Alessandro Braccesi carmina 1, 10

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


10. ad Floram

Principio vidisse satis pia lumina Florae

      Cervicem rhoseam satque videre fuit,

Principio mihi castus amor, quem prorsus alebat

      Rustica simplicitas ingenuusque pudor.

5

Improbus at stimulis me mox dirusque Cupido

      Incautum coepit solicitare suis,

Qui mea furtiva paulatim pectora flamma

      Occupat, atque frui cetera posse docet.

Ergo cupidinibus tantum rationis habenas,

10

      Arbitrio tantum libera iura dedi,

Vt modo, factus inops penitus rationis et expers,

      Eximere, heu, nequeam subdita colla iugo,

At sibi quotidie vires mea magna libido

      Vendicat, et partes praeripit usque novas.

15

Aeger ut indulgens nimium sibi, robora morbo

      Adiicit, atque sua confovet arte malum,

Sic ego materiam studui praebere furori

      Et capiti insidias imposuisse meo.

Sed licet haec plane norim, nec, fallar amantum

20

      More, tamen nequeo consuluisse mihi:

Ipse volens pereo, me nec medicina iuvare

      Vlla potest; renuo, si tamen ulla potest.

Vror et intentus flammis alimenta ministro;

      Sponte premor, pressum me tamen esse piget.

25

Quis modus est igitur tantum sedare furorem,

      Quis modus hanc miseram vincere posse vicem?

Siccine fata iubent perimi? Nunquamne querelis

      Finis erit nostris? Num sine fine labor?

O Tuscas inter nimium formosa pullas,

30

      Tu ne mihi semper causa doloris eris?

An tibi propterea talem natura decorem,

      Et talem faciem, talia membra dedit,

Vt mea continuo vexares pectora morbo

      Meque novis posses excruciare modis,

35

Triste meum posses collum vincire cathenis,

      Ac libertatis iura tenere meae?

Ergo age, cum data sit de me tibi summa potestas,

      Atque sub imperio sit mea vita tuo:

Aut remove mihi, saeva, faces aut mitior esto,

40

      Et mihi captivo libera colla sine.

Traiice letali vel iam mea pectora ferro,

      Iniice mortiferas, Flora superba, manus,

Ne miser hoc diro semper consumar ab igne,

      Vivaque perpetuus neu voret ossa rogus,

45

Postquam aliter tantos nequeo mollisse calores,

      Nec causam tantae pellere moestitiae.

Nanque tuis manibus memet periisse iuvabit,

      Quae mihi non fuerit gloria visa levis.

Et mea condideris cum frigida membra sepulchro,

50

      Haec tumulo impone verba notata meo:

"Braccius hic situs est nimio consumptus amore,

      Intulit huic misero dura puella necem."