9. ad Ludovicum Sacratum
Saepe aditum dedit ad Dominam mihi adultera clavis,
Adventum expectat dum, Ludovice, meum.
Me conata semel simulato ludere somno est,
Nec bene successit, lusa sed arte pari est.
5
Vix lectum attigeram, detracto nudor amictu,
Et quod amor suadet munus obire paro.
Oscula do frustra; frustra illam amplector, et ad rem
Spectante haud uti sedulitate iuvat.
Perstat enim coepto veluti devicta sopore,
10
Atque silet, quamquam mille petita modis.
At me non latuit dolus, et ceu rumpere somnum.
Non ausum, iacui mutus inersque toro.
Subrisit tandem et niveis mea colla lacertis
Implicuit: lectus caetera noxque sciunt.