresti,

Sic suadente deo, tandem nova gaudia tentat

235

Correptamque tenet nympham turbatque soporem.

Illa locum magnis exterrita vocibus implet

Imploratque patrem luctusque exercet acerbos,

Ac sibi blandicias et consolantia verba

Protinus Admetum refugit pudibunda ferentem.

240

Nec comitum rapto petit agmina casta pudore,

Sed diversa procul desertaque rura pererrat,

Venandi studio pharetraque arcuque relictis.

Inde pererratis regni defessa paterni

Finibus, huc rediit veterique accensa dolore,

245

Quod de se tantum Admeto licuisset, inanes

Assidue lacrymas fundebat et ora cruentis

Vnguibus et flavos laniabat saeva capillos.

Tum sic certa mori patrias iam debilis undas

Spectat et: - Vlla mei, dixit, si cura relicta est,

250

Summe precor miserere parens, tantoque labori

Pone modum, incestamque tuis demerge sub undis,

Invisa quoniam violato iure pudoris

Luce fruor: gaudete proci, quos saepe superbe

Sprevimus; huc cecidit studio servatus amatae

255

Virginitatis honos; nostrae sibi pastor habebit

Improbus exuvias decerpto flore iuventae.

Certe habet; at numquam vivens pastoris amica

Dicar et instanti fugiam convicia leto -

Haec effata graves gemitus miseranda novasque

260

Instaurat lacrymas, nec Bacchi cura, nec inde

Abducit Cereris, vel cum sua lumina caelo

Hesperius accendit, vel cum se purpureus sol

Extulit ac lente prostrata in gramine molli

Liquitur ut glacies igni ceraeque liquescunt,

265

Ac demum tenues vita fugiente per auras

Impia solverunt tenerum ieiunia corpus.

Tum pater Heridanus natae concussus acerbo

Funere, multa gemens rorantia lumina turbat

Fletibus et nitidum caro pro corpore fontem

270

Esse iubet donatque aeterno protinus aevo,

Qui nunc deformi limo cannaque palustri

Sordidus innatas alit atro gurgite ranas.

Perdidit infelix solitum mutata nitorem

Lympha, gravis magni quod fecit Apollinis ira

275

Namque, memor quantum cupido sibi dura fuisset,

Naias adventu subito intercepta Dianae,

Despectos quoniam penitus siccare liquores

Non potuit, radiis venas atque humida fervens,

Spiramenta suis contracta vaporibus urit,

280

Ne pater auxilio furtim submisceat undas,

Et miseratus alat labens tellure sub ima,

Semine tum vario foedis animalia formis

Ardore assiduo vicium capientibus undis

Protulit, amissa specie fons lucidus olim.

285

Et deus ipse sui sic extitit ultor amoris.

Illam Rechaniae Peloselliadesque puellae

Quaesitam flevere diu, et cum morte putarent

Ereptam, titulum structo imposuere sepulchro:

Hunc in honore suae tumulum statuere sororis

290

Concordes nymphae, quam nisi fera fata tulissent

Formosae potuit succedere sola Dianae.