Tito Vespasiano Strozzi eroticon 5, 2

Testo base di riferimento: Anita della Guardia, 1916

Cura dell'edizione digitale: Cristina Zanatta


2. irata puella amatori suo ob convicia in se iactata,
quod eum desertura sit minatur

Ecquis erit saevi finis, mens anxia luctus?

      Tristis an aeterni plena doloris eris?

Semper an in lacrymis miseri versabimur iisdem

      Et nullum inveniet longa querela modum?

5

Num mihi placandi superest spes ulla furoris,

      An magis illa meis crescet acerba malis?

Summissus quoties veniam supplexque rogavi,

      Siquid liberius dicere visus eram?

Nam, si non penitus culpa caret ausa puellae

10

      Suspectam immerito lingua notare fidem,

Qui mihi surripuit sensus et talia iussit

      Credere, praecipuum crimen amoris erat.

Fac tamen impulerit nos huc temerarius error

      Verbaque non sani pectoris exciderint:

15

Has meruit poenas meus immutabilis ardor?

      Et quae spectata est per duo lustra fides?

Moenadas his potuit precibus placare furenteis

      Et magnum Pentheus conciliare Deum;

Victa nec infandos torrem misisset in igneis,

20

      Laturum nato tristia fata parens.

Ipsa immota tamen perstat, velut aspera cautes

      Quae maris assiduas negligit alta minas.

Perstat et immitis mea laeto incendia vultu

      Spectat, in exitium scilicet orta meum.

25

Quis tam formosam, tam duram credere posset?

      Sic ne immortaleis concitat ira Deas?

Me miserum! toties gelidus praecordia sanguis

      Circuit, et toto corpore vita fugit,

Illius quoties cogor meminisse furoris,

30

      Cum formidatae frontis imago subit.

Nam modo vix dignata meos audire labores,

      Rettulit haec tristi verba superba sono:

Si mens sana tibi, vel si pudor ullus inesset,

      Debueras oculis te eripuisse meis.

35

An me lethaeo perfusam gurgite demens

      Credis? et oblitam tot maledicta simul?

Si tamen admisi quicquam, si iusta querelae

      In me causa tibi est, si mea laesa fides,

Hos male devoveat sonti mihi lingua capillos

40

      Atque haec amissa lumina luce cadant.

Vel si te gravior crudelem poena iuvabit,

      Devorer a saevis ipsa relicta feris.

Quid mirare meo vidisse in limine quemquam,

      Si pater assiduis non caret hospitibus;

45

Cum vaga servorum manus huc, illucque recurset,

      Sitque ancillarum plurima turba domi?

Non tamen haec refero, quo nostri rursus amoris

      Firmior insideat, perfide, cura tibi;

Nec desertorem cupiam quod rursus amare;

50

      Sed me ne tacitam crimina tanta premant.

Haud inopes adeo mentis sumus ut tua nobis

      Perfida non liceat noscere consilia.

Tu levior pennis atque inconstantior aura,

      Populeas vincis mobilitate comas.

55

Inque novos properas saltus, veteresque relinquis

      Quodque doles fieri, turpiter ipse facis.

Foedera periurus sed si violare parabas,

      Vt sic culparer, non ego digna fui.

Quod si commisso securus crimine gaudes,

60

      Facta tamen vindex punit iniqua Deus.

Nunc fictos alio gemitus, simulataque verba

      Transfer, iam parta est altera amica tibi:

Digna erit illa tuo fieri celeberrima versu,

      Cui felix omni tempore carus eris.

65

At mea non adeo facies mutata senecta est,

      Omnibus ut videar despicienda procis;

Et si fata iubent ut amem, non me tua posthac

      Decipiet solitis improba lingua dolis.

Quam cuperem nostri tibi nil placuisse, nec unquam

70

      Me facilem votis exhibuisse tuis!

69a

Torqueor e nobis quicquam tibi dulce fuisse

70a

Si neque difficilis, si neque dura fui.

Illa ego tam penitus aboleri, perfide, vellem

      Quam facile ex animo laberis ipse meo.

Me lacrymae et ficti vultus cepere, tuisque

      Fraudibus elusa est credula simplicitas.

75

Vos natura malos levibus non aequa puellis

      Instruxit variis artibus atque dolis.

Phyllida Demophoon, et Colchida lusit Iason;

      Flevit ad ultores sola Ariadna Deos.

Ardebat Circe, flagrabat amore Calypso,

80

      Vtraque Dulichiam vidit abire ratem.

Ille etiam, sua quem pietas ad sidera tollit,

      Ingratus libycum prodidit hospitium.

Talibus exemplis, et quae super addere possem,

      Ad mea debueram cautior esse mala.

85

Sed vetuit fati non evitabilis ordo

      Et rata fortunae sors erat illa meae.

Quaelibet istarum potuit defendere culpam,

      Vivere raptoris nomine tuta sui:

Me neque semideos, nec praemia magna secutam

90

      Dicent, aut fortis bellica facta viri,

Sed levibus nugis tribuisse libentius aureis,

      Carmine dum celebrem me iuvat esse tuo.

Haec mihi grata fuit quondam, (nec vera negabo)

      Gloria, dum nobis verus amicus eras.

95

Nunc tua me quoniam ventosa superbia temnit,

      Damnat et infamis pagina plena notae,

Te simul, atque tuos certum est odisse libellos,

      E quibus ut tollas nomina nostra velim,

Vt satis ipse tibi facias, quod saepe minaris

100

      Tamquam ego sim magna nobilis Iliade.

Et mea ne pateat magis imprudentia, si te

      In primis talem semper amasse legar,

Accipe, quae dederas meliori tempore dona,

      Dum tibi sollicito maxima cura fui.

105

Haec mihi tu quondam invitae conferre solebas,

      Nunc tibi sum vilis, nunc et avara vocor.

Scis tamen a nobis hoc crimen abesse, nec unquam

      Porrexi cupidas in tua damna manus.

Scis etiam quoties Eriphyles munere captae

110

      Impia damnarim facta latente viro.

Nec minus ut iuvenum precibus, pretioque repugnans

      Praetulerim multis, qui male dignus erat.

Non magis infelix Thysbe dilexit amantem,

      Nec magis Evadne commoritura virum,

115

Quam mihi carus eras, veri cum signa caloris

      Mutatusque color, blandaque verba dabant.

Tum quoque si pro te iussisses ponere vitam,

      Nullum fugissem mortis adire genus.

Nunc tamen inconstans, impura et perfida dicor

120

      Et sonat ante meas plurima rixa fores.

Deprensamque Venus manifesto in crimine servat,

      Et mea non ulli ianua clausa viro est.

Sic votis nunquam potiaris, ut omnia fingis

      Hac ut parte meus stat sine labe pudor.

125

Atque utinam de me ulterius nihil ipse tulisses,

      Anthia ne populo fabula nota foret.

Sed quid plura iuvat levibus iactare querelis?

      Illa ego sum rea quae te modo teste fui.

I procul, atque aliam meliorem quaere puellam,

130

      Nullaque dehinc mecum sint tibi colloquia.

Dixit et invitis lacrymis roravit ocellos,

      Fugit et averso mox inimica gradu.

Saepius et quamvis summissa voce rogarem,

      Haud facta est precibus mitior illa meis.

135

Heu quid agam? quo me vertam? quae spes mihi restat?

      Quidve paras, tantis mens agitata malis?

Audax o nimium, et nimium temeraria lingua

      Et semper domino perniciosa tuo,

Nunquam igitur disces freno parere? nec unquam

140

      Verborum fervens impetus iste cadet?

Heu tua me quoties furibunda insania laesit,

      Te propter quoties tristior illa fuit?

Vera licet fuerint, quae nondum certa tenebas,

      An tibi magnus erat conticuisse labor?

145

Hoc nostras facere, et veteres fecisse puellas

      Qui neget, haud sanae mentis habendus erit.

Aut culpa caret, aut peccasse impune licebit,

      Cum simileis lusus mille referre queat.

Quid tamen absolvi dominam me iudice prodest

150

      Et refuga ad solitum colla referre iugum?

150a

Et dare captivas sub sua iura manus.

Omnia sunt frustra, miserum namque odit amantem:

      Oderit ipsa licet, cogor amare tamen.

Quod si nec coelum, nec amaro terra dolori

      Subvenit et praeceps fert mea verba notus,

155

Praestat, ut indomitos mors finiat una labores,

      Quam toties illa non miserante mori.

Aude igitur: manibus propriis accersere fata

      Et multa infelix effuge, Tite, mala;

Audiat extinctum primo crudelis in aevo,

160

      Seque tuae causam noverit esse necis;

Elatumque toro specula prospectet ab alta,

      Cum tristeis lacrymas funera turba dabit.

Illic indigno transfixum vulnere cernat,

      Squallentemque comam, pallidaque ora notet.

165

Forsitan ex imo suspiria pectore ducet

      Tristis, et ex oculis lucida gutta cadet.

Tunc iucunda tibi, si quid vaga sentiet umbra,

      Mors erit, et grata sorte fruere magis.

Sed potius dura, et fortunam vince ferendo:

170

      Fortiter est virtus aspera quaeque pati.

Sume animos, dominamque trucem lenire precando

      Ne dubita, atque iterum mox iterumque roga.

Corda puellarum subitas impellit in iras

      Causa levis, parva conciliatque mora.

175

Ecce favent dictis, plausumque dedere columbae,

      Haud frustra est: pacis dat bona signa Venus.