15. ad amicum de obtrectatore
Ille igitur Cambi de me mala verba loquetur?
Et laesum toties ora aperire vetas?
Taurus in adversum cornu ruit obvius hostem,
Atque lacessitus dente minatur aper.
5
Molle pecus, quacunque potest defendere sese,
Certat, et accipitri parva repugnat avis.
Ille mihi verbis petulantibus insultarit?
Et lapis, ut visa Gorgone, mutus ero?
Non ego sum iusta patiens ac segnis in ira,
10
Vrenteis flammas et meus ignis habet.
Criminibus fictis infamem quisquis amante
Reddit, sacrilegos inter habendus erit.
Laesus Amor bello genitas non segniter ultus
13a
Belidas violatur amor, non segniter ultus.
Impia lethaea colla fatigat aqua.
15
Albus erat quondam volucris Phoebeia corvus,
Nunc importunae praemia vocis habet.
Tu quoque ne dubita, solves mihi perfide poenas
Et quod mentita est invida lingua, luet.
Stulte, quid insanis? male cautas novimus arteis
20
Et tua non ulla retia fraude latent.
Rumperis atque meo frustra insidiaris amori,
Nec tibi successus improba vota dabunt.