Galeotto Marzio carmina, 12

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


12. ad Ioannem Pannonium

Docte, salutatum vult te mea Musa, Ioannes,

      Egregios inter connumerande viros.

Multotiens volui dudum ad te scribere, si quid

      Temporis aut oti nactus et ingenii.

5

Sed doleo, quoniam adversa valetudine pressus

      Conticui curis implicitusque meis.

Nunc quia languentes animi curaeque parumper

      Cesserunt, aegris aspera turba viris,

Ad te constitui, Musarum si quid Apollo

10

      Dedidit, hos versus litterulasque dare,

Non, quo noster amor possit cumulatior unquam

      Carminibus fieri, nec minor ipse, meis,

Nec, mea quo fuerit tibi mens alienior unquam

      Carminaque, exoptem, nostra reconcilient.

15

Nil magis insulsi, nil est magis usque cavendum,

      Quam colere Aonios cum levitate viros,

Praecipue mira vatem gravitate futurum,

      Dicere seu prosa carminibusque velit.

Sed quoniam nequeo te visere, care Ioannes,

20

      Officium faciat quo mea Musa meum,

Oscula mille tibi atque amplexus nomine nostro,

      Ipsa daret, iussi: - casta puella timet.

Nimirum Musas omnes decet esse pudicas,

      Dedecet ignotis oscula ferre viris.

25

Ipse etiam iussi, nostra haec ut verba referret:

      Salve, spes Latii, Pannoniaeque decus!

Salve, conspicuos inter celebrande poetas!

      Nobis qui curae Pieridumque choro

Et quem complexus miro Galeottus amore est

30

      Martius Aonio deditus ipse viro.

Haec mea Musa, feret, docui, sed plura volebam,

      Ni sermone meo longius esset opus.

Ergo vale, nostri requies portusque laboris,

      Vitae Pannoniae spesque salusque meae!

35

Fata, precor, servate meum per secla Ioannem

      Dimidiumque animae, tu quoque, Parca, meae,

Nam puer et tenero complentur stamine fusi,

      Nondum maturum desine velle virum,

Vt vobis possit, fuerit cum grandior aevo,

40

      Reddere pro meritis munera, thura, preces.