6. ad Franciscum Philelphum
Tot, Francisce, mihi tribuunt tua carmina laudes,
Sic mihi praesenteis scribis adesse Deos,
Vt cuiquam si tot pars rerum obvenerit ulla,
Felicem hunc merito quilibet esse putet.
5
His me aliquid studiis operae impendisse fatebor
Pieriique sacrum nomen amasse chori.
Sed non haec propter sic efferor ut mihi primum,
Esse locum inter vos, docte Philelphe, rear.
Vestra sequi satis est vestigia, dummodo dicar
10
Non dominae penitus displicuisse meae.
At mihi si quicquam princeps indulget ut ipse
Asseris, et si quid gratia nostra valet,
Forsitan in nobis aliquid se iudice dignum
Vel saltem quod non improbet, esse putat.
15
Caetera si desint, studium perspexit et huius
Pectoris egregiam non sine amore fidem.
Borsius in primis recti optimus auctor et aequi est
Arbiter eximius, praesidiumque bonis;
Quem mirae exemplum coelo virtutis ab alto
20
Demissum his terris contribuere Dei.
Hunc apud, ulla mihi si spes non vana favoris,
Efficiam, votis ut potiare tuis.