2. de situ Pelosellae ruris ac victoria Biroti
et de eius connubio. Ad divum Leonellum
marchionem Estensem
Rus Peloselleum, formosis nobile nymphis
Ferraria distat millibus urbe decem:
Heridanus dextra, laeva cinxere paludes,
Claudit ab occasu flumine fossa suo;
5
At regio, primos Phoebi quae prospicit ortus
Planitie et campo liberiore patet:
Aequoris in medio densa nemus arbore septum
Antiqua sacrum religione viret:
Illic et platani surgunt et fagus et ilex,
10
Grataque clavigero populus alta deo;
Tum silva interior dumis agrestibus horret,
Motaque nubiferis stridet harundo notis.
Tale nemus Cephalus tenuit, cum vulnere diro
Infelix Procrim perculit ipse suam.
15
Huc ego, venandi studio suadente, profectus
Quae teneant scitor proxima lustra ferae,
- Mille feras saltus - custos - hic vidimus - inquit,
Sive cupis leporem seu placet irtus aper;
Hic vulpes fallax genus et mala turba luporum
20
Incolit et capreis noster abundat ager,
Quin etiam clausae veluti convalle tenentur
Nullaque venatu est aptior ora tuo:
Saepe huc Arcadia venit Pan ipse relicta,
Venit virgineo Cynthia mixta choro.
25
Cum tamen ingentes praedas abducat uterque,
Fertilior multis est locus ipse feris,
Nec vero nobis haec nimium vicinia grata est
Saepe hinc agricolae maxima damna ferunt:
Quid referam alitibus caesis pullaria rapta,
30
Bella gerat rabido quae ferus ore lupus?
Quid frendentis apri laceratum dente Barelum
Pinguia dum valido finderet arva bove?
Hic est praecipue miseris formido colonis,
Terribilis visu hirtus et atra lues.
35
Oeneas talis vastabat bellua terras,
Vt memini urbanos commemorasse senes,
Quae Meleagreo quisquis fuit ille lacerto
Concidit et gelidam mortua pressit humum.
Mens fuit agricolis omnem convellere lucum,
40
Horrendam pestem quo procul inde fugent;
Obstitit at divum timor et peiora verentur:
Saepius his terrent numina visa locis;
Quaeritur edictis populi, referente Baitto,
Quis miseranda truci liberet arva metu:
45
Candida victori monstro Bellina subacto
Bissenaeque boves premia certa manent.
Qua re, age, si quis erit comitum quem gloria silvae
Excitet, hoc virtus experienda loco est. -
Dixerat et socii simul adsensere frementes,
50
Obvius et fieri quilibet optat apro.
Illos laudis amor pariter faciesque puellae
Spesque parandarum sollicitabat opum;
Nec magis accendit iuvenes certamine cursus
Laudatrix formae fama, Athalanta, tuae.
55
Dividimur subito: fossae pars insidet altae,
Pars ad arenosum constitit Heridanum.
Vlniferae ripas alii petiere paludis
Fidorum turba progrediente canum.
At nemus hi cingunt nodosaque retia tendunt;
60
Hi servant aditus qua ferus exit aper.
59a
Cingimus insidiis taciti nemus omne latentes
60a
Ipsaque percusso figimus arma solo
60b
Sic celer Acteon tendebat retia cervis
60c
Hippolytus tali perdidit arte feras.
Compositis rebus, signum undique rauca dederunt
Cornua, quo tellus est tremefacta sono.
Tum manus in silvam, cui res commissa repente,
Fertur et immensus clamor ad astra volat.
65
Sollicitique canes demissis naribus errant:
Huc illuc et qua semita nulla, ruunt.
Diffugiunt saevis lepores latratibus acti
Audaces strepitus territat ipse lupos.
Tum sua veloces liquere cubilia caprae
70
Et trepidi in laqueos praecipitantur apri.
Exiliunt vulpes caveis tellure refossa,
Et pavidae fraudis non meminere suae.
Editur extemplo caedes immensa ferarum,
Vndique veloces dissoluere canes.
75
Raganus ingenti telum conamine torquet
Et gravis horrendam vulnerat hasta lupam.
Occupat hic acer fugientis terga molossus
Et tenet, at praeceps Raganus ante volat.
Splendidaque adversa venabula condit in alvo
80
Nudatoque ferox amputat ense caput.
Tum rapit hirsutam pellem, spoliisque superbus
Nobilitat dictis fortia facta suis.
At bonus Auripedes, Borea satus, ocior ipso
Velocem capream cursibus insequitur.
85
Et iam iamque manu capit; at dum fervidus urget,
Lubricus herbosam pectore tundit humum.
Inde Menestriades, Pardo Tigrique vocatis,
Rursus agit; celer his additur Ilva comes.
Corripitur tandem, cursum impediente padusa,
90
Calcitrat infelix et moribunda gemit,
Sternuntur passim leto leporesque suesque,
Nec minor oppositas pars subit acta plagas.
Ecce autem summa conclamat ab arbore Lynces:
- Hoc ferus, o socii, tramite fertur aper;
95
Cernite qua virgulta fragor stridentia turbat,
Signaque latrantes dant manifesta canes.
Ite citi, fractis se retibus explicat, ite,
Lataque praecipiti tendit in arva fuga. -
Dixit et asperius quo nil Erymanthus habebat,
100
Cernimus horrendum prosiluisse suem.
Ficedus et Borges, picenis alter ab oris,
Venerat, ast alter sanguine gallus erat,
Hi simul incurrunt: quos Nilus et Anda sequuntur
Tardaque sed morsu non renuenda Capis
105
Et Lacor, insignis cursu, genitore britanno,
Matre satus Latia, terribilisque Lycos.
Inde alii super adveniunt, pars eminus arcu
Pars petit adversis obvia cuspidibus.
Trux aper, ut medio venientes aequore cernit,
110
Proelia vulnificis dentibus atra parat,
Et viridem spumis letalibus inficit herbam,
Permediosque canes et fera tela ruit;
Haud secus horrisono tonitru cum scinditur aether,
Increpuere Iovis fulmina torta manu.
115
Protinus hos cursu rapido prosternit, at illos
Dente petit; pavet hic, territus ille fugit.
Forte Padi celso speculatus ab aggere pugnam,
Marsus Apellides impiger arma capit:
Acrion atque Leo dominum comitantur euntem,
120
Sparsaque purpureis candida Serpa notis:
Huic longae pendent aures, caput eminet ingens,
Pars immensa sui lumina glauca micant.
Tum villis amplum pectus riget: illia lata
Crassaque crura pilis obsita, cauda brevis.
125
Haec, ubi visus aper, latratum tollit in auras,
Quo tenuit celeres territus amnis aquas.
Horrescunt armi villosaque pectora; mox se
Proripit adverso congrediturque sui.
Lippius hic Serpam iaculo transfodit acuto,
130
Aspera dum monstri colla ferire cupit;
Ingemuit moerens, conspecto vulnere, Marsus,
Nec tamen incoepto destitit ipse suo:
Seque ferae praestans animis horrenda furenti
Obtulit, assuetus talibus ante puer.
135
Nil virtus illum iuvit spectata paternis
Montibus, aut valida spicula ferre manu,
Namque aper, obliquo pugnantem perforat ictu
137a
Bissenis et enim canibus septemque peremptis
137b
Ante viris, Marsum bellua dira petit
137c
Et iuvenem obliquo pugnantem interficit ictu
Foedaque discerpto viscera ventre fluunt.
Labitur ille, suo perfundens sanguine terram
140
Et moriens: - Sulmo, dixit, amata, vale -.
Nec minus instantes Fabedum fortemque Tonatum
Et Recanicolas vulnerat Vgatios,
Quaque ruit, densam prosternit pectore silvam
Dentibus oblatos dilaceratque canes.
145
Sed non caede virum durus terretur Achyos
Saevaque fulminei perculit ora suis,
Vulnera dum repetit connixus corpore toto,
Frangitur in dura debilis hasta cute.
Non secus expavit quam fracto Daunius ense
150
Dum petit arma sua non violanda manu:
Saevit aper contraque ferox contendit inermem
Sed tulit auxilium Scylla fidelis hero;
Audax Scylla, genus spartano sanguine ducens,
Quam Chius in Latium vexerat Andronicos.
155
Impetus et rabies convertitur omnis in ipsum
Militis ille sui munere tutus abit.
Non tulit hanc socium cladem Birotus inultam,
Proles haud magno dissimulanda patri:
Caerulus hunc Athesis diva Fornace creasse
160
Fertur apud placidi moenia Rodigii:
Linceus ingentes humeros circumdat amictus,
Diffusaeque tegunt fortia colla comae.
Isque ubi pallantes comites formidine saeva
Conspicit ac fortes tot cecidisse viros,
165
Vincula mordaci demit setosa Lyciscae
Et fert se intrepido protinus ante gradu:
Talis Agenorides rabidum ruit acer in anguem,
Cuius in effigiem mox abiturus erat.
Spectat dirus aper venientem lumine torvo,
170
Spumaque per rictus sanguine mixta fluit:
Sic Diomedei pestis vesana ferebant
Hospitibus caesis ora cruenta greges.
Vt propius ventum est: - Iuvenes discedite -, dixit;
- Iam Birotea concidet ille manu.
175
Non haec prima dabunt nobis certamina laudem
Haud huic cum trepido res erit hoste ferae.
Huc adsis, pater, et sacro rege numine tela
Et nemorum praeses, Delia casta, fave. -
Sic fatur, sistitque pedis vestigia dextri
180
Porrectaque trucem cuspide tentat aprum.
Tum faciles aditus oculis ad vulnera lustrans,
Invadit tandem summaque colla ferit.
Infremit ictus aper vastoque e corpore ferrum
Excutit exiguus consequiturque cruor.
185
Quippe nec impressum vulnus descenderat alte,
Et iuvenis lapso vix stetit ille gradu.
Vt furit immani libycus leo concitus ira,
Cui celeris numidae strinxit harundo latus,
Sic fera praecipiti fertur stimulata furore,
190
Ardet atrox, frendens aggrediturque virum.
Obicit at se se nunc hinc, nunc inde Lycisca,
Acrius infestans assidueque rotat,
Donec in extremo defixis dentibus haesit,
Clunis et ad morsum colla retorsit aper;
195
Hirtaque ni melio cervix armata fuisset;
Correptam rabido dissipet ore canem.
Extemplo ingeminat vulnus Birotus et hostis
Pectora setigeri figit et usque premit.
Volvitur ac frustra telum convellere temptat:
200
Insequitur iuvenis qua tulit ille gradum.
Vndique conclamant socii: - Iam corruet, insta,
Conscia te virtus incitet atque genus. -
Additur bis animus domino validaeque Liciscae
Comprensaque suem fortius aure tenet:
205
Obluctata diu pestis conamine multo
Deficit ac tandem semisupina cadit.
Tum quoque tela fero rapit imperterrita morsu
Et nemus horrendis vocibus omne replet.
Advolat ac ferro Birotus colla recidit
210
Caesaque sanguineum guttura flumen agunt.
Gratantur comites laetisque excita per agros
Plausibus ad iuvenem rustica turba ruit.
Non laetata magis Caci vicinia leto,
Cum vomuit raptas ianua dira boves.
215
Immanem mirantur aprum fodiuntque iacentem
Cordaque cernendo vix satiare queunt,
Victoremque suum servatoremque salutant
Et superis agitur gratia summa Deis.
Interea socii velocis in aggere fossae
220
Composuere pyram subiiciuntque faces.
Quo comitante manu pergit Birotus agrestum
Victrices querna fronde tegente comas;
Tum caput ipse suis medios proiecit in ignes,
Sacraque diffudit vina, precesque tulit:
225
Silvicolas satyros dryadasque et Pana Lyceum
Dictinnamque vocat caeruleumque patrem.
Protinus his actis Clarelli tecta subimus;
Nam genitor pactae virginis ille fuit.
Floribus innectunt formosis cornua vaccis,
230
Effundit laetos tibia pulsa sonos.
Ipsaque progreditur vultu Bellina modesto,
Pulchrior Europa, pulchrior Andromede:
Serta premunt crines, quales formosa colebat
Salmacis in fontis margine fusa sui.
235
Procedunt pariter matres teneraeque puellae;
Certatim iuvenes carmina laeta canunt.
Arte laboratam docti syringa Calastrae
Zucharus inflat et his versibus orsus ait:
- Quam tibi iungit hymen, felix Birote, puellam
240
Servent per longos candida fata dies.
Et tua concordes producant tempora Parcae,
Vt videas natos progeniemque tuam.
Vtque suem, sic illam audax alacerque ferito,
Sed secus atque alio percutienda loco est.
245
Tu primos tenera captabis ab arbore fructus,
Illa tuo florens ungue secanda rosa.
Sed vos matronae vultus velate pudicos
Virginis et thalamo iam removete faces,
Ne pudor ora notet, cupido neu dura marito,
250
Quod mox sponte sua sit petitura, neget.
Ac veluti celsas vitis complectitur ulmos,
Sic sua Biroti brachia colla ligent. -
At senior natam genero dedit: - Accipe, dicens
Quae tibi sit coniux, quaque ego dicar avus. -
255
Talibus annuerat Birotus, et oscula nymphae
Luctantis roseo victor ab ore rapit.
Ingeminant plausum, sparguntque legumina passim,
Teque coronati feste Hymenaee canunt.
Addiciuntque iocos et convenientia verba
260
Laetitiae, et largas instituere dapes.
Vescimur; instaurant epulas et vina reponunt,
Fractaque per lusus undique vasa sonant.
Post, ubi sublatis cessant convivia mensis
Cordaque Lenaeo luxuriante calent,
265
Rursus agunt molles, Nigro pulsante, choreas,
Saltat diffusis sponsa novella comis.
Silvia quin etiam patruo lasciva iubente
Concinuit solvens talibus ora sonis:
- Naiades undantis late compescite rivos,
270
Ne pereant tristi semina diluvio.
Ver redit et zephyro florent viridantia prata;
Credimus, an verbis non adhibenda fides?
Non bene pallentem salices imitantur olivam,
Et cedunt niveis alba ligustra rosis.
275
Aes tamen atque aurum terra nascuntur eadem
Et quae fert casias, allia gignit humus.
Horrentes altis habitant in montibus ursi,
Piscis aquam, frondes garrula turba colit.
Improbus elegit sibi mitia corda Cupido,
280
Illinc flagrantes mittit in ossa faces.
Nec tamen ignis edax gelidis extinguitur undis,
Nec concepta diu flamma latere potest.
Sollicitus faciles implorat navita ventos
Vt subeat portus tuta carina suos.
285
Quae sapit, adventus celeres optabit amantis:
Hei mihi quam longas atterit ille moras! -
His dictis tacuit virgo, niveaeque ruborem
Contraxere genae perdecuitque pudor.
Interea coelo nox praecipitavit, et atra
290
Vndique luciferum dispulit umbra diem.
Tum ludis statuere modum, trepidamque puellam
Impositura toro pronuba Rilla monet.
Quid lacrymis oculos corrumpis inepta nitentes?
Vltima nox vitae non erit illa tuae.
295
Quod matri genitor quod coniux ante sorori,
Hoc est facturus vir, mea nata, tibi.
Nec nimium pugnes, nec cedas ipsa repente:
Gratior est aliquo parta labore Venus.
Nec te commoveant timidis quaecumque puellis
300
Terrorem incutiens garrula fingit anus.
Tu modo ne capiti labantur serta caveto:
Hic labor, haec monitus sit tibi summa mei. -
Talibus instruxit dictis, adimitque timorem
Atque abiens: - Summo mane revertar, - ait.
305
Concessere omnes; placidam cum coniuge noctem
Birotus, cunctis invidiosus agit.