Alessandro Braccesi carmina 2, 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. Petro Soderino

Forte die, quo sacra colunt solemnia Thomae

      Christicolae, Medicum dum pede calco viam,

Insignis forma nec adhuc mihi cognita virgo

      Est cupidis oculis obvia facta meis.

5

Haec erat incessu, rhosea cervice decora,

      Gratus erat celsae cui quoque frontis honor;

Addebantur ad haec collecta modestia vultus,

      Atque decens gravitas, virgineusque pudor.

Hanc ut fama tuo docuit, Soderine, iugatam

10

      Esse toro, subito talia voce dedi:

O iuvenum saecli fortunatissime nostri,

      Coniugio tali facte beate quidem!

Argentina tibi fatorum sorte locata est,

      Sponsa diu thalamo debita iure tuo:

15

Grata quidem speties ac tali digna marito;

      Tu quoque, tu tali coniuge dignus eras.

Coniuge tu merita possessus, et illa merenti

      Est possessa viro: par in utroque iugum.

Convenit illa tibi, sed tu quoque convenis illi:

20

      Foelices ambos quam bene iunxit hymen!

Nam tibi laudato iuveni rarissima coniunx

      Contigit, estque datus vir quoque rarus ei.

Quis generis praefulget honor, quis gloria patrum

      Par, quibus est aetas et iuvenile decus?

25

Vt vos ergo dies, fatorum conditus albo

      Omine, sancita iunxit amicitia,

Visceribus totis sic vos amplexa tenete

      Pectora: concordes una cathena liget.

Implicat et truncos hederae ceu ramus inermes,

30

      Vos ita vincite mutua corda simul;

Alternis castum versate sub ossibus ignem,

      Parque sit ambobus ardor et unus amor;

Coniugis optatae niveos tu leniter arctus,

      Illa viri placidos contegat usque sinus.

35

Ire tibi gelidas et si foret usus ad Arctos

      Vltra Sauromatas Oceanique salum,

Illius aut Phrygius vitiet nec adulter amorem,

      Penelopesve proci, sagave lena dolis;

Intactum tamen illa torum tibi servet amanti

40

      Et cupiat reditum casta puella tuum.

Argentum quod habet Babylon, quae pondera Lydus

      Aurea possedit Croesus, et Indus opes,

Dulcia non frangant sacri connubia fulcri:

      Sit suus at semper iure pudicus amor,

45

Sitque fides illi stabilis, praeterque iugalem

      Pectoribus flagret nulla favilla suis.

Haec tibi formosam pariat pulcherrima prolem

      Persimilem matri persimilemque patri,

Et longos tecum foeliciter exigat annos,

50

      Vester et assidua pace fruatur amor.