Alessandro Braccesi carmina 2, 2

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


2. epistola in personam Argentinae Malespinae
ad Petrum Soderinum eius coniugem

Si petis unde mihi subeant in carmina vires

      Litteraque alterno sit mea iuncta pede:

Aoniae versus mihi non finxere sorores

      Nec numeris nostris auctor Apollo fuit,

5

Sed dolor haec urgens docuit me scribere tantum,

      Materiam nobis ingeniumque dedit,

Volvere multiplices miseram qui pectore curas

      Discessum propter me facit usque tuum,

Qui mihi luminibus lachrymas fletusque peremnes

10

      Nutrit et assiduo corda dolore premit.

Sed primum quid moesta querar, quae numina culpem

      Praecipue dictis nescio leva meis?

Sydera ne incusem crudelia, fata ne dicam

      Invida laetitiae tam cito facta meae,

15

An vos, qui diro fodistis viscera ferro

      Insubrium clari magnanimique ducis,

Argentina, meis sectabor inulta querelis

      Vt causam nostri principiumque mali?

Nam dulcem cum patre virum discedere nostrum

20

      Cogitis et patria tam procul ire sua,

Quod tantum patrare nefas temerariaque ausi

      Estis sanguinea tingere tela manu.

Lux mea, certa salus, spes o fidissima, nostri,

      Vitae sola quies praesidiumque meae,

25

Insperata tuo quaenam me causa removit

      Aspectu, subitis implicuitque malis?

Quis tantum adversus casus tantumque sinister

      Colloquio fecit me caruisse tuo,

Vt loca, ceu profugus, peteres aliena, fugaci

30

      Exul ad externos ut vehereris equo,

Sisque adeo furtim velox accinctus eundo,

      Fas ut vix fuerit dicere: "Petre vale"?

Sed, veluti puro cum Titan aethere fulget

      Et pulsis toto nubibus orbe micat,

35

Cum subito Scythiis Aquilo consurgit ab oris

      Omneque per caelum nubila densa trahit,

Ilicet in nubes sol conditur aureus atras

      Contrahit et radios eripiturque solo:

Sic es tu nostris, coniunx, sublatus ocellis;

40

      Te celeres nimbi praeripuere mihi.

Infoelix nimium cuinam deserta relinquor?

      Quis mihi solamen, quis mihi tutor erit?

En ego, quae patriam liqui carosque parentes

      Et potui notis omnibus esse procul,

45

Vt tecum vitam cunctos ageremus in annos,

      Vtque uno semper te comitata forem,

Saucia nunc validos agito sub corde dolores,

      Discrucior suavi me procul esse viro;

Quocum, nec simulo, cunctis ego rebus egena,

50

      Dum modo sis praesens, vivere malo diu,

Absenti quam nupta viro terraeque marisque

      Imperio, gemmis, divitiisque frui.

Illa quidem vel casta parum vel ferrea tota est,

      Coniuge disiuncto vivere siqua potest.

55

Non vestes auro, nuptae, nitidisque lapillis

      Intextas petite marmoreosque Lares;

Non optate domi vobis ancilla ministret

      Plurima, servorum magnave turba colat:

Adsint ut cari dulcesque optate mariti,

60

      Vt foveat praesens pectora vestra calor.

Heu propria, coniunx, vita mihi carior ipsa,

      Quo magis a sponsa nullus amatus erit,

Si tibi tam cordi fuerat, si cura parentem

      Devia legatum per loca cuncta sequi,

65

Me quoque debueras tecum duxisse relictam:

      Fecissem levius hoc ego prorsus iter;

Te sociam decuit tibi me coniungere: saltem

      Lubrica rexissem lora cadentis equi.

Siquis et adversum raperet te casus, adessem,

70

      Ac mea dextra tibi prompta tulisset opem.

Eventus comitem quin te complexa fuissem

      In cunctos equidem, noxia nulla timens,

Ac tecum praesens discrimina quaeque subissem,

      Turpiter et pro te si moritura forem.

75

Non miserae fieres tanti modo causa doloris,

      Nec mea languerent tristia corda modo,

Non mihi liquisses orbum, Soderine, cubile,

      Flebilis absenti nec mihi causa fores,

Nec mea nocturnae rupisses gaudia rixae,

80

      Frigida nec faceres vertere membra toro.

Certe ego non possum strato requiescere lecto,

      Claudit et infirmus lumina moesta sopor,

Suscipiunt stabilem nec pectora nostra quietem;

      In somnisque mihi plurima saepe nocent.

85

Nulla die miseram delectant gesta puellam,

      Sublevat et gemitus actio nulla meos;

Assiduus nitidos conturbat fletus ocellos,

      Nec sparso cessant imbre madere genae.

Plena domi luctus apparent cuncta paternae

90

      Tristitiamque foris omnia visa ferunt.

Praesentes video praesens agnoscoque nullos,

      Absentis tantum cernimus ora viri.

Nil nisi te cupio. Sine te mihi nulla voluptas

      Esse potest: coniunx, tu mihi, sole, places.

95

Tu decus omne meum, nobis tu solus honori es,

      Esse mihi sine te gloria nulla potest.

Quare age, festina, nec longior ulla moretur

      Segnities: properans iam, Soderine, redi!

Huc tandem concede, precor, miseramque revise

100

      Vxorem: lachrymis pascitur illa suis.

A te iam castum repetit sua iura cubile,

      Iam merito queritur te procul esse nimis.

Ipse meos, coniunx, iunxisti primus amores,

      Sic precor ut noster sit tibi primus amor:

105

Te moveant luctus tenerae fletusque puellae,

      Te gemitus moveant coniugiique preces.

Quod si plus aequo tardaveris, usque doloris

      Est adeo vehemens causa potensque mel,

Vt, fueris postquam Laribus patriaeque reversus

110

      Atque oculis in me verteris ipse tuos,

Mutatam verear cogaris dicere ne me,

      Et ne me quam sim forte putes aliam.

Paulatim niveos iam pallor serpit in arctus,

      Candida purpureus deserit ora color,

115

Paulatim macie turpi crispantur obesa

      Pectora, paulatim flos iuvenilis abit.

Vera loquar, coniunx: non me tibi lumine taeda

      Dextro coniunxit alitibusque bonis.

Quod feci doleo, iam iam me paenitet ultro

120

      Quod mea fallaci est zona recincta manu.

Nam mihi dixisti nunquam me linquere posse,

      Non tibi si Cosmi, Petre, darentur opes,

Et modo tam minima pro re mihi foedera rumpis,

      Oblitus fidei tam cito iure datae.

125

Dic mihi: mutavit quae te sors impia? Quidnam

      Propositum vertit tam cito, fare, tuum?

Tanta ne durities residet tibi pectore saevo,

      Vt longe a pulchra coniuge abesse velis?

Sic et inexpertam voluisti fallere amantem

130

      Et sponsam viduo deseruisse toro?

Siccine discedens connubia nostra refellis?

      Pertesum thalami tam cito sic ne fuit?

Nulla ne res potuit durae pervertere mentis

      Consilium, lachrymae nec tetigere piae?

135

An tibi nulla fuit cordi claementia? Moestae

      Nec tenuit pietas coniugis ulla tuae?

Non haec pollicitus nobis, ingrate, fuisti,

      Hoc neque iussisti me trepidare malum,

Sed fore dixisti thalamum inviolabile nobis

140

      Passurum et nullo tempore dissidium;

Irrita sed venti secum tua verba ferebant,

      Dum mihi mendaci talia voce dabas.

Num te crudeles adeo genuere parentes?

      Forsitan immitis te tulit unda maris,

145

Quod me tam subito nihil abs te tale merentem

      Congressa primi deseris ipse tori?

Iusta queror: Iovis una soror te pronuba Iuno,

      Te quoque, sancte, precor te, genialis Hymen,

Iura maritalis quorum sub nomine lecti,

150

      Coniugii leges sub ditione vigent,

En, iustas audite preces miseramque puellam

      Aspicite, atque virum conciliate mihi.

Alma Venus praesens nostro succurre labori,

      Dextera praesidium porrige facta mihi.

155

Tu, qui letiferis animalia cuncta sagictis

      Militiae cogis aera merere tuae,

Fundis et in superos atque ima in Tartara vires,

      Cogis et imperio cuncta subesse tuo:

Qualibus incensam iaculis facibusque puellam

160

      Vris, et igniculis qualibus ipsa calet,

Talibus in sponsum torrentes incute flammas

      Ardentesque suis cordibus adde faces,

Inque suum validas pectus deprome sagictas;

      Da sit amor similis, par sit utrisque calor,

165

Vt redeat miserae saltem succensus amore,

      Daque morae impatiens sit, precor, ille brevis,

Vtque pedem sospes ad nos veloxque reflectat,

      Ne peream tandem victa dolore gravi.

Nam mihi nulla datur requies et nulla voluptas:

170

      Infoelix tantum moereo sola domi.

Incutiunt nobis etiam secura timorem,

      Laedere quae nequeunt, haec nocuisse puto;

Cuncta quidem vereor, cui mille pericula sese

      Ostendunt, ac sum plena timoris ego.

175

Nunc timeo ne sis peregrino captus amore,

      Solicitam nunc me reddit avara Thais,

Et modo ne tristi languescant pectora morbo;

      Afficiunt variis me quoque multa modis.

Sed facile haec poteris solus tu demere, coniunx

180

      Expectate, mihi si rediisse voles:

Quod facias precibus summis lachrymisque profusis

      Abs te contendo suppliciterque peto.

Dii, quibus est imbres tempestatesque potestas

      Sedare et brumam difficilemque hiemem,

185

Pellite cuncta, precor, dubio vaga nubila caelo,

      Loraque frigoribus temperiemque date;

Ac removete nives, glacies, pluviasque malignas,

      Atque iter omne meo sternite molle viro;

Et zephyris aperite vias caelumque serenum

190

      Praestate, atque simul spiret ut aura levis,

Vt tandem incolumis redeat Soderinus amanti

      Vxori, tantus cesset ut inde labor,

Hunc ut post varias curas longosque labores

      Aspiciam, et caro coniuge laeta fruar.

195

Haec ego moesta tibi moestissima carmina mitto:

      Da veniam, siqua liberiora leges,

Iram pone, precor, laedent te siqua, marite;

      Hinc dolor, hine aequus scribere iussit amor.