5.
Mater alma cupidinum
O Paphi domina et Cypri
Aequorumque minantium,
Dulcis o hominum gestatrix
5
Coelitum decus omnium.
Ipsa tu dea cum advenis
Suave olentis odoribus
Veris omnia reficis,
Tum virens nemus explicat
10
Hinc et hinc patulas comas,
Grata tum Zephirus tepens
Arva floribus obtegit,
Lacteis quoque frugibus
Spargitur genetrix humus.
15
Tum rosaria floridis
Prediis arrident.
Tum novella per herbulas
Artubus tremulis micans
Cursitat soboles agris;
20
Tum repulsa sonantibus
Antra fontibus invehunt
Aureos inhabitantibus
Sonnulos defessis.
Tum colonus, ubi gravis
25
Seva pondera sarculi
Abiicit, sub amictibus
Frondentis iacet arboris
Coniugemque sinu fovens,
Qua fluit nitens liquor
30
Saxa per cava lubricus,
Spernit actalicas opes
Quodque per rubra lictora
Legit indicus incola;
Aura cui procul instrepens
35
Fervidos levat estus
<...........>
Omniumque animalium
Nostra perpetuo regis
Saecla foedere prorogas,
40
Roma teque colens vetus
Et suum tibi dedicat
Antiquum genus et lares.
Huc ades, precibus favens,
Quae damus cape munera;
45
Per te ego impavidus meis
Sum potitus amoribus.
Tu meo in gremio auream
Dedis ipsa puellulam
Cuius pectore roscido
50
Floridisque papillulis
Candidum nihil est magis;
Cuius in roseo sinu
Gemipome ut in hortulo
Albicant nivee rosae
55
Floribusque iacintinis
Mista lilia; sic nitent
Pullulantque tenerrime.
O labella rubentia
Expolita coralia!
60
O gene nivee, aureus
Quas nitet medius pudor!
Dentium o ebur indicum!
Talia in roseis decent
Alba lilia sertulis,
65
Talia in propriis rubent
Mala Delia ramulis.
Hic triumphus ab omnibus
Est petendus amantibus,
Hic ego e primis ovans,
70
Fera prelia suscitans
<................
................>