28. ad Ludovicum Santagnetum
Rumor ait nostros te Stomyle carpere versus
1a
Santagnete, meos aiunt te carpere versus.
Et damnare tuo plurima iudicio.
Non equidem indignor si libertate loquendi
Vteris et quae sunt crimine digna notas.
5
Namque meos fateor reprendi posse libellos,
Queis nullus certa quaeritur arte nitor.
Quos mihi nec studium, ratio nec contulit ulla
Vt mera simplicitas, nudaque verba sonant.
Scitis enim raro studiis me accedere vestris,
10
Pallade nec minus est grata Diana mihi.
Me iuvat a magna positum procul urbe morari
Nunc pedes incedo, nunc vehor altus equo;
12a
Nunc in equo ferri, nunc libet ire pede.
Et modo per campos lepores cane venor apertos,
Proxima threicio quem tulit ora mari.
15
Et modo, quae stagnis degunt, falcone volucres
Insequor, et variis distrahor aucupiis.
Interdumque Padi sinuoso in flumine piscor
Meque levis magno gurgite cymba vehit.
Curaque nonnunquam numeroso impenditur horto
20
Et varia malos inserere arte iuvat
20a
Et varias pomos inseruisse iuvat.
Sed tamen haec inter, fugiam licet, ocia novit
Nescio quo pacto serpere blandus amor.
Hic mihi, quas possem dominam mollire per arteis
Monstravit, teneros proposuitque modos.
25
Quod mihi tentanti quamvis prodesse viderem
Et scirem multos scripta probare mea,
Non tamen authori penitus placuere, nec unquam
Me duxi magnis vatibus esse parem.
Sat mihi, cum musis si non durissimus esse
30
Dicor et in lusu gratia si qua meo est.
Non igitur mirum, si te offendere disertum
Carmina, non ullo facta magisterio.
Quod tamen his vitii tribuas, cultissime vates,
Optarem verbis certior esse tuis;
35
Quid tibi vel placeat, vel contra, quid sit in illis
Tollere quod iubeas, quae toleranda putes.
Ille ego sum, qui me patiar, cupiamque moneri
Et facile alterius qui benedicta probem,
Quem pudet obnixe errorem, vitiumque tueri
40
Veraque amicorum spernere iudicia.
Quod si te ostendas aliqua ratione moveri,
Cedo libens monitis, et meliora sequor.
Sin renuis, tacitusque sedes, indoctus haberi
Nec minus inconstans, invidulusque potes.