Niccolò Perotti Cornu Copiae fragmenta, 8

Reference basis text: J. L. Charlet, 1988

Editing of the digital edition: E. Pecalli


8. eiusdem saphicum ad lectorem

Plaude nunc multum, studiose lector,

Copiae cornu qui habes politum,

Quum sit haec libro series reperta

Lumine fuso.

5

Non prius cuique facile dabatur

Posse quod uellet reperire nomen:

Dictio rectum caput et negabat

Ordine mixto.

Ergo fac grates habeas utrique:

10

Alter est qui Democritus uocatur,

Hic dedit causam; Tacuinus alter

Qui bene pressit.