Alessandro Braccesi carmina 1, 9

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


9. ad Floram

Cur miserum, formosa, fugis, cur temnis amantem,

      Candidior tenera frigidiorque nive?

Conspicuae ne adeo tumidam fiducia formae

      Te facit, ut scopulis surdior esse velis?

5

Heu, tibi nota nimis facies tua: causaque fastus

      Est speculum tanti, Flora superba, tui,

Quod, nisi compta prius fueris, non aspicis, illinc

      Discedis quoniam semper acerba magis.

Sic tibi duritiam, fastum sic forma ministrat

10

      Cognita, sic fidum spernis, iniqua, procum.

Et Venus Anchisem sacro dignata cubili est:

      Non homini puduit concubuisse deam,

Sit licet haec reliquis formosior una deabus,

      Furta sui quanvis dulcia Martis amet.

15

Quem latet Aegeriamque Numae, Nereida Phthio

      Quisve Thetim nescit concubuisse duci?

Immitis quam poena manet, quae temnit amantes,

      Multarum exemplo cautior esse potes.

Quod renuit Daphne Phoebum, Peneia virgo,

20

      Fit laurus duro cortice, nympha prius;

Pana fugit dum stulta deum Syringa, palustres

      Vertitur in calamos rusticitate sua;

Montibus elusit nymphas, Cephisius altis,

      Nec precibus flecti nec lachrymis potuit;

25

Exigit ergo ultrix meritas Rhamnusia poenas,

      Nanque suae formae captus amore perit;

Aurorae Cephalus stulte connubia liquit,

      Ore licet nitido nobilis illa foret;

Indignata dolum nectens dea, Procrin amatam

30

      Fecit ut uxorem perderet ille suam.

Crede mihi, similis tibi sors miserabilis instat,

      Ni minuas tantum, Flora, supercilium.

Formosas scelus est odisse Cupidinis arma:

      Pulchra quidem nulla est, sit nisi corde pio.

35

Tu quoque, ne, mea lux, Tuscas spectabilis inter,

      Sola, nurus frustra bella puella sies,

Non me despicias, cum sim tibi fidus amator,

      Cum per me clarum nomen habere queas.

Nam, nisi tu nostris cantaberis una libellis,

40

      Materiamque meis versibus una dabis,

Quid te forma iuvat, formae si perdere caros,

      Stulta, putas annos ac iuvenile decus?

Deficit, heu, furtim rapiturque volatilis aetas,

      Labitur et velox non reditura dies.

45

Perpetuus non est aevi flos: lilia sole

      Marcescunt uno, purpureaeque rhosae.

Forsitan ipsa putas me dissimulanter amare

      Et dare formosae subdola verba tibi.

Esse mei possunt certissima signa caloris

50

      Et color et macies sedulitasque procax,

Demissi vultus, suspiria, lumina saepe

      Humida, quin etiam continuata fides.

Sint mihi dii testes: oculis pulcherrima nostris

      Semper es; e cunctis tu mihi sola places.

55

Me nivea torquent redimiti fronte capilli,

      Lumina syderibus lucidiora poli,

Et facies, quae sola meos conturbat ocellos,

      Pectora Sithonia candidiora nive.

Te queat, heu, nemo spectare impune puellam,

60

      A quo non ullus vulnere sanus abit!

Hoc quoque non potui infoelix avertere telum,

      Quod spiculo fodit pectora nuda suo;

Et licet ipse diu pugnarim, vertere terga

      Cogis et ante pedes prostituisse tuos.

65

Perdere sola potes me, reddere sola beatum:

      Elige utrum malis, iam, mea Flora, precor!

Conveniens annis Venus est placidissima nostris -

      Formosa es, fateor, sum neque turpis ego -

Florentes ambos iuvenilis coppulat aetas,

70

      Sunt et quas noster solicitarit amor,

Inque meos cupiant amplexus ire: sed una

      Me prohibes cunctis, Flora, quod una places.

Vt facie pulchra es, sic debes mitior esse;

      Non bene forma simul rusticitasque sedent.

75

Esto igitur claemens, vultus depone severos:

      Iam pia, iam precibus annue, victa, meis!