Giannantonio Campano carmina, 1

1. ad Braccium

Bracci, quem niveae pares puellae

Ceperunt laquei tenentque captum,

Ambos una trahit manus catena

Formosaeque sumus rapina dextrae.

5

Armis curo placeas, at ipse versu,

Auro terga micant tibi, mihi atra

Squalet sordidulo lacerna filo.

Et vultu capior tamen Dianae:

O quantum est animi tuo poetae!

10

Tu claros titulis refers parentes,

Obscurum modicae genus Cavellae

Nobis exiguis dedere tectis;

Omni tu statuis loco trophaea

Et toto celebres in orbe ludos:

15

Fumosus vacua sub aede vates

Vicinum metuo tremens decembrem,

Nec raucoque foro deumque templis

Campanum gelidae vident pruinae.

Clari militiae tuae triumphi

20

Tyrrhenamque plagam sacramque Romam

Complent, duro tetricae faves Dianae.

O duros animos, ferumque pectus !

Quam tu nec precibus moves nec armis;

Sed vincunt tenerae truces Camoenae.

25

Sint illae rigidis pares Sabinis

Thermodontiacas secentque mammas,

Laudari cupiunt tamen puellae.