17. de Pado concreto frigoribus.
Ad Leonellum de Padi fluminis ariditate
et quod durissima glacie sit astrictus
Qui Phaethonteos extinxit plurimus igneis,
Pene gelu absumptis nunc Padus aret aquis;
Atque repentinos borealia frigora ponteis
Struxere, et sicco pervia lympha pedi est;
5
Quaque rates vanis oneratae mercibus ibant,
Nunc plaustris iunctos cernimus ire boves.
Ad nova concurrit spectacula vulgus et audax
Turba per insuetum fluminis errat iter.
Mira quidem sunt haec; sed te mirabile Princeps
10
Optime nil aetas protulit ulla magis.