Gabriele Altilio carmina, 18

Reference basis text: G. Lamattina, 1978

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


18.

Moliri neque nostrum iuvat, ut solitus semper

Nec flavis colere aut articulos chrisolithis meos,

Pectere aut nitidas ante comas, sed Veneris sequi

Tedet militiam, at funere, ast lacrimis meam

5

Vitam ducere, ut eiectum adamet, qui loca quae tenent

Sevi tetra leones, rapidaeque habitant fere;

Esclusum quum me patitur, Phebia: Cipriam

Contemnensque dei post pharetra et munera filii,

Iuverunt lacrime quid, totiens oculi graves

10

Fletu, aut quid totiens questus apud tuos

Vultus, quin timui ne lacrimis marmoreus forem.

Ergo literulis, heu, potuit vincere Troius

Argivam, qua pereunt Dardanie Pergama;

At te nec lacrimis vincere nec gemitu datur.