3. epitalamium pro Tadeo Manfredo Imolae Domino
et Marsobilla Pia Virgine praeclarissima
Discite nunc alios elegi componere gressus
Atque Erato insolitum dextera monstret iter.
Carminibus neque enim canitur Venus improba nostris;
Da veniam: maius Cypria numen adest.
5
Coniugii concessa cano sociataque iura,
Quae pater instituit, maximus ille deum.
Scilicet ut toto soboles nova cresceret orbe,
Legitimi sancto foedere nata thori.
Atque ut concubitus damnaret lege pudendos,
10
Pectoraque ut castos sollicitaret amor.
Hic mihi nunc dicendus adest, tedasque iugalis
Festus hymen placida ventilat ecce manu.
Ille simul iuvenesque ciet tenerasque puellas,
Et geniale iubet concelebrare sacrum.
15
Hoc duce Manfredo Pia Marsobilla tyranno
Connubio faustis iungitur ominibus.
Spargite odoratos instructa per atria flores,
Et nitidos postes multa corona tegat.
Iamque novo dignas laudes cantare marito,
20
Cuius in egregio nascitur ore parens.
Te genus antiquum, maiorumque inclita facta,
Te decorat genitor laudibus ipse suis.
Qui, seu pacem ageret, seu tristia bella moveret,
Itala gens animos consiliumque probat.
25
Nec minus imperio species tua digna paterno,
Iam veteres virtus exuperabit avos.
Est aetas in te viridis, prudentia cana
Ingeniisque faves iustitiamque foves.
Nemo ducem sumptis non hunc laudaverit armis,
30
Cum bellatorem fervidus urget equum;
Sive gravis dextra protenditur hasta reducta,
Sive hostem stricto comminus ense petit.
Haud illi magno praestet cum Castore Pollux,
Fortis uterque licet natus uterque Iove.
35
O felix nymphe tali sotiata marito,
An quisquam curae te neget esse deis?
Non tibi nobilitas utraque in origine desit,
Sive velis matrem quaerere sive patrem.
Hinc domus estensis regum clarissima proles,
40
Teque pium illustrem reddidit inde genus.
Corporis an dotes, animi referemus honestas?
Atque pudicitiae munera magna tuae?
Moribus insignis gestu et sermone venusto
Matronale decus dia puella tenes.
45
Claudia cessisset tyberi quam vecta cybelles
Iudicio castam testificata suo est.
Ah quam virgineus niveo color enitet ore
Purpureis veluti lilia mixta rosis,
Talis maenalios exercet Delia saltus
50
Talis erat siculae filia rapta deae.
Tu decus ipsa tuis, tu gloria summa parentum;
Nec dedignata est Pallas habere parem.
Hanc vir magne tibi; teque illi numina servent;
Coniuge tu tanta dignus et illa viro.
55
Illustres annisque pares florentibus ambo;
Discite quae verus gaudia praebet amor.
Aetatisque novae iucundos carpite fructus;
Dulcis et in vestro gratia sit thalamo.
Et patribus claris claros generate nepotes,
60
Qui teneant forti regia sceptra manu;
Qui patriam civesque suos tutentur et armis
Exoptent parta ponere pace modum.
I Taddee bonis avibus fatisque secundis
Certaque coniugii tradere signa velis.
65
Gemma puellarem digitum premat orbe nitenti
Aspice quam votis annuat illa tuis.
Quid rubor ora notat? Quid terrae lumina figis?
Tene mei laedunt virgo pudica ioci?
Desistam magnumque Iovem superosque precabo,
70
Vt fortunatus vivat uterque diu.
At vos interea iuvenes celebrate choreas,
Festaque iam laetis vocibus aula sonet.