6. ad Ripam
Ripa, licet regum genus alta ab origine ducas,
Exuperet phrygium forma superba Parim,
Ditibus incedas gemmis oneratus et auro,
Servet inexhaustas ferrea turris opes;
5
Structurae egregio quamvis domus ordine pulset
Alta laboratis sidera marmoribus,
Pomiferi nemoris te protegat umbra per aestum,
Serpat ubi gelidae rivus amoenus aquae,
Nec tibi deficiant quae desidiosa voluptas
10
Appetit, haud ideo te rear esse Deum.
Immo ea si videam te fati munere adeptum
Et studium vitae pendeat inde tuae,
Non a me pluris fieres quam matula, qui nec
Quicquam in se pensi, nec rationis habet.
15
Sed tibi non desunt longe his meliora, quibus fit
Nomen ut observem, Ripa diserte, tuum;
Cui magis est Latiae nitor et facundia linguae
Cognita? quis graio doctior eloquio?
Quis iuvenum tanto moderari examine menteis
20
Novit? et ingenuis artibus imbuere?
Tu rectum sequeris, vitium fugis, optima suades:
Tu sanctae constans cultor amicitiae.
Non tibi tabificus carpit praecordia livor,
Non te spes vana credulitate regit;
25
Non animi vireis frangit dolor, improba non te
Transversum attonitis sensibus ira trahit.
Te iuvat alterius benefacta audire nec ulli
Detrahis, atque bonos officiosus amas;
Te fors non potuit male sana per ocia talem
30
Fingere, sed virtus et labor et ratio.
Ergo tibi meritas certant impendere laudes
Ad quos fama tui pervenit ingenii:
Horum ipse in numero, tenui licet ore susurrem.
Conor idem; tu, qui te veneratur, ama.