7. ad Philomelam.
Lusciniae gratias agit pro eius dulcissimis
et continuis cantilenis
Aemula divini suavissima carminis ales,
Quae virides umbras, et loca sacra tenes,
Mollibus et variis quae tot discrimina vocum
Flexibus, humana dulcius arte refers,
5
Munere pro tali tibi quid Philomelam rependam?
Praemia quae tanto digna labore putem?
Dum vagus huc illuc hortis genialibus erro,
Miror et artifici culta vireta manu,
Hospitis officio tu protinus usa benigni,
10
Fingis in adventu carmina mille meo.
Nec procul hinc densis canis abdita frondibus, altae
Ilicis in ramo, populeisve comis;
Verum hic iuniperi insidis mihi proxima trunco
Non imitabilibus me venerata modis.
15
Et licet hac perstem tibi tam vicinus in umbra,
Deque tua suavi garrulitate loquar,
Nil tamen ipsa times, nec gutturis ista canori
Sedulitas ideo dulce remittit opus.
Grata sed in longum luco resonante querela
20
Ducitur, argutis continuata modis.
Nos vero, tali quoniam dignaris honore
Dicimus in laudes haec tibi pauca tuas:
Humanas avium quae mulcent cantibus aures
Cedere carminibus carmina cuncta tuis.
25
Vive diu, similisque tui generata propago
Finiat extremum non nisi sera diem.