Niccolò Perotti Cornu Copiae fragmenta, 9

Reference basis text: J. L. Charlet, 1988

Editing of the digital edition: E. Pecalli


9.

Hactenus quisquis sibi comparauit

Copiae cornu, laterem lauasse

Et sciat nunquam facili dedisse

Semen arenae,

5

Quod fidem nullam faciat legenti

Ordo confusus tabulae, nec ullum

Stat sua uerbum serie notatum

Nec bene iunctum.

Obuius tanto uicio Moretus

10

Et grauem certe ratus esse culpam,

Consulens lautis animis, benigna

Mente reponit.

Inde iam tersum, nitidum, politum

Et carens menda madidisque nugis,

15

Iam libens quaeso facilisque lector