11. ad Psyttacum
Psyttace, quid frustra misero mihi nuper ademptam
Phylliroen tanta sedulitate vocas?
Parce, precor; parce insanos augere dolores:
Heu periit quam tu vivere forte putas,
5
Parce; meo toties animam de pectore vellis,
Phylliroen quoties blandula lingua refert.
Heu periit neque eam spes amplius ulla videndi
Quam propter nobis vivere dulce fuit.
Si sensus tibi, si ratio est, ut habere videris,
10
Communi tristem te decet esse malo.
Non sum equidem oblitus, tibi quae responsa vocanti
Poscentique dapes saepius illa daret.
Et memini aurato dum te prodire iuberet
Carcere porrectam te insiluisse manum.
15
Atque illinc dulcem, rostro parcente, salivam
Suxisse illaesis molliter e labiis.
Post, ubi divinae laudaras sidera frontis,
Non homo dicebas, sed Dea Phylliroe est.
Prisca salutato si paucis Caesare verbis
20
Nigranteis aetas nobilitavit aveis,
Quid tibi facunda fingenti plurima voce,
Tam bene, tam docte, Psyttace, laudis erit?
Laudo equidem, ingenium miror; debere fatemur
Nos tibi: nulla tuis gloria par meritis;
25
Sed ratio et tempus, fortunaque lubrica certam
Dant nostris legem rebus et eripiunt.
Haec igitur nos causa monet desistere coepto,
Nonnunquam et placitum flectere propositum.
Quid loquor? unde meae tanta inconstantia mentis?
30
Quod modo damnaram, Psyttace, nunc cupio.
Forte meis aliqua ratus es te posse mederi
Luctibus, hos ubi sum dictus adisse lares.
Quodque ita sit, cum me tristi moerore silentem
Vidisti et multo rore madere genas,
35
Tu quoque, commotus graviter sociusque doloris,
Ecce piis lacrymis lumina moesta rigas.
Functus es officio veri et prudentis amici,
Nilque reliquisti quo mala nostra leves.
Perge, precor, Dominaeque tuo communis utrique
40
Semper adorandum nomen ab ore sonet.
Atque utinam in saevo pietas tua vulnere fiat
Tam dulci eloquio Pelias hasta mihi.