19. pro canibus geminis parvis quos
Divo Borsio Marcus Brunus dono dedit
nomine Ponticonis eorum parentis
Nos tibi, summe ducum, Marcus dedit ecce gemellos,
A Ponticono munera missa patre.
Floruit ille tua quondam celeberrimus aula,
Dum validas vires prima iuventa daret.
5
Nunc senio virtus et longis torpet ab annis,
Acceptaque iacent languida membra rude;
Sed quaecumque fuit genitori cura fidesque
Haec eadem natis cura erit atque fides.
Et ne decipiat nostri te nominis error,
10
Ni tibi forte grave est, haec quoque pauca lege:
Ponticonus hic est; ego Pontichinus; et ambo
Sub Borsi cupimus vivere servitio.
Ergo age; nos placido, princeps mitissime, vultu
Excipe, nosque tui iam gregis esse iube.